Bible

 

Exodus 40

Studie

   

1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

2 Mense primo, prima die mensis, eriges tabernaculum testimonii,

3 et pones in eo arcam, dimittesque ante illam velum :

4 et illata mensa, pones super eam quæ rite præcepta sunt. Candelabrum stabit cum lucernis suis,

5 et altare aureum, in quo adoletur incensum, coram arca testimonii. Tentorium in introitu tabernaculi pones,

6 et ante illud altare holocausti :

7 labrum inter altare et tabernaculum, quod implebis aqua.

8 Circumdabisque atrium tentoriis, et ingressum ejus.

9 Et assumpto unctionis oleo unges tabernaculum cum vasis suis, ut sanctificentur :

10 altare holocausti et omnia vasa ejus,

11 labrum cum basi sua : omnia unctionis oleo consecrabis, ut sint Sancta sanctorum.

12 Applicabisque Aaron et filios ejus ad fores tabernaculi testimonii, et lotos aqua

13 indues sanctis vestibus, ut ministrent mihi, et unctio eorum in sacerdotium sempiternum proficiat.

14 Fecitque Moyses omnia quæ præceperat Dominus.

15 Igitur mense primo anni secundi, prima die mensis, collocatum est tabernaculum.

16 Erexitque Moyses illud, et posuit tabulas ac bases et vectes, statuitque columnas,

17 et expandit tectum super tabernaculum, imposito desuper operimento, sicut Dominus imperaverat.

18 Posuit et testimonium in arca, subditis infra vectibus, et oraculum desuper.

19 Cumque intulisset arcam in tabernaculum, appendit ante eam velum ut expleret Domini jussionem.

20 Posuit et mensam in tabernaculo testimonii ad plagam septentrionalem extra velum,

21 ordinatis coram propositionis panibus, sicut præceperat Dominus Moysi.

22 Posuit et candelabrum in tabernaculo testimonii e regione mensæ in parte australi,

23 locatis per ordinem lucernis, juxta præceptum Domini.

24 Posuit et altare aureum sub tecto testimonii contra velum,

25 et adolevit super eo incensum aromatum, sicut jusserat Dominus Moysi.

26 Posuit et tentorium in introitu tabernaculi testimonii,

27 et altare holocausti in vestibulo testimonii, offerens in eo holocaustum, et sacrificia, ut Dominus imperaverat.

28 Labrum quoque statuit inter tabernaculum testimonii et altare, implens illud aqua.

29 Laveruntque Moyses et Aaron ac filii ejus manus suas et pedes,

30 cum ingrederentur tectum fœderis, et accederent ad altare, sicut præceperat Dominus Moysi.

31 Erexit et atrium per gyrum tabernaculi et altaris, ducto in introitu ejus tentorio. Postquam omnia perfecta sunt,

32 operuit nubes tabernaculum testimonii, et gloria Domini implevit illud.

33 Nec poterat Moyses ingredi tectum fœderis, nube operiente omnia, et majestate Domini coruscante, quia cuncta nubes operuerat.

34 Siquando nubes tabernaculum deserebat, proficiscebantur filii Israël per turmas suas :

35 si pendebat desuper, manebant in eodem loco.

36 Nubes quippe Domini incubabat per diem tabernaculo, et ignis in nocte, videntibus cunctis populis Israël per cunctas mansiones suas.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 779

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

779. Quoniam "oleum" hic inter sancta cultus nominatur, et significat bonum caeleste, dicetur hic aliquid de "Oleo Unctionis," quod apud antiquos in usu fuit, et postea mane datum filiis Israelis. Quod antiquis temporibus Unxerint lapides erectos in statuas, patet ex Genesis 28:18-19, 22;

Quod etiam unxerint arma belli, scuta et clypeos, (2 Samuelis 1:21; Esaias 21:5);

Quod mandatum sit, ut oleum sanctitatis praepararent, quo ungerent omnia sancta Ecclesiae; quod illo unxerint Altare et omnia ejus vasa, tum Tabernaculum et omnia ejus, (Exodus 30:22-33; 40:9-11; Leviticus 8:10-12; Numeri 7:1);

Quod eo unxerint illos qui sacerdotio fungerentur, et illorum vestes, (Exodus 29:7, 29; 30:30; 40:13-15; Leviticus 8:12; 1 Psalm. 133:1-3);

Quod illo unxerint Prophetas, (1 Regnum 19:15-16);

Quod illo unxerint Reges, et quod ideo Reges dicti sint "Uncti Jehovae," (1 Samuelis 10:1; 15:1; 16:3, 6, 12-13; 2 24:7, 11 (B.A. 6, 10); 26:9, 11, 16, 23; 3 2 Samuelis 1:16; 2:4, 7; 5:17; 4 2 Samuelis 19:22 (B.A. 21); 1 Regnum 1:34-35; 19:15-16; 2 Regnum 9:3; 11:12; 5 23:30; Threni 4:20; Habakuk 3:13; Psalm. 2:2, 6; Psalm. 20:6; Psalm. 28:8; Psalm. 45:8 (B.A. 7); 6 Psalm. 84:9; Psalm. 89:21, 39, 52 (B.A. 20, 38, 51); 7 Psalm. 132:17).

Quod unctio per oleum sanctitatis mandata sit, est quia "oleum" significabat bonum amoris, et repraesentabat Dominum, Qui quoad Humanum Suum est Ipse et Solus Unctus Jehovae, unctus non oleo sed ipso Divino Bono Divini Amoris quare etiam nominatus est "Messias" in Veteri Testamento et "Christus" in Novo, (Johannes 1:41; 8 4:25), ac "Messias" et "Christus" significant Unctum. Inde est, quod Sacerdotes, Reges, et omnia Ecclesiae uncta fuerint, et cum uncta dicta sint sancta; non quod sancta in se essent, sed quia per id repraesentabant Dominum quoad Divinum Humanum. Inde fuit sacrosanctum laedere Regem, quia "Unctus Jehovae"

(1 Samuelis 24:7, 11 (B.A. 6, 10); 1 Samuelis 26:9; 2 Samuelis 1:16; 19:22 (B.A. 21)).

Praeterea in usu receptum fuit semet et alios ungere ad testificandum animi laetitiam et benevolentiam, sed oleo communi aut alio nobili, at non oleo sanctitatis, (Matthaeus 6:17; Marcus 6:13; Luca 7:46; Esaias 61:3; Amos 6:6; Micham 6:15; Psalm. 92:11 (B.A. 10); Psalm. 104:15; Daniel 10:3; 9 Deuteronomius 28:40);

Quod non licuerit se aut alios ungere oleo sanctitatis, (Exodus 30:32-33).

Poznámky pod čarou:

1. 12 pro "13"

2. 16:3, 6, 12, 13 pro "16:6; 18:3, 12"

3. 23 pro "25"

4. 17 pro "13"

5. xi. pro "xii."

6. 8 pro "1"

7. 21, 39, 52 pro "24, 38, 51"

8. 41 pro "42"

9. 3 pro "37"

  
/ 962