Bible

 

Exodus 36

Studie

   

1 Fecit ergo Beseleel, et Ooliab, et omnis vir sapiens, quibus dedit Dominus sapientiam et intellectum, ut scirent fabre operari quæ in usus sanctuarii necessaria sunt, et quæ præcepit Dominus.

2 Cumque vocasset eos Moyses et omnem eruditum virum, cui dederat Dominus sapientiam, et qui sponte sua obtulerant se ad faciendum opus,

3 tradidit eis universa donaria filiorum Israël. Qui cum instarent operi, quotidie mane vota populus offerebat.

4 Unde artifices venire compulsi,

5 dixerunt Moysi : Plus offert populus quam necessarium est.

6 Jussit ergo Moyses præconis voce cantari : Nec vir, nec mulier quidquam offerat ultra in opere sanctuarii. Sicque cessatum est a muneribus offerendis,

7 eo quod oblata sufficerent et superabundarent.

8 Feceruntque omnes corde sapientes ad explendum opus tabernaculi, cortinas decem de bysso retorta, et hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, opere vario, et arte polymita :

9 quarum una habebat in longitudine viginti octo cubitos, et in latitudine quatuor ; una mensura erat omnium cortinarum.

10 Conjunxitque cortinas quinque, alteram alteri, et alias quinque sibi invicem copulavit.

11 Fecit et ansas hyacinthinas in ora cortinæ unius ex utroque latere, et in ora cortinæ alterius similiter,

12 ut contra se invicem venirent ansæ, et mutuo jungerentur.

13 Unde et quinquaginta fudit circulos aureos, qui morderent cortinarum ansas, et fieret unum tabernaculum.

14 Fecit et saga undecim de pilis caprarum ad operiendum tectum tabernaculi :

15 unum sagum in longitudine habebat cubitos triginta, et in latitudine cubitos quatuor : unius mensuræ erant omnia saga :

16 quorum quinque junxit seorsum, et sex alia separatim.

17 Fecitque ansas quinquaginta in ora sagi unius, et quinquaginta in ora sagi alterius, ut sibi invicem jungerentur.

18 Et fibulas æneas quinquaginta, quibus necteretur tectum, ut unum pallium ex omnibus sagis fieret.

19 Fecit et opertorium tabernaculi de pellibus arietum rubricatis : aliudque desuper velamentum de pellibus janthinis.

20 Fecit et tabulas tabernaculi de lignis setim stantes.

21 Decem cubitorum erat longitudo tabulæ unius : et unum ac semis cubitum latitudo retinebat.

22 Binæ incastraturæ erant per singulas tabulas, ut altera alteri jungeretur. Sic fecit in omnibus tabernaculi tabulis.

23 E quibus viginti ad plagam meridianam erant contra austrum,

24 cum quadraginta basibus argenteis. Duæ bases sub una tabula ponebantur ex utraque parte angulorum, ubi incastraturæ laterum in angulis terminantur.

25 Ad plagam quoque tabernaculi, quæ respicit ad aquilonem, fecit viginti tabulas,

26 cum quadraginta basibus argenteis, duas bases per singulas tabulas.

27 Contra occidentem vero, id est, ad eam partem tabernaculi quæ mare respicit, fecit sex tabulas,

28 et duas alias per singulos angulos tabernaculi retro :

29 quæ junctæ erant a deorsum usque sursum, et in unam compaginem pariter ferebantur. Ita fecit ex utraque parte per angulos :

30 ut octo essent simul tabulæ, et haberent bases argenteas sedecim, binas scilicet bases sub singulis tabulis.

31 Fecit et vectes de lignis setim, quinque ad continendas tabulas unius lateris tabernaculi,

32 et quinque alios ad alterius lateris coaptandas tabulas : et extra hos, quinque alios vectes ad occidentalem plagam tabernaculi contra mare.

33 Fecit quoque vectem alium, qui per medias tabulas ab angulo usque ad angulum perveniret.

34 Ipsa autem tabulata deauravit, fusis basibus earum argenteis. Et circulos eorum fecit aureos, per quos vectes induci possent : quos et ipsos laminis aureis operuit.

35 Fecit et velum de hyacintho, et purpura, vermiculo, ac bysso retorta, opere polymitario, varium atque distinctum :

36 et quatuor columnas de lignis setim, quas cum capitibus deauravit, fusis basibus earum argenteis.

37 Fecit et tentorium in introitu tabernaculi ex hyacintho, purpura, vermiculo, byssoque retorta, opere plumarii :

38 et columnas quinque cum capitibus suis, quas operuit auro, basesque earum fudit æneas.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 418

