Bible

 

Ezechiel 12

Studie

   

1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :

2 Fili hominis, in medio domus exasperantis tu habitas, qui oculos habent ad videndum, et non vident, et aures ad audiendum, et non audiunt, quia domus exasperans est.

3 Tu ergo, fili hominis, fac tibi vasa transmigrationis, et transmigrabis per diem coram eis. Transmigrabis autem de loco tuo ad locum alterum, in conspectu eorum, si forte aspiciant, quia domus exasperans est :

4 et efferes foras vasa tua quasi vasa transmigrantis per diem in conspectu eorum : tu autem egredieris vespere coram eis, sicut egreditur migrans.

5 Ante oculos eorum perfode tibi parietem, et egredieris per eum :

6 in conspectu eorum in humeris portaberis, in caligine effereris : faciem tuam velabis, et non videbis terram, quia portentum dedi te domui Israël.

7 Feci ergo sicut præceperat mihi Dominus : vasa mea protuli quasi vasa transmigrantis per diem : et vespere perfodi mihi parietem manu, et in caligine egressus sum, in humeris portatus in conspectu eorum.

8 Et factus est sermo Domini mane ad me, dicens :

9 Fili hominis, numquid non dixerunt ad te domus Israël, domus exasperans : Quid tu facis ?

10 Dic ad eos : Hæc dicit Dominus Deus : Super ducem onus istud, qui est in Jerusalem, et super omnem domum Israël, quæ est in medio eorum.

11 Dic : Ego portentum vestrum : quomodo feci, sic fiet illis : in transmigrationem et in captivitatem ibunt.

12 Et dux qui est in medio eorum, in humeris portabitur, in caligine egredietur : parietem perfodient, ut educant eum : facies ejus operietur, ut non videat oculo terram :

13 et extendam rete meum super eum, et capietur in sagena mea : et adducam eum in Babylonem, in terram Chaldæorum : et ipsam non videbit, ibique morietur.

14 Et omnes qui circa eum sunt, præsidium ejus, et agmina ejus, dispergam in omnem ventum, et gladium evaginabo post eos.

15 Et scient quia ego Dominus, quando dispersero illos in gentibus, et disseminavero eos in terris.

16 Et relinquam ex eis viros paucos a gladio, et fame, et pestilentia, ut enarrent omnia scelera eorum in gentibus ad quas ingredientur, et scient quia ego Dominus.

17 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :

18 Fili hominis, panem tuum in conturbatione comede, sed et aquam tuam in festinatione et mœrore bibe.

19 Et dices ad populum terræ : Hæc dicit Dominus Deus ad eos qui habitant in Jerusalem, in terra Israël : Panem suum in sollicitudine comedent, et aquam suam in desolatione bibent : ut desoletur terra a multitudine sua, propter iniquitatem omnium qui habitant in ea.

20 Et civitates quæ nunc habitantur, desolatæ erunt, terraque deserta, et scietis quia ego Dominus.

21 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :

22 Fili hominis, quod est proverbium istud vobis in terra Israël, dicentium : In longum differentur dies, et peribit omnis visio ?

23 Ideo dic ad eos : Hæc dicit Dominus Deus : Quiescere faciam proverbium istud, neque vulgo dicetur ultra in Israël : et loquere ad eos quod appropinquaverint dies et sermo omnis visionis.

24 Non enim erit ultra omnis visio cassa, neque divinatio ambigua in medio filiorum Israël,

25 quia ego Dominus loquar, et quodcumque locutus fuero verbum, fiet, et non prolongabitur amplius : sed in diebus vestris, domus exasperans, loquar verbum, et faciam illud, dicit Dominus Deus.

26 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :

27 Fili hominis, ecce domus Israël dicentium : Visio quam hic videt, in dies multos, et in tempora longa iste prophetat.

28 Propterea dic ad eos : Hæc dicit Dominus Deus : Non prolongabitur ultra omnis sermo meus : verbum quod locutus fuero, complebitur, dicit Dominus Deus.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Doctrina Novae Hierosolymae de Domino # 64

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 65  
  

64. Quod per "Hierosolymam" in Verbo intelligatur ecclesia quoad doctrinam, est causa, quia ibi in terra Canaane, et non alibi, Templum erat, altare erat, sacrificia fiebant, ita ipse cultus Divinus: quare etiam tria festa quotannis ibi celebrabantur, et ad illa omnis masculus totius terrae mandatus est ire. Ex eo est, quod per "Hierosolymam" significetur ecclesia quoad cultum, et inde quoque ecclesia quoad doctrinam, nam cultus praescribitur in doctrina, et fit secundum illam: tum quia Dominus in Hierosolyma fuit, et docuit in suo Templo, et postea ibi glorificavit Humanum suum. Praeterea per "urbem" in Verbo in sensu ejus spirituali significatur doctrina; inde per "civitatem sanctam," doctrina Divini Veri a Domino.

