Bible

 

Exodus 29

Studie

   

1 Sed et hoc facies, ut mihi in sacerdotio consecrentur. Tolle vitulum de armento, et arietes duos immaculatos,

2 panesque azymos, et crustulam absque fermento, quæ conspersa sit oleo, lagana quoque azyma oleo lita : de simila triticea cuncta facies.

3 Et posita in canistro offeres : vitulum autem et duos arietes.

4 Et Aaron ac filios ejus applicabis ad ostium tabernaculi testimonii. Cumque laveris patrem cum filiis suis aqua,

5 indues Aaron vestimentis suis, id est, linea et tunica, et superhumerali et rationali, quod constringes balteo.

6 Et pones tiaram in capite ejus, et laminam sanctam super tiaram,

7 et oleum unctionis fundes super caput ejus : atque hoc ritu consecrabitur.

8 Filios quoque illius applicabis, et indues tunicis lineis, cingesque balteo,

9 Aaron scilicet et liberos ejus, et impones eis mitras : eruntque sacerdotes mihi religione perpetua. Postquam initiaveris manus eorum,

10 applicabis et vitulum coram tabernaculo testimonii. Imponentque Aaron et filii ejus manus super caput illius,

11 et mactabis eum in conspectu Domini, juxta ostium tabernaculi testimonii.

12 Sumptumque de sanguine vituli, pones supercornua altaris digito tuo, reliquum autem sanguinem fundes juxta basim ejus.

13 Sumes et adipem totum qui operit intestina, et reticulum jecoris, ac duos renes, et adipem qui super eos est, et offeres incensum super altare :

14 carnes vero vituli et corium et fimum combures foris extra castra, eo quod pro peccato sit.

15 Unum quoque arietem sumes, super cujus caput ponent Aaron et filii ejus manus.

16 Quem cum mactaveris, tolles de sanguine ejus, et fundes circa altare.

17 Ipsum autem arietem secabis in frustra : lotaque intestina ejus ac pedes, pones super concissas carnes, et super caput illius.

18 Et offeres totum arietem in incensum super altare : oblatio est Domino, odor suavissimus victimæ Domini.

19 Tolles quoque arietem alterum, super cujus caput Aaron et filii ejus ponent manus.

20 Quem cum immolaveris, sumes de sanguine ejus, et pones super extremum auriculæ dextræ Aaron et filiorum ejus, et super pollices manus eorum ac pedis dextri, fundesque sanguinem super altare per circuitum.

21 Cumque tuleris de sanguine qui est super altare, et de oleo unctionis, asperges Aaron et vestes ejus, filios et vestimenta eorum. Consecratisque ipsis et vestibus,

22 tolles adipem de ariete, et caudam et arvinam, quæ operit vitalia, ac reticulum jecoris, et duos tenes, atque adipem, qui super eos est, armumque dextrum, eo quod sit aries consecrationis :

23 tortamque panis unius, crustulam conspersam oleo, laganum de canistro azymorum, quod positum est in conspectu Domini :

24 ponesque omnia super manus Aaron et filiorum ejus, et sanctificabis eos elevans coram Domino.

25 Suscipiesque universa de manibus eorum : et incendes super altare in holocaustum, odorem suavissimum in conspectu Domini, quia oblatio ejus est.

26 Sumes quoque pectusculum de ariete, quo initiatus est Aaron, sanctificabisque illud elevatum coram Domino, et cedet in partem tuam.

27 Sanctificabisque et pectusculum consecratum, et armum quem de ariete separasti,

28 quo initiatus est Aaron et filii ejus, cedentque in partem Aaron et filiorum ejus jure perpetuo a filiis Israël : quia primitiva sunt et initia de victimis eorum pacificis quæ offerunt Domino.

