Bible

 

Exodus 28

Studie

   

1 Applica quoque ad te Aaron fratrem tuum cum filiis suis de medio filiorum Israël, ut sacerdotio fungantur mihi : Aaron, Nadab, et Abiu, Eleazar, et Ithamar.

2 Faciesque vestem sanctam Aaron fratri tuo in gloriam et decorem.

3 Et loqueris cunctis sapientibus corde quos replevi spiritu prudentiæ, ut faciant vestes Aaron, in quibus sanctificatus ministret mihi.

4 Hæc autem erunt vestimenta quæ faciet : rationale et superhumerale, tunicam et lineam strictam, cidarim et balteum. Facient vestimenta sancta fratri tuo Aaron et filiis ejus, ut sacerdotio fungantur mihi.

5 Accipientque aurum, et hyacinthum, et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum.

6 Facient autem superhumerale de auro et hyacintho et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere polymito.

7 Duas oras junctas habebit in utroque latere summitatum, ut in unum redeant.

8 Ipsa quoque textura et cuncta operis varietas erit ex auro et hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta.

9 Sumesque duos lapides onychinos, et sculpes in eis nomina filiorum Israël :

10 sex nomina in lapide uno, et sex reliqua in altero, juxta ordinem nativitatis eorum.

11 Opere sculptoris et cælatura gemmarii, sculpes eos nominibus filiorum Israël, inclusos auro atque circumdatos :

12 et pones in utroque latere superhumeralis, memoriale filiis Israël. Portabitque Aaron nomina eorum coram Domino super utrumque humerum, ob recordationem.

13 Facies et uncinos ex auro,

14 et duas catenulas ex auro purissimo sibi invicem cohærentes, quas inseres uncinis.

15 Rationale quoque judicii facies opere polymito juxta texturam superhumeralis, ex auro, hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta.

16 Quadrangulum erit et duplex : mensuram palmi habebit tam in longitudine quam in latitudine.

17 Ponesque in eo quatuor ordines lapidum : in primo versu erit lapis sardius, et topazius, et smaragdus :

18 in secundo carbunculus, sapphirus, et jaspis :

19 in tertio ligurius, achates, et amethystus :

20 in quarto chrysolithus, onychinus, et beryllus. Inclusi auro erunt per ordines suos.

21 Habebuntque nomina filiorum Israël : duodecim nominibus cælabuntur, singuli lapides nominibus singulorum per duodecim tribus.

22 Facies in rationali catenas sibi invicem cohærentes ex auro purissimo,

23 et duos annulos aureos, quos pones in utraque rationalis summitate :

24 catenasque aureas junges annulis, qui sunt in marginibus ejus,

25 et ipsarum catenarum extrema duobus copulabis uncinis in utroque latere superhumeralis quod rationale respicit.

26 Facies et duos annulos aureos, quos pones in summitatibus rationalis, in oris, quæ e regione sunt superhumeralis, et posteriora ejus aspiciunt.

27 Necnon et alios duos annulos aureos, qui ponendi sunt in utroque latere superhumeralis deorsum, quod respicit contra faciem juncturæ inferioris, ut aptari possit cum superhumerali,

28 et stringatur rationale annulis suis cum annulis superhumeralis vitta hyacinthina, ut maneat junctura fabrefacta, et a se invicem rationale et superhumerale nequeant separari.

29 Portabitque Aaron nomina filiorum Israël in rationali judicii super pectus suum, quando ingredietur Sanctuarium, memoriale coram Domino in æternum.

30 Pones autem in rationali judicii Doctrinam et Veritatem, quæ erunt in pectore Aaron, quando ingredietur coram Domino : et gestabit judicium filiorum Israël in pectore suo, in conspectu Domini semper.

31 Facies et tunicam superhumeralis totam hyacinthinam,

32 in cujus medio supra erit capitium, et ora per gyrum ejus textilis, sicut fieri solet in extremis vestium partibus, ne facile rumpatur.

33 Deorsum vero, ad pedes ejusdem tunicæ, per circuitum, quasi mala punica facies, ex hyacintho, et purpura, et cocco bis tincto, mistis in medio tintinnabulis,

34 ita ut tintinnabulum sit aureum et malum punicum : rursumque tintinnabulum aliud aureum et malum punicum.

35 Et vestietur ea Aaron in officio ministerii, ut audiatur sonitus quando ingreditur et egreditur sanctuarium in conspectu Domini, et non moriatur.

36 Facies et laminam de auro purissimo, in qua sculpes opere cælatoris, Sanctum Domino.

37 Ligabisque eam vitta hyacinthina, et erit super tiaram,

38 imminens fronti pontificis. Portabitque Aaron iniquitates eorum, quæ obtulerunt et sanctificaverunt filii Israël, in cunctis muneribus et donariis suis. Erit autem lamina semper in fronte ejus, ut placatus sit eis Dominus.