[2] Quod per "Hierosolymam" 1 intelligatur ecclesia quoad doctrinam, etiam ex aliis in Verbo patet; ut ex his.

Apud Esaiam:

"Propter Zionem non tacebo, et propter Hierosolymam non quiescam, usque dum exeat sicut splendor justitia ejus, et salus ejus sicut lampas ardeat. Tunc videbunt gentes justitiam tuam, et omnes reges gloriam tuam. Et vocabitur tibi nomen novum, quod os Jehovae enuntiabit. Et eris corona decoris in manu Jehovae, et cidaris regni in manu Dei tui. ...Beneplacebit Jehovah in te, et terra tua maritabitur. ...Ecce Salus tua veniet, ecce merces Ipsius cum Ipso Et vocabunt illos. Populus sanctitatis, Redempti Jehovae: et tu vocaberis quaesita urbs, non deserta" (62:1-4, 11-12):

Agitur in toto illo capite de adventu Domini, et de nova ab Ipso instauranda ecclesia: nova haec ecclesia est quae intelligitur per "Hierosolymam," cui "vocabitur nomen novum quod os Jehovae enuntiabit," quaeque "erit corona decoris in manu Jehovae, et cidaris regni in manu Dei," in qua "Jehovah beneplacebit," et quae vocabitur "urbs quaesita, non deserta:" per haec non potest intelligi Hierosolyma, in qua, cum Dominus in mundum venit, fuerunt Judaei, nam illa erat in omni contrario; quae potius vocanda erat Sodoma, ut quoque vocatur (Apocalypsis 11:8: (vide etiam) Esaiam 3:9; Jeremiam 23:54 [NCBSP: 14]; Ezechielem 16:46, 48).

[3] Alibi apud Esaiam,

"Ecce Ego creans caelum novum, et terram novam:,.. non commemorabuntur priora. ...Laetamini et exultate in aeternitates, quae Ego creans. Ecce... Ego creaturus Hierosolymam exsultationem, et populum ejus laetitiam, ut exsultem super Hierosolyma, et laetet super populo meo. ...Tunc lupus et agnus pascent simul:... non malum facient... in toto monte sanctitatis meae" (65:17-19, 25);

Etiam in hoc capite agitur de adventu Domini, et de ecclesia ab Ipso instauranda; quae non instaurata est apud illos qui in Hierosolyma, sed apud illos qui extra illam erant: quare haec ecclesia intelligitur per "Hierosolymam," quae erit Domino exsultatio, et cujus populus erit Ipsi laetitia; tum ubi lupus et agnus pascent simul; et ubi non malum facient. Hic quoque dicitur, quemadmodum in Apocalypsi, quod Dominus creaturus novum terram novam," per quae etiam similia intelliguntur; et quoque dicitur quod creaturus "Hierosolymam."

[4] Alibi apud Esaiam,

"Excitare, excitare, indue robur tuum, Zion; indue vestes decoris tui, Hierosolyma, urbs sanctitatis; quia non addet ut veniat in te amplius praeputiatus et immundus. Excute te e pulvere, surge, sede, Hierosolyma. ...Cognoscet populus nomen meum... in die illo nam Ego ille qui loquens, ecce Me. ...Consolatus est Jehovah populum suum, redemit Hierosolymam" (52:1-2, 6, 9):

Etiam in eo capite agitur de adventu Domini, et de ecclesia ab Ipso instauranda; quare per "Hierosolymam," in quam non amplius veniet praeputiatus et immundus, et quam Dominus redimet, intelligitur ecclesia; et per "Hierosolymam urbem sanctitatis," ecclesia quoad doctrinam a Domino.

[5] Apud Zephaniam,

"Jubila, filia Zionis;... laetare... ex omni corde, filia Hierosolymae; Rex Israelis... in medio tui: ne time malum amplius. ...Laetabitur super te cum gaudio, acquiescet in amore tuo, 2 exsultabit super te cum jubilo. ...Dabo vos in nomen et in laudem omnibus e populis terrae" (3:14-17, 20);

Similiter hic de Domino et de ecclesia ab Ipso; super qua (Ut Rex Israelis, qui est Dominus, "laetabitur cum gaudio," "exsultabit cum jubilo," et "in cujus amore requiescet," et quos "dabit in nomen et in laudem omnibus populis terrae."

