Bible

 

Ezechiel 34

Studie

   

1 Et factum est verbum Domini ad me, dicens :

2 Fili hominis, propheta de pastoribus Israël : propheta, et dices pastoribus : Hæc dicit Dominus Deus : Væ pastoribus Israël, qui pascebant semetipsos ! nonne greges a pastoribus pascuntur ?

3 Lac comedebatis, et lanis operiebamini, et quod crassum erat occidebatis, gregem autem meum non pascebatis.

4 Quod infirmum fuit non consolidastis, et quod ægrotum non sanastis : quod confractum est non alligastis, et quod abjectum est non reduxistis, et quod perierat non quæsistis : sed cum austeritate imperabatis eis, et cum potentia.

5 Et dispersæ sunt oves meæ, eo quod non esset pastor : et factæ sunt in devorationem omnium bestiarum agri, et dispersæ sunt.

6 Erraverunt greges mei in cunctis montibus, et in universo colle excelso : et super omnem faciem terræ dispersi sunt greges mei, et non erat qui requireret : non erat, inquam, qui requireret.

7 Propterea, pastores, audite verbum Domini :

8 Vivo ego, dicit Dominus Deus, quia pro eo quod facti sunt greges mei in rapinam, et oves meæ in devorationem omnium bestiarum agro, eo quod non esset pastor : neque enim quæsierunt pastores mei gregem meum, sed pascebant pastores semetipsos, et greges meos non pascebant :

9 propterea, pastores, audite verbum Domini :

10 Hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego ipse super pastores : requiram gregem meum de manu eorum, et cessare faciam eos, ut ultra non pascant gregem, nec pascant amplius pastores semetipsos : et liberabo gregem meum de ore eorum, et non erit ultra eis in escam.

11 Quia hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego ipse requiram oves meas, et visitabo eas.

12 Sicut visitat pastor gregem suum, in die quando fuerit in medio ovium suarum dissipatarum, sic visitabo oves meas, et liberabo eas de omnibus locis in quibus dispersæ fuerant in die nubis et caliginis.

13 Et educam eas de populis, et congregabo eas de terris, et inducam eas in terram suam, et pascam eas in montibus Israël, in rivis, et in cunctis sedibus terræ.

14 In pascuis uberrimis pascam eas, et in montibus excelsis Israël erunt pascua earum : ibi requiescent in herbis virentibus, et in pascuis pinguibus pascentur super montes Israël.

15 Ego pascam oves meas, et ego eas accubare faciam, dicit Dominus Deus.

16 Quod perierat requiram, et quod abjectum erat reducam, et quod confractum fuerat alligabo, et quod infirmum fuerat consolidabo, et quod pingue et forte custodiam : et pascam illas in judicio.

17 Vos autem, greges mei, hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego judico inter pecus et pecus, arietum et hircorum.

18 Nonne satis vobis erat pascua bona depasci ? insuper et reliquias pascarum vestrarum conculcastis pedibus vestris : et cum purissimam aquam biberetis, reliquam pedibus vestris turbabatis :

19 et oves meæ his quæ conculcata pedibus vestris fuerant, pascebantur : et quæ pedes vestri turbaverant, hæc bibebant.

20 Propterea hæc dicit Dominus Deus ad vos : Ecce ego ipse judico inter pecus pingue et macilentum :

21 pro eo quod lateribus et humeris impingebatis, et cornibus vestris ventilabatis omnia infirma pecora, donec dispergerentur foras,

22 salvabo gregem meum, et non erit ultra in rapinam, et judicabo inter pecus et pecus.

23 Et suscitabo super eas pastorem unum, qui pascat eas, servum meum David : ipse pascet eas, et ipse erit eis in pastorem.

24 Ego autem Dominus ero eis in Deum, et servus meus David princeps in medio eorum : ego Dominus locutus sum.

25 Et faciam cum eis pactum pacis, et cessare faciam bestias pessimas de terra : et qui habitant in deserto, securi dormient in saltibus.

26 Et ponam eos in circuitu collis mei benedictionem : et deducam imbrem in tempore suo ; pluviæ benedictionis erunt.

27 Et dabit lignum agri fructum suum, et terra dabit germen suum, et erunt in terra sua absque timore, et scient quia ego Dominus, cum contrivero catenas jugi eorum, et eruero eos de manu imperantium sibi.