29 Vestem autem sanctam, qua utetur Aaron, habebunt filii ejus post eum, ut ungantur in ea, et consecrantur manus eorum.

30 Septem diebus utetur illa qui pontifex pro eo fuerit constitutus de filiis ejus, et qui ingredietur tabernaculum testimonii ut ministret in sanctuario.

31 Arietem autem consecrationis tolles, et coques carnes ejus in loco sancto :

32 quibus vescetur Aaron et filii ejus. Panes quoque, qui sunt in canistro, in vestibulo tabernaculi testimonii comedent,

33 ut sit placabile sacrificium, et sanctificentur offerentium manus. Alienigena non vescetur ex eis, quia sancti sunt.

34 Quod si remanserit de carnibus consecratis, sive de panibus usque mane, combures reliquias igni : non comedentur, quia sanctificata sunt.

35 Omnia, quæ præcepi tibi, facies super Aaron et filiis ejus. Septem diebus consecrabis manus eorum :

36 et vitulum pro peccato offeres per singulos dies ad expiandum. Mundabisque altare cum immolaveris expiationis hostiam, et unges illud in sanctificationem.

37 Septem diebus expiabis altare, et sanctificabis, et erit Sanctum sanctorum : omnis, qui tetigerit illud, sanctificabitur.

38 Hoc est quod facies in altari : agnos anniculos duos per singulos dies jugiter,

39 unum agnum mane, et alterum vespere,

40 decimam partem similæ conspersæ oleo tuso, quod habeat mensuram quartam partem hin, et vinum ad libandum ejusdem mensuræ in agno uno.

41 Alterum vero agnum offeres ad vesperam juxta ritum matutinæ oblationis, et juxta ea quæ diximus, in odorem suavitatis :

42 sacrificium est Domino, oblatione perpetua in generationes vestras, ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino, ubi constituam ut loquar ad te.

43 Ibique præcipiam filiis Israël, et sanctificabitur altare in gloria mea.

44 Sanctificabo et tabernaculum testimonii cum altari, et Aaron cum filiis suis, ut sacerdotio fungantur mihi.

45 Et habitabo in medio filiorum Israël, eroque eis Deus,

46 et scient quia ego Dominus Deus eorum, qui eduxi eos de terra Ægypti, ut manerem inter illos, ego Dominus Deus ipsorum.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 392

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

392. "Animas occisorum propter Verbum Dei et propter testimonium quod habebant." - Quod significet qui rejecti sunt et abditi sunt propter Divinum Verum, et propter confessionem Domini, constat ex significatione "occisorum", quod sint illi qui rejecti sint a malis et abditi a Domino (de qua sequitur); ex significatione "Verbi Dei", quod sit Divinum Verum: ("Verbum Dei" dicitur quod Dominus loquitur, et hoc est Divinum Verum; Verbum seu Scriptura Sacra non aliud est, nam omne Divinum Verum ibi continetur; sed ipsum Verum ibi in sua gloria non apparet nisi coram angelis, quia interiora Verbi, quae sunt spiritualia et caelestia, ad illos perveniunt, et quoque faciunt sapientiam eorum: quare per "Verbum Dei" in genuino sensu significatur Divinum Verum, et in supremo sensu Ipse Dominus qui id .locutus est, nam locutus est a Se seu a Divino Suo, et quod ab Ipso procedit hoc quoque Ipse est.

[2] Quod Divinum procedens sit Ipse, illustrabitur per hoc:Circum unumquemvis angelum est sphaera quae vocatur sphaera vitae ejus; haec ad multam distantiam ab eo se effundit. Haec sphaera effluit seu procedit ex vita affectionis seu amoris ejus; quare est extensio vitae qualis est in illo extra illum: extensio illa fit media atmosphaera seu aura spirituali, quae est aura caeli; per illam sphaeram percipitur angelus qualis est ad distantiam ab aliis quoad affectionem, quod etiam datum est mihi aliquoties percipere: at circum Dominum est sphaera Divina, quae prope Ipsum apparet ut Sol, qui est Divinus Amor Ipsius, ex quo procedit illa in universum caelum, et implet illud, et facit lucem quae ibi; haec sphaera est Divinum procedens ex Domino, quod in sua essentia est Divinum Verum. Haec comparative cum angelis propter illustrationem dicta sunt, ut sciatur quod Divinum procedens a Domino sit Ipse Dominus, quia est procedens amoris Ipsius, et procedens est Ipse extra

Se:-) et ex significatione "testimonii", quod sit confessio Domini et Ipse Dominus, de qua sequitur.

