Bible

 

Exodus 25

Studie

   

1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

2 Loquere filiis Israël, ut tollant mihi primitias : ab omni homine qui offeret ultroneus, accipietis eas.

3 Hæc sunt autem quæ accipere debeatis : aurum, et argentum, et æs,

4 hyacinthum et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum, pilos caprarum,

5 et pelles arietum rubricatas, pellesque janthinas, et ligna setim :

6 oleum ad luminaria concinnanda : aromata in unguentum, et thymiamata boni odoris :

7 lapides onychinos, et gemmas ad ornandum ephod, ac rationale.

8 Facientque mihi sanctuarium, et habitabo in medio eorum :

9 juxta omnem similitudinem tabernaculi quod ostendam tibi, et omnium vasorum in cultum ejus. Sicque facietis illud :

10 arcam de lignis setim compingite, cujus longitudo habeat duos et semis cubitos : latitudo, cubitum et dimidium : altitudo, cubitum similiter ac semissem.

11 Et deaurabis eam auro mundissimo intus et foris : faciesque supra, coronam auream per circuitum :

12 et quatuor circulos aureos, quos pones per quatuor arcæ angulos : duo circuli sint in latere uno, et duo in altero.

13 Facies quoque vectes de lignis setim, et operies eos auro.

14 Inducesque per circulos qui sunt in arcæ lateribus, ut portetur in eis :

15 qui semper erunt in circulis, nec umquam extrahentur ab eis.

16 Ponesque in arca testificationem quam dabo tibi.

17 Facies et propitiatorium de auro mundissimo : duos cubitos et dimidium tenebit longitudo ejus, et cubitum ac semissem latitudo.

18 Duos quoque cherubim aureos et productiles facies, ex utraque parte oraculi.

19 Cherub unus sit in latere uno, et alter in altero.

20 Utrumque latus propitiatorii tegant expandentes alas, et operientes oraculum, respiciantque se mutuo versis vultibus in propitiatorium quo operienda est arca,

21 in qua pones testimonium quod dabo tibi.

22 Inde præcipiam, et loquar ad te supra propitiatorium, ac de medio duorum cherubim, qui erunt super arcam testimonii, cuncta quæ mandabo per te filiis Israël.

23 Facies et mensam de lignis setim, habentem duos cubitos longitudinis, et in latitudine cubitum, et in altitudine cubitum et semissem.

24 Et inaurabis eam auro purissimo : faciesque illi labium aureum per circuitum,

25 et ipsi labio coronam interrasilem altam quatuor digitis : et super illam, alteram coronam aureolam.

26 Quatuor quoque circulos aureos præparabis, et pones eis in quatuor angulis ejusdem mensæ per singulos pedes.

27 Subter coronam erunt circuli aurei, ut mittantur vectes per eos, et possit mensa portari.

28 Ipsos quoque vectes facies de lignis setim, et circumdabis auro ad subvehendam mensam.

29 Parabis et acetabula, ac phialas, thuribula, et cyathos, in quibus offerenda sunt libamina, ex auro purissimo.

30 Et pones super mensam panes propositionis in conspectu meo semper.

31 Facies et candelabrum ductile de auro mundissimo, hastile ejus, et calamos, scyphos, et sphærulas, ac lilia ex ipso procedentia.

32 Sex calami egredientur de lateribus, tres ex uno latere, et tres ex altero.

33 Tres scyphi quasi in nucis modum per calamos singulos, sphærulaque simul, et lilium : et tres similiter scyphi instar nucis in calamo altero, sphærulaque simul et lilium. Hoc erit opus sex calamorum, qui producendi sunt de hastili :

34 in ipso autem candelabro erunt quatuor scyphi in nucis modum, sphærulæque per singulos, et lilia.

35 Sphærulæ sub duobus calamis per tria loca, qui simul sex fiunt procedentes de hastili uno.

36 Et sphærulæ igitur et calami ex ipso erunt, universa ductilia de auro purissimo.

37 Facies et lucernas septem, et pones eas super candelabrum, ut luceant ex adverso.

38 Emunctoria quoque, et ubi quæ emuncta sunt extinguantur, fiant de auro purissimo.

39 Omne pondus candelabri cum universis vasis suis habebit talentum auri purissimi.

40 Inspice, et fac secundum exemplar quod tibi in monte monstratum est.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 725