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

418. "Retinentes quatuor ventos terrae." - Quod significet remissionem influxus ejus, constat ex significatione "quatuor ventorum terrae", quod sit omne Divinum in caelo (de qua sequitur); et ex significatione "retinere illos", quod sit remittere influxum ejus: sed quid intelligitur per remissionem influxus Divini in caelo, nemo scire potest nisi cui revelatum est, et consequenter nec sciri potest quid significatur per "retentionem quatuor ventorum terrae. Absque revelatione, quis non opinaturus est quod per "ventos" ibi intelligantur venti qui ab angelis retenti? quoniam etiam sequitur, "ne flaret ventus super terram neque super mare, neque super omnem arborem": verum per "ventos terrae" hic ut alibi in Verbo significatur omne Divinum quod a Domino in caelo, in specie Divinum Verum; et hoc quia influit a Domino ut Sole in universum caelum et inde in universam terram, ideo per "retinere illos" significatur remittere iniluxum. Sed ut haec clarius intelligantur, dicetur etiam quomodo se res habet cum influxu illo. Dominus est Sol caeli angelici; ex Ipso ut Sole procedit omnis lug et omnis calor ibi; lux quae procedit, est in sua essentia Divinum Verum, quia est lux spiritualis; ac calor qui procedit est in sua essentia Divinum Bonum, quia est calor spiritualis: haec effluunt a Domino ut Sole in omnes caelos accommodate ad receptionem ab angelis ibi; quare nunc remissius nunc intensius. Quando remissius, tunc separantur boni a malis; quando autem intensius, tunc rejiciuntur mali. Quapropter cum ultimum judicium instat, tunc Dominus primum remisse influit, ob causam ut separentur boni a malis. Quoniam in hoc capite de separatione illa agitur, ideo praemittitur de "retentione quatuor ventorum terrae", per quam significatur remissio influxus Divini Boni ac Divini Veri a Domino: quod de separatione bonorum a malis, patet a sequentibus hujus capitis, nam dicitur, "ne damno afficiatis terram, neque mare, neque omnem arborem, usque dum signaverimus servos Dei super frontibus eorum" (vers. 3); ac postea usque ad finem capitis agitur de "signatis", hoc est., de bonis separatis a malis. Sed de hac separatione plura in sequentibus dicentur; pariter de conjectione malorum in inferna, quae postea fit.

[2] Quod "quatuor venti" significent omne Divinum procedens, est quia per "ventos caeli" significantur plagae caeli; totum enim caelum distinctum est in quatuor plagas, nempe orientalem, occidentalem, meridionalem et septentrionalem: in binas plagas, orientalem et occidentalem, influit Dominus cum Divino Bono fortius quam cum Divino Vero; et in binas plagas, meridionalem et septentrionalem, cum Divino Vero fortius quam cum Divino 1 Bono; unde hi plus in sapientia et intelligentia sunt, illi autem plus in amore et charitate: et quia universum caelum distinctum est in quatuor plagas, et plagae illae intelliguntur per "quatuor ventos", ideo per "quatuor ventos" significatur omne Divinum procedens. Quod dicantur "quatuor venti terrae", est quia per "terram" intelligitur omnis terra in mundo spirituali, at in sensu spirituali per "terram" significatur caelum et ecclesia (de qua re videatur praecedens articulus).

[3] Ex his constare potest quid intelligitur per "quatuor ventos" alibi in Verbo:

Ut apud Ezechielem,

"Dixit" Dominus Jehovih ad me", Propheta super spiritu, propheta... et dic ad spiritum, Sic dixit Dominus Jehovih; a quatuor ventis veni, spiritus, et inspira in occisos hos ut vivant; et cum prophetavi, ... venit spiritus, et revixerunt" (37:9, 10):

haec de "ossibus aridis" visis prophetae, per quae intelliguntur filii Israelis (ut patet a vers. 11, ibi) ; ac per visionem illam describitur reformatio et instauratio novae ecclesiae ex illis qui non prius in aliqua vita spirituali fuerunt. "Ossa arida" sunt illi quibus non aliquid vitae spiritualis est; vita spiritualis quae illis a Domino data, ex qua apud illos ecclesia, describitur per illa verba; per "spiritum", super quo prophetaret, et ex quo revixerunt, significatur vita spiritualis, quae est vita secundum vera Verbi; "a quatuor ventis veni, spiritus", significat ex Divino Domini in caelo; "quatuor venti" sunt quatuor plagae in caelo, et quatuor plagae sunt omne Divinum ibi (ut supra dictum est). In sensu litterae per "spiritum" ibi intelligitur spiritus respirationis, qui est ventus; quare dicitur "ut veniret et inspiraret in occisos hos", et per "spiritum respirationis" significatur aeque vita spiritualis, ut ex sequentibus patebit: per "occisos" significatur simile quod per "ossa arida", nempe illi quibus non aliquid vitae spiritualis est.

[4] Apud Sachariam,

Visi sunt "quatuor currus exeuntes inter duos montes aeris", ad quos erant equi: et dixit angelus, "Hi sunt quatuor venti caelorum, exeuntes a stando juxta Dominum totius terrae" (6:1, 5):

agitur ibi de ecclesia propaganda apud illos qui nondum in aliqua luce veri ecclesiae fuerunt, quia non Verbum habuerunt: (quid significant "quatuor currus" et "quatuor equi", et quid plura de illis, videatur supra, n. 355(b), et quid "montes aeris", etiam supra, n. (405(d), ) 364(b), ubi explicata sunt): per "quatuor ventos" ibi significatur omne Divinum procedens, seu Divinum Bonum ac Divinum Verum; ex quibus ecclesia; quare dicitur, "venti caelorum exeuntes a stando juxta Dominum totius terrae"; "exire a stando juxta Ipsum" significat procedere; quod "currus" et "equi" dicantur illi venti, est quia "currus" significant doctrinalia boni et veri, et "equi" intellectum eorum, et hic et illa procedunt ex Divino Domini.