[3] Quod per "occisos" hic intelligantur illi qui rejecti sint a malis spiritibus et abditi a Domino, seu ab oculis aliorum semoti, et reservati ad diem ultimi judicii, constare potest ex illis quae in superiori articulo dicta sunt, et quoque ex illis quae sequuntur in binis versibus in quibus unice de illis agitur: in superiori articulo dictum est quod "prius caelum" quod transivit, constiterit ex illis qui moraliter vixerunt in externis, sed usque non spirituales verum mere naturales fuerunt, seu qui vitam quasi spiritualem egerunt solum ex affectione seu amore famae, honoris, gloriae, lucri, ita propter apparentiam; hi tametsi interius mali fuerunt, usque tolerati sunt, et constituerunt societates in locis editioribus in mundo spirituali. Hae societates simul sumptae dictae fuerunt caelum, sed "prius caelum" quod postea transivit. Inde factum est quod omnes illi qui spirituales fuerunt, hoc est, non solum exterius sed etiam interius boni, non simul cum illis esse potuerint, sed ab illis secesserint vel sua sponte vel profugati, ac ubi inventi persecutiones passi sint; quapropter illi a Domino abditi sunt, ac in suis locis reservati ad diem judicii, ut "novum caelum" constituerent. Hi itaque sunt qui intelliguntur per "animas occisorum visas sub altari." Inde patet quod per "occisos" significentur qui rejecti et abditi; erant enim odio habiti a reliquis propter Divinum Verum et propter confessionem Domini; et qui odio habentur illi dicuntur "occisi", nam odio habere est spiritualiter occidere. Quod illi intelligantur per "animas occisorum", constare etiam potest ex illis quae sequuntur in binis versibus ubi de illis ita dicitur, "Et clamabant voce magna, dicentes, Usque quo Domine, qui Sanctus et Verus, non judicas et vindicas sanguinem nostrum de habitantibus super terra? Et datae singulis stolae albae; et dictum eis ut requiescerent adhuc tempus parvum, usque dum complentur et conservi eorum et fratres eorum, qui futuri interfici sicut et illi." Quod illi de quibus nunc dictum est, per "occisos" intelligantur, nemo scire potest nisi cui revelatum est; quis enim scit, nisi ex revelatione, ex quibus

"prius caelum" (de quo in Apocalypsi 21:1)

constiterat, et ex quibus "novum caelum" formatum est? et quod illi ex quibus novum caelum formandum est, interea a Domino reconditi et reservati fuerint? Et nisi illa alicui revelata fuissent, latuissent omnia illa quae in Apocalypsi in sensu interno continentur; nam ibi agitur principaliter de talibus quae futura erant in mundo spirituali ante ultimum judicium, tum quae in illo, ac post illud.