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

725. (Vers. 4.) "Et Mulier circuminduta purpura et coccino," significat Divinum Bonum et Divinum Verum Caeleste, quae sunt Verbi, apud illos. -Per "purpuram" significatur Divinum Bonum caeleste, et per "coccinum" significatur Divinum Verum caeleste, de quibus sequitur; "circumindui" illis significat circum illos esse, ita apud illos; quod illa sint ex Verbo apud illos, est quia per "Bestiam coccineam," super qua Mulier sedebat, significatur Verbum (723); quod Divinum Bonum et Verum Verbi sit circum illos sicut indumentum, ita apud illos, notum est: adorant enim Verbum ab extra et non ab intra; agnoscunt illud, quia agit de Domino, et de Ipsius potestate super Caelum et super Ecclesiam, quam in se transtulerunt; et agit de clavibus datis Petro, cujus successores se dicunt esse: et quia super his duobus fundatur eorum majestas, dignitas et potestas, ex necessitate sanctitatem Verbi agnoscunt; sed usque est Verbum illis modo sicut Vestis ex "purpura et coccino exque auro, lapide pretioso et margaritis," super Meretrice tenente poculum aureum in manu sua, plenum abominationibus et immunditie scortationis. Quoniam dicitur "purpura et coccinum," et dein "aurum, lapis pretiosus et margaritae," et per "purpuram et coccinum" significatur Divinum Bonum et Verum caeleste, ac per "aurum et lapidem pretiosum" Divinum Bonum et Verum spirituale, utrumque ex Verbo, ideo aliquid dicetur de Divino Caelesti et de Divino Spirituali: -Sunt duo Regna, in quae universum Caelum Domini distinctum est, Regnum Caeleste et Regnum Spirituale; Regnum Caeleste consistit ex angelis qui in Amore a Domino sunt, et Regnum spirituale ex angelis qui in Sapientia a Domino sunt. In unoquovis Regno est Bonum et Verum; Bonum et Verum apud angelos Regni Caelestis, significatur per "purpuram et coccinum," ac Bonum et Verum apud angelos Regni spiritualis significatur per "aurum et lapidem pretiosum." Haec et illa Bona et Vera sunt angelis a Domino per Verbum; quare in Verbo sunt bini Sensus interiores, caelestis et spiritualis. Inde nunc est, quod Mulier sedens super Bestia coccinea visa sit "circuminduta purpura et coccino," tum "inaurata auro, lapide pretioso et margaritis." Simile quod per "Mulierem" hanc significatur per Hominem divitem, qui "induebatur purpura et bysso, et lautitiis indulgebat quotidie splendide;" ad cujus vestibulum projectus est Lazarus, desiderans "saturari ex micis cadentibus ex mensa ejus," (Luca 16:19-21);

per "divitem indutum purpura et bysso" intelliguntur Judaei, qui habebant Verbum; et per "Lazarum" intelliguntur Gentes quae non habebant. Similia significantur in sequentibus his:

"Qui comederunt lautitias, devastati sunt in plateis; educati super Coccinum, amplexi sunt sterquilinium," (Threni 4:5);

"Tu ergo vastata quid facies; si indueris te Coccino, si ornaveris te ornatu auri, frustra pulchram te reddes," (Jeremias 4:30);

"Filiae Israelis supra Schaule flete, qui amicivit vos Coccino cum delicatis, et qui posuit ornatum auri super vestem," (2 Samuelis 1:24);

"Byssus ex acupictura fuit expansio tua, hyacinthinum et purpura fuit tegumentum tuum," (Ezechiel 27:7);

ibi de "Tyro," per quam significantur cognitiones veri et boni ex Verbo. Quoniam per "purpuram et coccinum" significantur Bonum et Verum Caeleste, ideo Vestes Aharonis, ut et Vela et Aulaea Tabernaculi, contexta erant ex hyacinthino, Purpura, Coccino et bysso, (Exodus 26:4, 31; 1 27:16; 28:6, 15);

Quod Aulaea, (Exodus 26:1);

Quod Velum ante Arcam, (Exodus 26:31);

Quod Tegumentum pro ostio Tentorii, (Exodus 26:36);

Quod Tegumentum portae atrii (Exodus 27:16); 2

Quod Ephodum, (Exodus 28:6);

Quod Baltheus, (Exodus 28:8);

Quod Pectorale judicii, (Exodus 28:15); 3

Quod Fimbriae pallii Ephodi, (Exodus 28:33);

Quod Pannus Coccini super panes facierum, (Numeri 4:8).

Ex his patet, quid per "purpuram et coccinum," quibus circuminduta apparuit Mulier sedens super Bestia coccinea, significatur. Similiter in sequentibus, ubi dicitur,

"Vae urbs magna, quae induta fuisti bysso et Purpura et Coccino, inaurata auro et lapide pretioso et margaritis; quia una hora devastatae sunt tantae divitiae," (Apocalypsis 18:16-17);

Et quod Purpura et Coccinum, aurum, lapis pretiosus et margaritae, essent inter merces Babylonis, (Apocalypsis 18:12).

Poznámky pod čarou:

1. xxvi. pro "xxv."

2. xxvii. pro "xxviii."

3. xxviii. pro "xxiii."

  
/ 962