28 Et non erunt ultra in rapinam in gentibus, neque bestiæ terræ devorabunt eos : sed habitabunt confidenter absque ullo terrore.

29 Et suscitabo eis germen nominatum, et non erunt ultra imminuti fame in terra, neque portabunt ultra opprobrium gentium.

30 Et scient quia ego Dominus Deus eorum cum eis, et ipsi populus meus domus Israël, ait Dominus Deus.

31 Vos autem, greges mei, greges pascuæ meæ, homines estis : et ego Dominus Deus vester, dicit Dominus Deus.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Vera Christiana Religio # 172

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 853  
  

172. IV. QUOD TRINITAS DIVINARUM PERSONARUM AB AETERNO, SEU ANTE MUNDUM CREATUM, SIT IN IDEIS COGITATIONIS TRINITAS DEORUM, ET QUOD HAEC NON ABOLERI POSSIT PER CONFESSIONEM ORALEM UNIUS DEI. Quod Trinitas Divinarum Personarum ab aeterno sit Trinitas Deorum, manifeste constat ex his in Symbolo Athanasiano; Alia est Persona Patris, alia Filii, et alia Spiritus sancti: Deus et Dominus est Pater, Deus et Dominus est Filius, ac Deus et Dominus est Spiritus Sanctus; sed tamen non tres Dii et Domini sunt, sed unus Deus et Dominus: quia sicut singulatim unamquamque Personam Deum et Dominum confiteri, Christiana veritate compellimur, ita tres Deos aut tres Dominos dicere, Catholica Religione prohibemur: hoc Symbolum ut Oecumenicum seu universale a tota Ecclesia Christiana receptum est, et omne quod hodie scitur de Deo et agnoscitur, inde est; quod ab illis, qui fuerunt in Concilio Nicaeno, a quo symbolum, quod vocatur Athanasianum, ut foetus posthumus, prodiit, non alia Trinitas, quam Trinitas Deorum, intellecta fuerit, quisque qui modo apertis oculis illud legit, videre potest: quod Trinitas Deorum non modo ab illis intellecta fuerit, sed etiam quod non alia Trinitas in Christiano Orbe intelligatur, sequitur, quia inde est omnis cognitio de Deo, et quisque manet in fide verborum ibi.

[2] Quod non alia Trinitas quam Trinitas Deorum hodie in Christiano Orbe intelligatur, provoco ad quemcunque, tam Laicum quam Clericum, tam ad laureatos Magistros et Doctores, quam ad consecratos Episcopos et Archiepiscopos, et quoque ad purpuratos Cardinales, imo ad ipsum Pontificem Romanum; consulat se quisque, et tunc eloquatur ex ideis mentis suae; ex verbis hujus universaliter receptae Doctrinae de Deo, hoc tam manifestum et diaphanum est, sicut aqua per Chrystallinum Schyphum; ut quod sint tres Personae, et unaquaevis illarum sit Deus et Dominus; tum quod ex Veritate Christiana singulatim unamquamque Personam Deum et Dominum debeant confiteri seu agnoscere, sed quod Religio seu Fides Catholica aut Christiana prohibeat tres Deos et Dominos dicere seu nominare; et sic quod Veritas et Religio, seu veritas et fides, non res una sint, sed res duae sibi contrariantes. Quod autem adjectum sit, quod non tres Dii et Domini sint, sed unus Deus et Dominus, factum est, ne coram Universo Mundo exponerentur risui, nam quis non cachinnaret ad tres Deos; sed quis non videt contradictionem in adjecto.

[3] Si autem dixissent, quod Divina Essentia sit Patri, Divina Essentia Filio, et Divina Essentia Spiritui 1 Sancto, sed quod non tres Essentiae Divinae sint, sed una et individua, tunc mysterium illud explicabile esset, videlicet dum per Patrem intelligitur Divinum a quo, per Filium Divinum Humanum inde, et per Spiritum Sanctum Divinum procedens, quae tria Unius Dei sunt; aut si per Divinum Patris simile intelligitur quod apud hominem per Animam, per Divinum Humanum simile quod per Corpus illius animae, et per Spiritum Sanctum simile quod per Operationem, quae ab utroque procedit, tunc intelliguntur tres essentiae, quae unius ejusdemque Personae sunt, et sic simul unam et individuam Essentiam faciunt.

Poznámky pod čarou:

1. Prima editio: Spiritus.

  
/ 853