[4] Quod per "testimonium" significetur confessio Domini et Ipse Dominus, constare potest ex locis in Verbo quae sequuntur. Significatio illa trahit inde originem, quia Verbum in omnibus et singulis testatur de Domino, in sensu enim ejus intimo agitur de solo Domino, ac in sensu interno de caelestibus et spiritualibus quae procedunt a Domino; et in particulari testatur Dominus de Se apud singulos qui in vita amoris et charitatis sunt, influit enim Dominus in illorum cor et vitam ac docet, imprimis de Divino Humano suo; nam dat illis qui in vita amoris sunt cogitare Deum sub Humana forma, et Deus sub Humana forma est Dominus: ita cogitant simplices in Christiano orbe, ita quoque gentiles qui in charitate secundum religiosum suum vivunt; hi et illi obstupescunt quando audiunt eruditos loquentes de Deo quod percipiendus sit non in aliqua forma Humana, scientes tunc quod nullum Deum cogitatione videant, et inde quod parum fidei de existentia Dei habeant, quoniam fides, quae est fides charitatis, comprehendere aliquo modo vult quod creditur; nam fides est cogitationis, et cogitare incomprehensibile non est cogitare, sed modo est scire et inde loqui absque idea. Angeli etiam sapientissimi non aliter de Deo cogitant quam in Humana forma; aliter cogitare illis impossibile est, ex causa quia perceptiones eorum vadunt secundum formam caeli, quae est forma humana ex Divino Humano Domini (de qua re videatur in opere De Caelo et Inferno 59-86), tum quia affectiones, ex quibus cogitationes eorum, sunt ex influxu, et influxus est a Domino. Haec dicta sunt ut sciatur unde est quod "testimonium" significet Dominum; quod nempe, quia Dominus de Se testatur apud omnes qui recipiunt testificationem, qui sunt qui vitam amoris in Dominum et vitam charitatis erga proximum vivunt. Quod hi recipiant testificationem, et confiteantur Ipsum, est causa, quia vita amoris et charitatis aperit interiorem mentem per influxum lucis e caelo, est enim vita amoris et charitatis ipsa vita Divina: Dominus enim amat unumquemque et benefacit unicuique ex amore; quare ubi illa vita recipitur, ibi est Dominus praesens, et ei conjungitur, proinde influit in mentem ejus superiorem, quae mens spiritualis vocatur, et per lucem a Se aperit illam.

[5] Quod "testimonium" significet Dominum, et apud hominem confessionem Domini ex corde, et in specie agnitionem Divini Domini in Humano Ipsius, constare potest ex eo, quod Lex quae lata fuit in Monte Sinai, et inscripta duabus tabulis, et dein posita in arca, dicatur "testimonium"; unde etiam arca vocabatur "arca testimonii", et quoque tabulae vocabantur "tabulae testimonii"; et quia hoc sanctissimum erat, ideo propitiatorium datum fuit super arcam, et super propitiatorio sculpti erant duo cherubi, inter quos Jehovah, hoc est, Dominus locutus est cum Mose et cum Aharone. Inde patet quod "testimonium" significet Ipsum Dominum; alioqui propitiatorium non positum fuisset super arcam, nec locutus fuisset Dominus cum Mose et Aharone inter cherubos qui super propitiatorio. Cum etiam Aharon intraret intra velum, quod fiebat semel quotannis, primum sanctificabatur, et dein suffiebat usque ut fumus suffimenti obtegeret propitiatorium; quod nisi fecisset, dicitur quod moriturus esset. Ex his manifeste constat quod testimonium, quod in arca, quod erat Lex lata super Monte Sinai, et inscripta duabus tabulis lapideis, significaverit Ipsum Dominum.

[6] Quod Lex illa dicatur "testimonium", constat apud Mosen,

"Dabis in arcam testimonium quod daturus sum tibi" (Exod 25:16);

Dedit testimonium in arcam" (Exodus 40:20);

"Propitiatorium quod super testimonio" (Leviticus 16:13);

"Relinque" baculos tribuum "coram testimonio" (Numeri 17:19 [B.A. 4]).

Quod tabulae et arca inde dictae fuerint tabulae et arca testimonii (Exodus 25:22; 31:7, 18; 32:15).

Quod propitiatorium positum fuerit super illud, et super propitiatorio sculpti bini cherubi ( 1 Exod. 25:17-22; 26:34).

Quod Dominus locutus sit cum Mose et cum Aharone inter duos cherubos (Exodus 25:16, 21, 22; Numeri 17:19 [B.A. 4); et alibi).

