Bible

 

Ezechiel 2

Studie

   

1 Hæc visio similitudinis gloriæ Domini. Et vidi, et cecidi in faciem meam, et audivi vocem loquentis, et dixit ad me : Fili hominis, sta super pedes tuos, et loquar tecum.

2 Et ingressus est in me spiritus postquam locutus est mihi, et statuit me supra pedes meos : et audivi loquentem ad me,

3 et dicentem : Fili hominis, mitto ego te ad filios Israël, ad gentes apostatrices, quæ recesserunt a me : ipsi et patres eorum prævaricati sunt pactum meum, usque ad diem hanc.

4 Et filii dura facie et indomabili corde sunt, ad quos ego mitto te : et dices ad eos : Hæc dicit Dominus Deus :

5 si forte vel ipsi audiant, et si forte quiescant, quoniam domus exasperans est : et scient quia propheta fuerit in medio eorum.

6 Tu ergo, fili hominis, ne timeas eos, neque sermones eorum metuas, quoniam increduli et subversores sunt tecum, et cum scorpionibus habitas. Verba eorum ne timeas, et vultus eorum ne formides, quia domus exasperans est.

7 Loqueris ergo verba mea ad eos, si forte audiant, et quiescant : quoniam irritatores sunt.

8 Tu autem, fili hominis, audi quæcumque loquor ad te, et noli esse exasperans, sicut domus exasperatrix est : aperi os tuum, et comede quæcumque ego do tibi.

9 Et vidi : et ecce manus missa ad me, in qua erat involutus liber : et expandit illum coram me, qui erat scriptus intus et foris, et scriptæ erant in eo lamentationes, et carmen, et væ.

   

Bible

 

Ezechiel 8

Studie

   

1 Et factum est in anno sexto, in sexto mense, in quinta mensis, ego sedebam in domo mea, et senes Juda sedebant contra me, et cecidit ibi super me manus Domini Dei,

2 et vidi : et ecce similitudo quasi aspectus ignis : ab aspectu lumborum ejus, et deorsum, ignis : et a lumbis ejus, et sursum, quasi aspectus splendoris, ut visio electri.

3 Et emissa similitudo manus apprehendit me in cincinno capitis mei, et elevavit me spiritus inter terram et cælum, et adduxit me in Jerusalem, in visione Dei, juxta ostium interius, quod respiciebat ad aquilonem, ubi erat statutum idolum zeli ad provocandam æmulationem.

4 Et ecce ibi gloria Dei Israël, secundum visionem quam videram in campo.

5 Et dixit ad me : Fili hominis, leva oculos tuos ad viam aquilonis. Et levavi oculos meos ad viam aquilonis, et ecce ab aquilone portæ altaris idolum zeli in ipso introitu.

6 Et dixit ad me : Fili hominis, putasne, vides tu quid isti faciunt, abominationes magnas quas domus Israël facit hic, ut procul recedam a sanctuario meo ? et adhuc conversus videbis abominationes majores.

7 Et introduxit me ad ostium atrii, et vidi, et ecce foramen unum in pariete :

8 et dixit ad me : Fili hominis, fode parietem. Et cum fodissem parietem, apparuit ostium unum.

9 Et dixit ad me : Ingredere, et vide abominationes pessimas quas isti faciunt hic.

10 Et ingressus vidi, et ecce omnis similitudo reptilium et animalium, abominatio, et universa idola domus Israël depicta erant in pariete in circuitu per totum :

11 et septuaginta viri de senioribus domus Israël : et Jezonias, filius Saphan, stabat in medio eorum stantium ante picturas : et unusquisque habebat thuribulum in manu sua, et vapor nebulæ de thure consurgebat.

12 Et dixit ad me : Certe vides, fili hominis, quæ seniores domus Israël faciunt in tenebris, unusquisque in abscondito cubiculi sui : dicunt enim : Non videt Dominus nos ; dereliquit Dominus terram.

13 Et dixit ad me : Adhuc conversus videbis abominationes majores, quas isti faciunt.

14 Et introduxit me per ostium portæ domus Domini quod respiciebat ad aquilonem, et ecce ibi mulieres sedebant plangentes Adonidem.

15 Et dixit ad me : Certe vidisti, fili hominis : adhuc conversus videbis abominationes majores his.

16 Et introduxit me in atrium domus Domini interius, et ecce in ostio templi Domini, inter vestibulum et altare, quasi viginti quinque viri dorsa habentes contra templum Domini, et facies ad orientem : et adorabant ad ortum solis.

17 Et dixit ad me : Certe vidisti, fili hominis : numquid leve est hoc domui Juda, ut facerent abominationes istas quas fecerunt hic, quia replentes terram iniquitate, conversi sunt ad irritandum me ? et ecce applicant ramum ad nares suas.

18 Ergo et ego faciam in furore : non parcet oculus meus, nec miserebor : et cum clamaverint ad aures meas voce magna, non exaudiam eos.