Bible

 

Ezechiel 10

Studie

   

1 Et vidi : et ecce in firmamento quod erat super caput cherubim, quasi lapis sapphirus, quasi species similitudinis solii, apparuit super ea.

2 Et dixit ad virum qui indutus erat lineis, et ait : Ingredere in medio rotarum quæ sunt subtus cherubim, et imple manum tuam prunis ignis quæ sunt inter cherubim, et effunde super civitatem. Ingressusque est in conspectu meo.

3 Cherubim autem stabant a dextris domus, cum ingrederetur vir, et nubes implevit atrium interius.

4 Et elevata est gloria Domini desuper cherub ad limen domus : et repleta est domus nube, et atrium repletum est splendore gloriæ Domini.

5 Et sonitus alarum cherubim audiebatur usque ad atrium exterius, quasi vox Dei omnipotentis loquentis.

6 Cumque præcepisset viro qui indutus erat lineis, dicens : Sume ignem de medio rotarum quæ sunt inter cherubim : ingressus ille stetit juxta rotam.

7 Et extendit cherub manum de medio cherubim, ad ignem qui erat inter cherubim, et sumpsit, et dedit in manus ejus qui indutus erat lineis, qui accipiens egressus est.

8 Et apparuit in cherubim similitudo manus hominis subtus pennas eorum.

9 Et vidi : et ecce quatuor rotæ juxta cherubim : rota una juxta cherub unum, et rota alia juxta cherub unum : species autem rotarum erat quasi visio lapidis chrysolithi :

10 et aspectus earum similitudo una quatuor, quasi sit rota in medio rotæ.

11 Cumque ambularent, in quatuor partes gradiebantur, et non revertebantur ambulantes : sed ad locum ad quem ire declinabat quæ prima erat, sequebantur et ceteræ, nec convertebantur.

12 Et omne corpus earum, et colla, et manus, et pennæ, et circuli, plena erant oculis in circuitu quatuor rotarum.

13 Et rotas istas vocavit volubiles, audiente me.

14 Quatuor autem facies habebat unum : facies una, facies cherub : et facies secunda, facies hominis : et in tertio facies leonis, et in quarto facies aquilæ.

15 Et elevata sunt cherubim : ipsum est animal quod videram juxta fluvium Chobar.

16 Cumque ambularent cherubim, ibant pariter et rotæ juxta ea : et cum elevarent cherubim alas suas ut exaltarentur de terra, non residebant rotæ, sed et ipsæ juxta erant.

17 Stantibus illis stabant, et cum elevatis elevabantur : spiritus enim vitæ erat in eis.

18 Et egressa est gloria Domini a limine templi, et stetit super cherubim.

19 Et elevantia cherubim alas suas, exaltata sunt a terra coram me : et illis egredientibus, rotæ quoque subsecutæ sunt : et stetit in introitu portæ domus Domini orientalis, et gloria Dei Israël erat super ea.

20 Ipsum est animal quod vidi subter Deum Israël juxta fluvium Chobar, et intellexi quia cherubim essent.

21 Quatuor vultus uni, et quatuor alæ uni : et similitudo manus hominis sub alis eorum.

22 Et similitudo vultuum eorum, ipsi vultus quos videram juxta fluvium Chobar, et intuitus eorum, et impetus singulorum ante faciem suam ingredi.

   

Ze Swedenborgových děl

 

De Sensu Interno Librorum Propheticorum et Psalmorum Davidis # 133

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 418  
  

133. EZECHIEL CAPUT X.

Versus | Res

DESCRIBITUR ECCLESIAE INSTITUTIO PER VERBUM ET PER DOCTRINAM INDE.

Ezechiel 10:1, 2; Divinum spirituale Verbi 1 ibi formans Ecclesiam, describitur. {11}

Ezechiel 10:3-5; Quod inde internum et externum Ecclesiae esset Divino plenum. {11}

Ezechiel 10:6-8; Doctrina inde Divina. {11}

Ezechiel 10:9, 10; De doctrina ex Verbo, quae intus spiritualis. {11}

Ezechiel 10:11; Quod illa unum ageret cum Verbo. {11}

Ezechiel 10:12, 13; Quod plena Divinis veris. {11}

Ezechiel 10:14, 15; Ex Verbo, quod tale sit interius et exterius. {11}

Ezechiel 10:16, 17; Quod ex Verbo doctrina. {11}

Ezechiel 10:18-20; Influxus Domini inde in Ecclesiam. {11}

Ezechiel 10:21, 22; Conjunctio omnium Verbi, et vita inde. {11}

Poznámky pod čarou:

1. Sic, nisi legeris "et ibi, " quod semideletum apparet esse."

  
/ 418  
  

This Latin text was written by Swedenborg in 1761. It was first printed 12 years after Swedenborg's death, in 1784. An 1860 printing was edited by Tafel, probably by the Swedenborg Society in London (swedenborg.org.uk). We're not sure of the provenance of this text, and are researching it further. We received most of this text from the NewSearch project of the Academy of the New Church (brynathyn.edu), and the front matter courtesy of the Heavenly Doctrines Publishing Foundation (heavenlydoctrinepublishing.org).