Quod sanctificarent se antequam illuc intrarent; et quod fumus suffimenti tegeret propitiatorium, ne morerentur (Levit. 15).

[7] Quod "testimonium" significet Dominum, etiam constat ex eo, quod id quod super arca erat, vocatum fuerit propitiatorium, et Dominus est Propitiator. Arca etiam ex testimonio in illo erat sanctum sanctorum tam in Tentorio quam in Templo, et inde Tentorium erat sanctum et quoque Templum. Tentorium repraesentabat caelum, et quoque Templum, ac caelum est caelum ex Divino Humano Domini; inde sequitur quod per "testimonium" significetur Dominus quoad Divinum Humanum suum. (Quod Tentorium conventus repraesentaverit caelum, videatur n. 9457, 9481, 9485, 2 10545: quod similiter Templum, supra, n. 220: et quod caelum sit caelum ex Divino Humano Domino, in opere De Caelo et Inferno 59-86.) Quod Lex e Monte Sinai promulgata dicatur "testimonium", est quia Lex illa in lato sensu significat totum Verbum, tam Historicum quam Propheticum, et Verbum est Dominus, secundum haec apud Johannem,

"In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum ac Verbum Caro factum est" (1:1, 14):

quod Verbum sit Dominus, est quia Verbum significat Divinum Verum, et omne Divinum Verum procedit a Domino, est enim Lux in caelo, quae illuminat mentes angelorum et quoque mentes hominum, ac illis dat sapientiam; est illa Lux in sua essentia Divinum Verum procedens a Domino ut Sole (de qua Luce videatur in opere De Caelo et Inferno 126-140); inde est quod postquam dicitur quod "Verbum esset apud Deum, et Deus esset Verbum", etiam dicatur apud Johannem,

"In Ipso vita erat, et vita erat Lux hominum... erat Lux vera quae illuminat omnem hominem venientem in mundum" (vers. 4, 9, ibi).

[8] Ex his etiam patet quod Dominus intelligatur per "testimonium", quoniam Lex super duabus tabulis scripta, quae vocatur testimonium, significat Verbum in toto complexu, et Dominus est Verbum.

(Quod "Lex" in lato sensu significet Verbum in toto complexu, in minus lato Verbum Historicum, et in stricto decem praecepta Decalogi, videatur n. 6752.)

Lex illa etiam vocabatur "foedus", et inde tabulae quibus inscripta fuit vocabantur "tabulae foederis", et quoque arca vocabatur "arca foederis" (Videatur 3 Exod. 34:28; Numeri 14:44; Deuteronomius 9:9, 15; Apocalypsis 11:19; et alibi);

et hoc ex causa, quia "foedus" significat conjunctionem, ac Verbum seu Divinum Verum est quod conjungit hominem cum Domino; non aliunde est aliqua conjuncto.

(Quod "Foedus" significet conjunctionem, videatur n. 665, 666, 1023, 1038, 1864, 1996, 2003, 2021, 6804, 8767, 8778, 9396, 10632.) Quod Lex illa dicta sit et foedus et testimonium, est quia cum illa dicitur "foedus", intelligatur Verbum per quod conjunctio, et cum illa dicitur "testimonium" intelligatur Ipse Dominus qui conjungit, et a parte hominis confessio Domini et agnitio Divini Ipsius in Humano Ipsius, quae conjungit. Ex his videri potest unde est quod Verbum in ecclesia dicatur "Foedus", illud Verbum quod fuit ante adventum Domini "Vetus Foedus", et quod post adventum Ipsius "Novum Foedus"; dicitur etiam "Testamentum" vetus et novum, sed dicendum est Testimonium.