39 Stringesque tunicam bysso, et tiaram byssinam facies, et balteum opere plumarii.

40 Porro filiis Aaron tunicas lineas parabis et balteos ac tiaras in gloriam et decorem :

41 vestiesque his omnibus Aaron fratrem tuum et filios ejus cum eo. Et cunctorum consecrabis manus, sanctificabisque illos, ut sacerdotio fungantur mihi.

42 Facies et feminalia linea, ut operiant carnem turpitudinis suæ, a renibus usque ad femora :

43 et utentur eis Aaron et filii ejus quando ingredientur tabernaculum testimonii, vel quando appropinquant ad altare ut ministrent in sanctuario, ne iniquitatis rei moriantur. Legitimum sempiternum erit Aaron, et semini ejus post eum.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra # 44

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 118  
  

44. (ii.) Quod vera et bona sensus litterae Verbi intelligantur per Urim et Thummim. Urim et Thummim erant super ephodo Aharonis, per cujus sacerdotium repraesentabatur Dominus quoad Divinum Bonum, et quoad opus salvationis. Per vestes sacerdotii seu sanctitatis repraesentabatur Divinum Verum ex Divino Bono: per ephodum repraesentabatur Divinum Verum in suo ultimo, ita Verbum in sensu litterae, nam hoc est Divinum Verum in suo ultimo, ut supra dictum est; inde per duodecim lapides pretiosos, cum nominibus duodecim tribuum Israelis, quae fuerunt Urim et Thummim, repraesentabantur Divina vera ex Divino Bono in omni complexu. De his ita legitur apud Mosen:

"Facient ephodum ex (auro,) hyacinthino et purpura, coccineo dibapho, et xylino intertexto: ... postea facies 1 pectorale judicii... secundum opus ephodi... et opplebis id oppleturis lapidis; quatuor ordines lapis; pyropus, topazius, et smaragdus, primus ordo; chrysoprasus, sapphirus et adamas, secundus ordo; cyanus, achates et amethystus, tertius ordo; thalassius, sardius et jaspis, quartus ordo... Lapides... hi erunt juxta nomina filiorum Israelis... sculpturae sigilli juxta nomen suum erunt pro duodecim tribubus... Et portabit Aharon... super pectorali judicii Urim et Thummim, sintque super corde Aharonis, cum ingredietur ante Jehovam" (Exodus 28:6, 15-21, 2 (29,) 30).

Quid per vestes Aharonis, ejus ephodum, pallium, tunicam, cidarim, baltheum, repraesentatum est, in Arcanis Caelestibus super eo capite explicatum est; ubi ostensum, quod per ephodum repraesentatum sit Divinum Verum in suo ultimo; quod per lapides pretiosos ibi repraesentata sint vera pellucentia ex bono; per duodecim lapides pretiosos, omnia vera ultima pellucentia ex bono amoris in suo ordine; per duodecim tribus Israelis, omnia ecclesiae; per pectorale Divinum Verum ex Divino Bono; per Urim et Thummim exsplendescentia Divini Veri ex Divino Bono in ultimis, Urim enim est ignis lucens, et Thummim exsplendescentia in lingua Angelica, et integritas in lingua Hebraea; tum quod responsa data sint per lucis variegationes, et simul tunc per tacitam perceptionem, vel per vivam vocem; praeter plura. Ex quibus constare potest quod per hos lapides pretiosos etiam significata sint vera ex bono in sensu ultimo , Verbi; nec per alia dantur responsa e caelo, quia in illo sensu est Divinum procedens in suo pleno. Quod "lapides pretiosi" et "diademata" significent Divina vera in suis ultimis, qualia sunt vera sensus litterae Verbi, patuit mihi manifeste ex lapidibus pretiosis et diadematibus in mundo spirituali apud angelos et spiritus ibi, quos vidi illis indutos, et quoque in thecis illorum; et datum est scire quod illa corresponderent veris in ultimis, immo etiam quod inde sint et appareant. Quia haec per "diademata" et "lapides pretiosos" significantur, ideo illa etiam visa sunt Johanni

Super capite draconis (Apocalypsis 12:3);

Super cornibus bestiae (Apocalypsis 13:1);

Et lapides pretiosi super meretrice sedente super bestia coccinea (Apocalypsis 17:4).

Super illis visa sunt, quia per illos significantur ii in Christiano orbe, apud quos est Verbum.

Poznámky pod čarou:

1. facies pro "facient" (vide Arcana Coelestia 9856).

2. 28 pro "38."

  
/ 118