[5] Apud Evangelistas,

Filius hominis "mittet angelos suos cum tubae voce magna, et congregabunt electos Ipsius a quatuor ventis, ab extremo caelorum ad extremum illorum" (Matthaeus 24:31; Marcus 13:27):

ibi praedicuntur a Domino omnes status successivi ecclesiae usque ad finem ejus quando ultimum judicium; ac per "angelos cum tubae voce magna" significatur evangelizatio de Domino; et per "congregare electos a quatuor ventis ab extremo caelorum ad extremum illorum" significatur instauratio ecclesiae novae; "electi" sunt qui in bono amoris et fidei, "quatuor venti" sunt omnes status boni et veri, "extremum caelorum ad extremum illorum", sunt interna et externa eccleSiae. (Sed haec videantur clarius explicata in Arcanis Caelestibus, n. 4060.)

[6] Apud Danielem,

"Hircus caprarum magnum se fecit valde; sed cum invaluisset, fractum est cornu magnum, et ascenderunt aspectu quatuor loco ejus juxta quatuor ventos caelorum" (8:8):

quid intelligitur per "hircum caprarum" et per "arietem in eo capite, videatur supra (n. 316(e)), quod nempe per "hircum caprarum" significetur fides separata a charitate, proinde illi qui putant se salvari per quod sciant doctrinalia et vera Verbi, et non cogitant de aliqua vita secundum illa; per "cornua" significantur vera, et in opposito sensu falsa, hic falsa; per "cornu magnum" falsum dominans, quod est quod per solum scire et inde credere sit salvatio; quod "cornu magnum fractum sit, et ascenderint quatuor loco ejus juxta quatuor ventos caelorum", significat quod ex uno principio, quod est sola fides, exsurgant multa falsa conjuncta malis, " 2 cornu magnum" significat falsum dominans, quod est quod sola fides salvet, "fractum" significat divisum in plura falsa nascentia inde, "quatuor loco ejus" significant conjunctionem eorum cum malis; "juxta quatuor ventos caelorum", significat quoad omnia et singula falsi et mali; "quatuor" enim "venti caelorum" significant omne bonum et verum caeli et ecclesiae, et conjunctionem eorum; in opposito autem sensu omne malum et falsum ac conjunctionem eorum: quod "quatuor venti caelorum" etiam significent omne malum et falsum, est quia in quatuor plagis in mundo spirituali non solum habitant qui in bono amoris et in veris inde sunt, sed etiam qui in malis et falsis inde; inferna enim in iisdem plagis sunt, sed profunde sub caelis ibi, pleraque in cavernis, speluncis et cryptis (de qua re videatur supra, n. 410(a)).

[7] In eodem hoc sensu "venti caelorum" dicuntur apud Jeremiam,

"Adducam super Elamum quatuor ventos ex quatuor finibus caelorum, et dispergam eos in omnes ventos hos, ut non sit gens quo non veniat de dispulsis Elami" (49:36):

per "Elamum" ibi significantur qui in cognitionibus quae fidei vocantur, et non simul in aliqua charitate sunt; per "quatuor ventos ex quatuor finibus caelorum" significantur falsa conjuncta malis, et per "dispergere illum in omnes ventos hos" significatur in falsa mali omnis generis; "ut non sit gens quo non veniat ab expulsis Elami" significat ut non sit malum cui non possit falsum adaptari ("gens" est malum); solae enim cognitiones absque vita charitatis pariunt falsa mali innumera.

[8] Apud Danielem,

"Videns fui in visione mea cum nox esset, et ecce quatuor Venti caelorum irruebant in mare magnum, et quatuor bestiae magnae ascenderunt e mari" (7:2, 3):

per "quatuor ventos" etiam hic significantur falsa conjuncta malis; per "mare magnum", infernum unde illa sunt et per "quatuor bestias" significantur omnis generis mala; sed de his plura in sequentibus.

Simile per "quatuor ventos" significatur apud Danielem (cap. 11:4); et quoque apud Sachariam (cap. 2:10, 11 [B.A. 6, 7]).

Quod per "quatuor ventos" significentur quatuor plagae, manifeste patet Apud Ezechielem (cap. 42:16-19),

ubi agitur de mensura domus secundum quatuor ventos, hoc est, plagas; ex eadem etiam voce in lingua Hebraea nominatur ibi plaga ex qua ventus, et ex qua spiritus. Sed de "ventis" plura videantur in nunc sequente articulo.

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

Bible

 

Ezechiel 48:33-34

Studie

      

33 Et ad plagam meridianam, quingentos et quatuor millia metieris, et portæ tres : porta Simeonis una, porta Issachar una, porta Zabulon una.

34 Et ad plagam occidentalem, quingentos et quatuor millia, et portæ eorum tres : porta Gad una, porta Aser una, porta Nephthali una.