[9] Quod per "testimonium" significetur Dominus, et a parte hominis confessio Domini et agnitio Divini Ipsius in Humano Ipsius, constat etiam ex his locis in Verbo:In Apocalypsi,

"Illi vicerunt" draconem "per sanguinem Agni, et per Verbum testimonii:... et iratus draco... abivit, ut faceret bellum cum reliquis seminis ejus, qui tenebant mandata Dei, et habent testimonium Jesu Christi" (12:11, 17):

et alibi,

"Conservus tuus sum et fratrum tuorum habentium testimonium Jesu:... testimonium Jesu est spiritus prophetiae" (19:10);

quod "testimonium Jesu sit spiritus prophetiae" significat quod confessio Domini et agnitio Divini Ipsius in Humano Ipsius sit vita omnis veri tam in Verbo quam in doctrina ex Verbo:

[10] et alibi,

Animae securi percussorum propter testimonium Jesu, et propter Verbum Dei non acceperunt characterem super frontem suam et super manum suam (20:4):

sed de his in explicatione in sequentibus.

Apud Davidem,

"Hierosolyma aedificata sicut urbs quae cohaeret sibi una; et eo ascendunt tribus, tribus Jah, testimonium Israeli, ad confitendum nomini Jehovae; quia ibi sedent throni ad judicium" (Psalmuss 122:3-5):

per "Hierosolymam" significatur ecclesia quoad doctrinam; quae "aedificata" dicitur, cum instaurata a Domino; "sicut urbs quae cohaeret sibi una" significat 4 doctrinam, in qua omnia in ordine ("urbs" est doctrina); "eo ascendunt tribus, tribus Jah", significat quod in illa sint omnia vera et bona in complexu; "testimonium Israeli, ad confitendum nomini Jehovae", significat quod ibi agnitio et confessio Domini; "quia ibi sedent throni ad judicium" significat quod ibi Divinum Verum secundum quod judicium; quod "throni id significent, videatur supra (n. 253(a)).

[11] Apud eundem,

Jehovah "erexit testimonium in Jacobo, et legem... in Israele" (Psalmuss 78:5):

per "Jacobum" et "Israelem" significatur ecclesia, per "Jacobum" ecclesia externa, et per "Israelem" ecclesia interna; ac per "testimonium" et per "legem" significatur Verbum, per "testimonium" quod ibi docet bona vitae, et per "legem" quod ibi docet vera doctrinae: quoniam illi qui in externa ecclesia sunt, in bono vitae sunt secundum vera doctrinae, et illi qui in interna ecclesia in veris doctrinae sunt secundum quae vita, ideo de Jacobo dicitur "testimonium", et de Israele "lex."

[12] Apud eundem,

"Si custodiverint filii tui foedus meum, et testimonium quod docebo eos, etiam filii 5 eorum in aeternum sedebunt super throno tibi" (Psalmuss 132:12):

haec de Davide, sed per Davidem ibi intelligitur Dominus; per "filios" ejus intelliguntur qui faciunt praecepta Domini: de his dicitur, "Si custodiverint filii tui foedus meum et testimonium meum"; per "foedus" simile intelligitur quod supra per "legem", nempe verum doctrinae, et per "testimonium" simile quod supra per "testimonium", nempe bonum vitae secundum vera doctrinae.

(Similia per "foedus" et "testimonia" significantur apud Davidem, 25:10.)

[13] Pluribus in locis dicuntur "testimonia", et simul "lex", "praecepta", "mandata", "statuta" et "judicia"; ac ibi per "testimonia et mandata" significantur quae docent vitam, per "legem et praecepta" quae docent doctrinam, per "statuta et judicia" quae docent ritus; ut in his sequentibus, apud Davidem:-

"Lex Jehovae perfecta, recreans animam; testimonium Jehovae firmum, sapientem reddens simplicem; mandata Jehovae recta, laetificantia cor; praeceptum Jehovae purum, illuminans oculos... judicia Jehovae veritas, justa sunt simul" (Psalmuss 19:8-10 [B.A. 7-9]):

apud eundem,

"Beati integri Via, ambulantes in lege Jehovae; beati custodientes testimonia Ipsius, in toto corde quaerunt Ipsum:... Tu praecepisti mandata tua ad custodiendum Valde: utinam dirigantur viae meae ad custodiendum statuta tua; tunc non pudefiam quando respicio ad omnia praecepta tua: confitebor Tibi in rectitudine cordis, quum didicero judicia justitiae tuae" (Ps. 119:17 6 ; pariter ibi vers. 12-15, 88, 89, 151-156; et alibi).

