Bible

 

Ezechiel 2

Studie

   

1 Hæc visio similitudinis gloriæ Domini. Et vidi, et cecidi in faciem meam, et audivi vocem loquentis, et dixit ad me : Fili hominis, sta super pedes tuos, et loquar tecum.

2 Et ingressus est in me spiritus postquam locutus est mihi, et statuit me supra pedes meos : et audivi loquentem ad me,

3 et dicentem : Fili hominis, mitto ego te ad filios Israël, ad gentes apostatrices, quæ recesserunt a me : ipsi et patres eorum prævaricati sunt pactum meum, usque ad diem hanc.

4 Et filii dura facie et indomabili corde sunt, ad quos ego mitto te : et dices ad eos : Hæc dicit Dominus Deus :

5 si forte vel ipsi audiant, et si forte quiescant, quoniam domus exasperans est : et scient quia propheta fuerit in medio eorum.

6 Tu ergo, fili hominis, ne timeas eos, neque sermones eorum metuas, quoniam increduli et subversores sunt tecum, et cum scorpionibus habitas. Verba eorum ne timeas, et vultus eorum ne formides, quia domus exasperans est.

7 Loqueris ergo verba mea ad eos, si forte audiant, et quiescant : quoniam irritatores sunt.

8 Tu autem, fili hominis, audi quæcumque loquor ad te, et noli esse exasperans, sicut domus exasperatrix est : aperi os tuum, et comede quæcumque ego do tibi.

9 Et vidi : et ecce manus missa ad me, in qua erat involutus liber : et expandit illum coram me, qui erat scriptus intus et foris, et scriptæ erant in eo lamentationes, et carmen, et væ.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 544

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

544. "Et data illis potestas sicut habent potestatem scorpii terrae." - Quod significet persuasivum illorum, ac ejus effectum et potentiam, constat ex significatione "scorpii", quod sit persuasivum infatuans et suffocans (de qua sequitur); et ex significatione "potestatis", quod sit potentia et effectus, hic potentia sensualis hominis ex persuasivo, et effectus quod infatuet et suffocet. Quid et quale hoc persuasivum est, quod per "scorpium" significatur, vix aliquis in mundo adhuc novit, ex causa quia est persuasivum spiritus hominis sensualis, in quo est quando fit spiritus, non autem quando vivit homo in mundo. Causa est quod homo in mundo raro eloquatur quod ejus spiritus cogitat et intime amat; doctus enim est ab infantia ore producere talia quae vitae civilis et moralis, immo etiam spiritualis sunt, tametsi spiritus ejus, qui interius cogitat et vult, ad aliud inclinat: spiritus hominis, dum in corpore manet, profert talia coram mundo, quia aliter non potest captare animos, ut ejus spiritus obtineat fines quos intendit, qui sunt praecipue honores et lucra, ac nomen et famam propter illa. Haec causa est quod in mundo nesciatur quid et quale est persuasivum infatuans et suffocans, quod significatur per "scorpium": illud tamen usque est tale apud spiritus, quibus id persuasivum est, ut infundat se in alterius animum et mentem, ac sopiat et paene exstinguat ejus rationale et intellectuale; unde non scire aliter potest quam quod verum sit quod loquitur, tametsi foret falsissimum. Qui in tali persuasivo sunt, non loquuntur ex aliqua ratione, sed ex caeca fide absque ratione, quia ex ultimo sensuali; in hoc enim non datur ratio sed modo fides persuasiva ex talibus quae ex corpore ascendunt et ex mundo influunt, insufflata ab igne amoris sui; hic ignis est qui insufflat, educit, et in alterum infundit: quapropter illi imprimis in eo persuasivo sunt, qui imbuerunt falsa ex amore sui, et se crediderunt sapientes prae aliis. Hoc persuasivum dicitur infatuans, quia stuporem inducit intellectui; et dicitur suffocans, quia respirationem liberam alterius tollit; quisque enim respirat conformiter cogitationi suae mentis. Sed quia tale persuasivum maxime noxium et perniciosum est, quia inducit quasi deliquium menti alterius, usque ut non videre possit aliquid rationaliter, ideo spiritibus severe prohibitum est illo uti; et qui utuntur, separantur ab aliis, et vel castigantur vel demittuntur in infernum; nam in mundo spirituali licet cuivis confirmare sui animi sensa, sive vera sive falsa sint, per rationalia et intellectualia; non autem per aliquam fascinationem persuasivam. (sed plura de hoc persuasivo videantur in Arcanis Caelestibus: ut, Quod illi, qui ab eo perstringuntur, interius vincti sint, n.5096. Quod qui illo persuasivo utuntur, occludant rationale aliorum, et quasi suffocent illos, n. 3895, 5128. Quod Nephilim, Enakim et Rephaim, qui in Verbo memorantur, in diris persuasionibus falsi prae aliis fuerint, n. 581, 1268, 1270, 1271, 1673, 7686:

quod illi ante adventum Domini per diras suas persuasiones infestaverint omnes in altera vita, et eorum vitam spiritualem paene exstinxerint, n. 7686:

quod a Domino, cum fuit in mundo, conjecti sint in infernum; et quod infernum illud adhuc appareat sicut sub petra nimbosa, et quod in deliquium cadant qui illuc accedunt, n. 311, 581, 1268, 1270, 7686: experientia propria ex aliquibus diabolis inde, quibus permissum fuit apud me influere, n. 1268-1271. Persuasio falsi, quam damnosa, n. 794, 806. Quod plura genera persuasionum falsi sint, n. 1673, 1675 fin. ) Quod letale persuasivum significetur per "scorpium", est quia scorpius, dum pungit hominem, 1 inducit simile deliquium menti ejus, ac inde mortem si non sanatur.

[2] Persuasiones necativae etiam per "scorpios" significantur in sequentibus locis:

- Apud Lucam,

Jesus dixit ad septuaginta quos emiserat, "Vidi satanam sicut fulmen e caelo cadentem; ecce do vobis potestatem calcandi super serpentes et scorpios, et super omnem potentiam inimici, ut nihil quicquam noceat" (10:18, 19):

quod hic per "serpentes" et "scorpios" non intelligantur serpentes et scorpii, patet; nam dicit Dominus, quod "viderit satanam sicut fulmen e caelo cadentem", et quod "det illis potestatem super omnem potentiam inimici"; quare per "serpentes" et "scorpios" in sensu interno significatur turba satanae, quae in astu et in diro persuasivo falsi fuerat, quo spiritualiter necantur homines post mortem, nisi tutentur a Domino. Antediluviani qui "Nephilim" vocati sunt, in tali persuasivo fuerunt prae aliis; quos nisi Dominus, cum fuit in mundo, subjugaverit et conjecerit in infernum, et id occluserit, nemo mortalium potuisset salvari; nam infestabant et paene necabant quemcunque obvium in mundo spirituali: quod Dominus mundum spiritualem ab illis et similibus liberaverit, intelligitur per quod "viderit satanam e caelo cadentem", et quod daret illis qui in veris ex bono sunt a Domino "potestatem calcandi super serpentes et scorpios."

[3] Per "scorpios" etiam significatur dirum persuasivum apud Ezechielem,

"Fili hominis, ne timeto tibi ab illis, et a verbis eorum, nam refractarii et spinosi tecum, et inter scorpios tu habitas; a verbis eorum ne timeto tibi, et a faciebus eorum ne consternator;".... sunt "duri faciebus et obfirmati corde" (2:6, 4):

per "habitare inter scorpios" intelligitur inter illos qui persuaserunt sibi et fortiter persuadent aliis falsa, et non admittunt aliquod verum; quare vocantur "refractarii et spinosi", tum "duri faciebus et obfirmati corde": sunt etiam interiora, quae mentis rationalis sunt, apud illos qui in forti persuasione falsi sunt, occlusa; et ideo solum ex sensuali ultimo cogitant et loquuntur: hoc sensuale, quando accensum est igne amoris sui, durum et obfirmatum est, et quoque indurat et obfirmat interiora aliorum quos alloquuntur; nam in mundo spirituali est animorum, hoc est, cogitationum et affectionum, communicatio, et ab illis qui in persuasivo illo sunt, infusio; inde sunt effectus supramemorati.

[4] Apud Mosen,

Jehovah Deus "te ducens per desertum magnum et formidabile, serpentis, presteris et scorpii" (Deuteronomius 8:15):

per itinera et errores filiorum Israelis quadraginta annis in deserto repraesentatae et significatae sunt tentationes fidelium; quae quia fiunt per injectiones et persuasiones falsorum a spiritibus malis, dicitur quod ducti "per desertum formidabile, serpentis, presteris et scorpii." Praeterea per "serpentes" in genere significatur ultimum sensuale hominis, et per varias species serpentum significantur varii status illius sensualis quoad mala et falsa; sunt enim sensuales homines prae reliquis malitiosi et astuti, ac credunt ipsi, et inducunt aliis credere, quod ingenio, intellectu et judicio polleant; sed asseverare possum quod nihil intellectus et judicii illis sit, sed quod tantum stupidi sint in talibus quae essentialia fidei et vitae sunt, quantum ingeniosi sunt ad machinandum mala et ad persuadendum falsa: et malitia, ut notum est, non est sapientia; sapientia enim est veri ex bono, at malitia est falsi ex malo; ac falsum ex malo destruit verum ex bono, quia sunt opposita, et oppositum destruit.

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232