[6] Apud Esaiam,

"Sic dixit Jehovah Redemptor tuus, et Formator tuus:... dicens Hierosolymae, Habitaberis; et urbibus Jehudae, Aedificabimini" (44:24, 26):

De et apud Danielem,

"Scito... et percipito, ab exitu Verbi usque ad restituendum et ad aedificandum Hierosolymam, usque ad Messiam Principem, septimanae septem" (9:25 3 );

Quod per "Hierosolymam" etiam hic intelligatur ecclesia, patet, quoniam haec a Domino restituebatur et aedificabatur, non autem Hierosolyma sedes Judaeorum.

[7] Per "Hierosolymam" intelligitur ecclesia a Domino etiam in sequentibus locis. Apud Sachariam,

"Sic dixit Jehovah, Revertar ad Zionem, et habitabo in medio Hierosolymae: unde vocabitur Hierosolyma, urbs veritatis; et mons Jehovae Zebaoth, mons sanctitatis" (8:3, 20-23).

Apud Joelem,

"Tunc cognoscetis quod Ego Jehovah Deus vester, habitans in Zione, monte sanctitatis...; et erit Hierosolyma sanctitas:... et fiet in die illo, stillabunt montes mustum, et colles fluent lacte;... et Hierosolyma sedebit in generationem et generationem" (4:17-21 [NCBSP: 3:17-20]).

Apud Esaiam,

"In die illo erit germen Jehovae in decus et in gloriam;... et fiet, relictus in Zione, et residuus in Hierosolyma, sanctus dicetur...: omnis scriptus ad vitam in Hierosolyma" (4:2-3).

Apud Micham,

"In extremitate dierum erit mons domus Jehovae constitutus in caput montium;... nam e Zione exibit Doctrina, et Verbum Jehovae ex Hierosolyma:... ad te veniet regnum prius, regnum filiae Hierosolymae" (4:1-2, 8 4 ).

Apud Jeremiam,

"In tempore illo vocabunt Hierosolymam thronum Jehovae; et congregabuntur... omnes gentes ob nomen Jehovae Hierosolymam; neque ibunt amplius post confirmationem cordis sui mali" (3:17).

Apud Esaiam,

"Specta Zionem urbem festi stati nostri; oculi tui videant Hierosolymam, habitaculum tranquillum, tabernaculum quod non dissipabitur; non removebuntur clavi ejus in perpetuum, et omnes funes ejus non avellentur" (33:20).

Praeter etiam alibi

(Ut apud Esaiam 24:23; 37:32; 66:10-14; apud Sachariam 11:3, 6, 8-10 [NCBSP: 12:3, 6, 8-10]; 14:8, 11-12, 21; apud Malachiam 3:2, 4; apud Davidem, Psalmus 122:1-7; Psalmus 137:4-6).

[8] Quod per "Hierosolymam" in illis locis intelligatur ecclesia, quae a Domino instauranda erat, et quae etiam instaurata est, et non Hierosolyma in terra Canaane a Judaeis habitata, constare etiam potest a locis in Verbo, ubi de hac dicitur quod prorsus deperdita sit, et quod destruenda:

Ut Jeremiam 5:1; 6:6-7; 7:17-18 seq.; 8:6-8 seq.; 9:10-11, 13 (B.A. 9:11-12, 14, seq.); 13:9-10, 14; 14:16; Threni 1:8-9, 17; Ezechielem 4; 5:9 5 ad fin.; 12:18-19; 15:6-8; 16:1; cap. 23; Matthaeum 23:(33,) 37, 39; Lucam 19:41-44; 21:20-22; 23:28-30; et multis aliis in locis.

Poznámky pod čarou:

1. Quod per "urbem" in Verbo significetur doctrina ecclesiae et religionis, videatur in"Arcanis Caelestibus 402, 2450 (2449?), 2943, 3216, 4492, 4493. Quod per "portam urbis" significetur doctrina per quam fit introitus in ecclesiam, 2943, 4477, 4478. Quod ideo seniores sederint in porta urbis et judicaverint, ibid; "Egredi porta" quod sit recedere a doctrina, 4492, 4493. Quod urbes et palatia in caelo repraesententur. quando angelis est sermo de doctrinalibus, 3256, ibi.

2. "tuo:--sic editio princeps; sic quoque,"Apocalypsis Revelata 880; Summaria Expositio 100; Vera Christiana Religio 782. Vide autem Dict. Prob., ed. 1845, p. 31, ubi legitur "suo," quod textum Hebraicum rectius interpretatur.

3. ix. pro "x."

4. iv. pro "ii."

5. v. pro "iv"

  
/ 65