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 351

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

351. (Vers. 1.) "Et vidi." - Quod significet manifestationem statuum eorum qui ab ecclesia ubi Verbum, constat ex visis a Johanne, de quibus in hoc capite et in mox sequentibus, quod sint manifestationes status eorum qui ab ecclesia ubi Verbum; agitur enim de "aperitione sigillorum libri" qui in manu Domini, ac de illis quae tunc visa sunt, quae fuerunt "quatuor equi", unus albus, alter rufus, tertius niger, et quartus pallidus, ac postea "animae occisorum propter Verbum Dei", tum "terrae motus", et tandem " 1 septem angeli qui habebant septem tubas"; per quae omnia significantur manifestationes status eorum qui ab ecclesia, ut constare potest a singulis in sensu interno spectatis. Ecclesia ubi Verbum, dicitur, quia Domini ecclesia est in universo terrarum orbe, sed in specie ubi Verbum, et per id Dominus notus; de statu eorum qui ab hac ecclesia, in Libro hoc Prophetico imprimis agitur, hic in genere, sed postea in specie. Quod de hac ecclesia imprimis agatur, est causa, quia praesentia Domini et inde angelorum caeli apud homines hujus telluris est per Verbum, hoc enim conscriptum est per meras correspondentias; inde fit ut quoque praesentia Domini et angelorum caeli sit apud illos qui circumcirca seu extra eam sunt, qui Gentes vocantur (ut constare potest ex illis quae in opere De Caelo et Inferno, De Conjunctione Caeli, cum Homine Ecclesiae per Verbum. n. 114, 303-310, et in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 244, 246, 255-266, dicta et ostensa sunt).

[2] Ecclesia enim in universo terrarum orbe est coram Domino sicut unus Homo, unum enim facit cum caelo angelico. (Quod id coram Domino sit sicut unus Homo, videatur in opere De Caelo et Inferno 59-102.) In hoc Homine est ecclesia ubi Verbum et per id Dominus notus, sicut cor et sicut pulmo; ecclesia apud illos qui in amore caelesti sunt sicut cor, et apud illos qui in amore spirituali sunt sicut pulmo: quare sicut omnia membra, viscera et organa corporis vivunt ex corde et ex pulmone, et ex eorum influxu et inde praesentia, ita quoque omnes in universo terrarum orbe, qui ecclesiam universalem constituunt, ab ecclesia ubi Verbum; influit enim inde Dominus cum amore et cum luce, ac vivificat et illustrat omnes qui in aliqua affectione veri spirituali sunt, ubicunque sunt. Lux caeli, seu lux in qua sunt angeli caeli qui ab hac tellure, est a Domino per Verbum; inde propagatur lux ut e medio in peripherias undequaque, ita ad illos qui ibi sunt, qui, ut dictum est, sunt Gentes quae extra nostram ecclesiam: sed haec propagatio lucis fit in caelo a Domino; et quod fit in caelo hoc quoque influit in mentes hominum, nam mentes hominum unum faciunt cum mentibus spirituum et angelorum. Haec nunc causa est quod in hoc Libro Prophetico imprimis agatur de illis qui sunt ab ecclesia ubi Verbum; agitur etiam tunc de illis qui ab ecclesia ubi non Verbum, tametsi non proxime; sequitur enim dispositio eorum qui circum sunt secundum eum ordinem in quo sunt qui in medio.

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232