Bible

 

Ezechiel 12

Studie

   

1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :

2 Fili hominis, in medio domus exasperantis tu habitas, qui oculos habent ad videndum, et non vident, et aures ad audiendum, et non audiunt, quia domus exasperans est.

3 Tu ergo, fili hominis, fac tibi vasa transmigrationis, et transmigrabis per diem coram eis. Transmigrabis autem de loco tuo ad locum alterum, in conspectu eorum, si forte aspiciant, quia domus exasperans est :

4 et efferes foras vasa tua quasi vasa transmigrantis per diem in conspectu eorum : tu autem egredieris vespere coram eis, sicut egreditur migrans.

5 Ante oculos eorum perfode tibi parietem, et egredieris per eum :

6 in conspectu eorum in humeris portaberis, in caligine effereris : faciem tuam velabis, et non videbis terram, quia portentum dedi te domui Israël.

7 Feci ergo sicut præceperat mihi Dominus : vasa mea protuli quasi vasa transmigrantis per diem : et vespere perfodi mihi parietem manu, et in caligine egressus sum, in humeris portatus in conspectu eorum.

8 Et factus est sermo Domini mane ad me, dicens :

9 Fili hominis, numquid non dixerunt ad te domus Israël, domus exasperans : Quid tu facis ?

10 Dic ad eos : Hæc dicit Dominus Deus : Super ducem onus istud, qui est in Jerusalem, et super omnem domum Israël, quæ est in medio eorum.

11 Dic : Ego portentum vestrum : quomodo feci, sic fiet illis : in transmigrationem et in captivitatem ibunt.

12 Et dux qui est in medio eorum, in humeris portabitur, in caligine egredietur : parietem perfodient, ut educant eum : facies ejus operietur, ut non videat oculo terram :

13 et extendam rete meum super eum, et capietur in sagena mea : et adducam eum in Babylonem, in terram Chaldæorum : et ipsam non videbit, ibique morietur.

14 Et omnes qui circa eum sunt, præsidium ejus, et agmina ejus, dispergam in omnem ventum, et gladium evaginabo post eos.

15 Et scient quia ego Dominus, quando dispersero illos in gentibus, et disseminavero eos in terris.

16 Et relinquam ex eis viros paucos a gladio, et fame, et pestilentia, ut enarrent omnia scelera eorum in gentibus ad quas ingredientur, et scient quia ego Dominus.

17 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :

18 Fili hominis, panem tuum in conturbatione comede, sed et aquam tuam in festinatione et mœrore bibe.

19 Et dices ad populum terræ : Hæc dicit Dominus Deus ad eos qui habitant in Jerusalem, in terra Israël : Panem suum in sollicitudine comedent, et aquam suam in desolatione bibent : ut desoletur terra a multitudine sua, propter iniquitatem omnium qui habitant in ea.

20 Et civitates quæ nunc habitantur, desolatæ erunt, terraque deserta, et scietis quia ego Dominus.

21 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :

22 Fili hominis, quod est proverbium istud vobis in terra Israël, dicentium : In longum differentur dies, et peribit omnis visio ?

23 Ideo dic ad eos : Hæc dicit Dominus Deus : Quiescere faciam proverbium istud, neque vulgo dicetur ultra in Israël : et loquere ad eos quod appropinquaverint dies et sermo omnis visionis.

24 Non enim erit ultra omnis visio cassa, neque divinatio ambigua in medio filiorum Israël,

25 quia ego Dominus loquar, et quodcumque locutus fuero verbum, fiet, et non prolongabitur amplius : sed in diebus vestris, domus exasperans, loquar verbum, et faciam illud, dicit Dominus Deus.

26 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :

27 Fili hominis, ecce domus Israël dicentium : Visio quam hic videt, in dies multos, et in tempora longa iste prophetat.

28 Propterea dic ad eos : Hæc dicit Dominus Deus : Non prolongabitur ultra omnis sermo meus : verbum quod locutus fuero, complebitur, dicit Dominus Deus.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 62

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

62. "Et conversus vidi septem candelabra aurea." - Quod significet novum caelum et novam ecclesiam, quae in bono amoris, constat ex significatione "conversus videre", quod sit intelligere ex illustratione (de qua mox supra, n. 61); ex significatione "septem", quod sint plenum et omnes, et quod dicantur ubi agitur de sanctis quae caeli et ecclesiae sunt (de qua supra, n. 20, 24); ex significatione "candelabrorum", quod sint novum caelum et nova ecclesia (de qua sequitur); et ex significatione "auri" quod sit bonum amoris (de qua n. AC 113, 1551, 1552, 5658, 6914, 6917, 9510, 9874, 9881).

