Bible

 

Ezechiel 11

Studie

   

1 Et elevavit me spiritus, et introduxit me ad portam domus Domini orientalem, quæ respicit ad solis ortum : et ecce in introitu portæ viginti quinque viri : et vidi in medio eorum Jezoniam filium Azur, et Pheltiam filium Banaiæ, principes populi.

2 Dixitque ad me : Fili hominis, hi sunt viri qui cogitant iniquitatem, et tractant consilium pessimum in urbe ista,

3 dicentes : Nonne dudum ædificatæ sunt domus ? hæc est lebes, nos autem carnes.

4 Idcirco vaticinare de eis, vaticinare, fili hominis.

5 Et irruit in me spiritus Domini, et dixit ad me : Loquere : Hæc dicit Dominus : Sic locuti estis, domus Israël, et cogitationes cordis vestri ego novi.

6 Plurimos occidistis in urbe hac, et implestis vias ejus interfectis.

7 Propterea hæc dicit Dominus Deus : Interfecti vestri, quos posuistis in medio ejus, hi sunt carnes, et hæc est lebes : et educam vos de medio ejus.

8 Gladium metuistis, et gladium inducam super vos, ait Dominus Deus.

9 Et ejiciam vos de medio ejus, daboque vos in manu hostium, et faciam in vobis judicia.

10 Gladio cadetis : in finibus Israël judicabo vos, et scietis quia ego Dominus.

11 Hæc non erit vobis in lebetem, et vos non eritis in medio ejus in carnes : in finibus Israël judicabo vos.

12 Et scietis quia ego Dominus, quia in præceptis meis non ambulastis, et judicia mea non fecistis, sed juxta judicia gentium quæ in circuitu vestro sunt estis operati.

13 Et factum est cum prophetarem, Pheltias, filius Banaiæ, mortuus est : et cecidi in faciem meam clamans voce magna, et dixi : Heu ! heu ! heu ! Domine Deus, consummationem tu facis reliquiarum Israël ?

14 Et factum est verbum Domini ad me, dicens :

15 Fili hominis, fratres tui, fratres tui, viri propinqui tui, et omnis domus Israël, universi quibus dixerunt habitatores Jerusalem : Longe recedite a Domino, nobis data est terra in possessionem.

16 Propterea hæc dicit Dominus Deus : Quia longe feci eos in gentibus, et quia dispersi eos in terris : ero eis in sanctificationem modicam in terris ad quas venerunt.

17 Propterea loquere : Hæc dicit Dominus Deus : Congregabo vos de populis, et adunabo de terris in quibus dispersi estis, daboque vobis humum Israël.

18 Et ingredientur illuc, et auferent omnes offensiones, cunctasque abominationes ejus de illa.

19 Et dabo eis cor unum, et spiritum novum tribuam in visceribus eorum : et auferam cor lapideum de carne eorum, et dabo eis cor carneum,

20 ut in præceptis meis ambulent, et judicia mea custodiant, faciantque ea, et sint mihi in populum, et ego sim eis in Deum.

21 Quorum cor post offendicula et abominationes suas ambulat, horum viam in capite suo ponam, dicit Dominus Deus.

22 Et elevaverunt cherubim alas suas, et rotæ cum eis, et gloria Dei Israël erat super ea :

23 et ascendit gloria Domini de medio civitatis, stetitque super montem qui est ad orientem urbis.

24 Et spiritus levavit me, adduxitque in Chaldæam ad transmigrationem, in visione, in spiritu Dei : et sublata est a me visio quam videram.

25 Et locutus sum ad transmigrationem omnia verba Domini quæ ostenderat mihi.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Doctrina Vitae pro Nova Hierosolyma # 86

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 114  
  

86. Homini est mens naturalis et mens spiritualis. Mens naturalis est infra et mens spiritualis est supra. Mens naturalis est mens mundi ejus, et mens spiritualis est mens caeli ejus. Mens naturalis potest vocari mens animalis, at mens spiritualis mens humana. Distinguitur etiam homo ab animali per id, quod ei mens spiritualis sit; per hanc potest in caelo esse dum in mundo: per illam etiam est quod homo vivat post mortem.

Homo intellectu potest esse in mente spirituali, et inde in caelo, sed non potest voluntate esse in mente spirituali, et inde in caelo, nisi fugiat mala sicut peccata; et si non voluntate etiam ibi est, usque non est in caelo; nam voluntas trahit intellectum deorsum, et facit ut ille aeque naturalis et animalis sit secum.

Homo comparari potest horto, intellectus luci, et voluntas calori. Hortus est in luce et non simul in calore tempore hiemis, at in luce et simul in calore tempore aestatis: est itaque homo qui in sola luce intellectus, sicut hortus tempore hiemis; sed qui in luce intellectus et simul in calore voluntatis, est sicut hortus tempore aestatis. Etiam intellectus sapit ex luce spirituali, et voluntas amat ex calore spirituali; nam lux spiritualis est Divina Sapientia, et calor spiritualis est Divinus Amor.

Quamdiu homo non fugit mala ut peccata, concupiscentiae malorum obstipant interiora mentis naturalis a parte voluntatis, quae sunt ibi sicut densum velum, et sicut atra nubes sub mente spirituali, et inhibent ne aperiatur: at vero ut primum homo fugit mala ut peccata, tunc Dominus e caelo influit, et aufert velum, et discutit nubem, et aperit mentem spiritualem, et sic intromittit hominem in caelum.

Quamdiu concupiscentiae malorum obstipant interiora mentis naturalis, ut dictum est, tamdiu homo est in inferno; ut primum autem concupiscentiae illae a Domino discussae sunt, homo est in caelo. Tum, quamdiu concupiscentiae malorum obstipant interiora mentis naturalis, tamdiu est homo naturalis; ut primum autem concupiscentiae illae a Domino discussae sunt, est homo spiritualis. Tum, quamdiu concupiscentiae malorum obstipant interiora mentis naturalis, tamdiu homo est animal; differt modo, quod possit cogitare et loqui, etiam de talibus quae non videt oculis, quod trahit a facultate elevationis intellectus in lucem caeli; ut primum autem concupiscentiae illae a Domino discussae , sunt, homo est homo, quia tunc cogitat verum in intellectu ex bono in voluntate. Tum etiam, quamdiu concupiscentiae malorum obstipant interiora mentis naturalis, tamdiu est homo sicut hortus tempore hiemis; ut primum autem concupiscentiae illae a Domino discussae sunt, est ille sicut hortus tempore aestatis.

Conjunctio voluntatis et intellectus apud hominem, intelligitur in Verbo per "cor" et "animam," et per "cor" et "spiritum:" ut quod amaturi sint Deum

"Ex toto corde et ex tota anima" (Matthaeus 22:37 1 ):

Et quod Deus daturus sit

"Novum cor et novum spiritum" (Ezechiel 11:19; 36:26-27):

Per "cor" intelligitur voluntas et ejus amor, ac per "animam" et per "spiritum," intellectus et ejus sapientia

Poznámky pod čarou:

1. 37 pro "35"

  
/ 114