Quod "septem candelabra" significent caelum et ecclesiam, constat ex ultimo Versu hujus capitis, ubi dicitur, "Septem candelabra quae vidisti septem Ecclesiae sunt." Quod "septem Ecclesiae" significent omnes qui ab ecclesia Domini sunt, ita ecclesiam in communi, videatur supra (n. 20); quod etiam caelum, est quia caelum et ecclesia unum faciunt; etiam in illis in quibus ecclesia est, caelum est: causa est, quia bonum amoris et fidei facit apud hominem ecclesiam, et facit apud illum sicut apud angelos caelum; quare illi in caelum veniunt post mortem, qui in se ecclesiam, hoc est, ecclesiae bona et vera, habuerunt in mundo. (Quod ita sit, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 1 12, et in opere De Caelo et Inferno 57, 221-227.) Quod sit novum caelum et nova ecclesia, quae per "septem candelabra" hic intelliguntur, est quia de illis ultimo agitur in Apocalypsi (videatur caput 21), et sic faciunt conclusum omnium ibi; et quod ultimum est, hoc quia etiam primum est, ideo in principio sistitur praedictio de illis: in Verbo etiam solenne est memorare illa primo loco quae ultimo fiunt, quia intermedia concludunt illa; primum enim in spirituali sensu est finis propter quem, quoniam is est primus et ultimus, ac ad illum spectant reliqua (videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 98).

[2] Quod "candelabrum" significet caelum et ecclesiam, constare potest ex descriptione candelabri quod fuit in Tabernaculo; per Tabernaculum enim repraesentabatur totum caelum in complexu, et per candelabrum ibi caelum spirituale, quod est caelum secundum (videatur n. 3478, 9457, 9481, 9485, 9548, 9577, 9783): quod ita sit, patet manifeste ex eo, quod Johannes viderit "in medio septem candelabrorum similem Filio hominis", et Filius hominis est Dominus quoad Divinum Humanum, ex quo Divinum Verum, quod est omne in omnibus caeli et ecclesiae. In caelo etiam spirituali apparent candelabra in multa magnificentia, per quae repraesentatur eorum caelum; illa quoque mihi videre datum est. Inde constare potest quid in Verbo per "candelabra" et per "lucernas" in sequentibus his locis in spirituali sensu intelligitur:

- In Apocalypsi,

"Removebo candelabrum tuum e loco suo, si non egeris paenitentiam" (2:5);

"removere candelabrum" est auferre caelum aut ecclesiam ab illis.

Apud Sachariam:

Angelus dixit ad Prophetam, "Quid tu vides? Cui dixi, Vidi, et ecce candelabrum auri totum, lecythus ejus super capite ejus, septemque lucernae ejus super eo, septena infundibula lucernis" (4:2 2 ).

Agitur ibi de Serubabele, qui fundaturus domum Dei, et perfecturus illam; per quem repraesentatur Dominus, quod venturus et restauraturus caelum et ecclesiam, quae sunt "candelabrum", et sancta vera ibi sunt "septem lucernae."

[3] Quia candelabrum trahit repraesentativum a lucernis, et lucernae ex luce, quae in caelo est Divinum Verum, ideo Dominus quoque (vocatur) "Lucerna"; ut in Apocalypsi:

Sancta Hierosolyma "non opus habet sole neque luna, ut luceant in ea; gloria Dei 3 illustravit eam, et Lucerna ejus Agnus" ( 4 Apoc. 21:23; 22:5).

Inde etiam est quod David et reges post illum dicti fuerint "Lucernae Israelis" (2 Samuelis 21:17: 1 Regnum 11:36; 15:4: 2 Regnum 8:19);

per Davidem enim repraesentabatur Dominus quoad regium, similiter per reges Jehudae et Israelis. (Quod per Davidem, videatur in Arcanis Caelestibus, n. 1888, 9954; et quod per reges, supra, n. 31.) Quod candelabra essent "aurea", quae visa sunt, erat causa quia "aurum" significat bonum amoris, et omne quod procedit a Domino est ex Divino Amore; quapropter Divinum Domini in caelis est amor in Ipsum et amor erga proximum qui est charitas (videatur in opere De Caelo et Inferno, n 13-19): haec causa est quod "candelabrum", et quoque candelabrum in Tabernaculo, esset ex auro.

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232