Bible

 

Exodus 23

Studie

   

1 Non suscipies vocem mendacii, nec junges manum tuam ut pro impio dicas falsum testimonium.

2 Non sequeris turbam ad faciendum malum : nec in judicio, plurimorum acquiesces sententiæ, ut a vero devies.

3 Pauperis quoque non misereberis in judicio.

4 Si occurreris bovi inimici tui, aut asino erranti, reduc ad eum.

5 Si videris asinum odientis te jacere sub onere, non pertransibis, sed sublevabis cum eo.

6 Non declinabis in judicium pauperis.

7 Mendacium fugies. Insontem et justum non occides : quia aversor impium.

8 Nec accipies munera, quæ etiam excæcant prudentes, et subvertunt verba justorum.

9 Peregrino molestus non eris. Scitis enim advenarum animas : quia et ipsi peregrini fuistis in terra Ægypti.

10 Sex annis seminabis terram tuam, et congregabis fruges ejus :

11 anno autem septimo dimittes eam, et requiescere facies, ut comedant pauperes populi tui : et quidquid reliquum fuerit, edant bestiæ agri : ita facies in vinea et in oliveto tuo.

12 Sex diebus operaberis : septimo die cessabis, ut requiescat bos et asinus tuus, et refrigeretur filius ancillæ tuæ, et advena.

13 Omnia quæ dixi vobis, custodite. Et per nomen externorum deorum non jurabitis, neque audietur ex ore vestro.

14 Tribus vicibus per singulos annos mihi festa celebrabitis.

15 Solemnitatem azymorum custodies. Septem diebus comedes azyma, sicut præcepi tibi, tempore mensis novorum, quando egressus es de Ægypto : non apparebis in conspectu meo vacuus.

16 Et solemnitatem messis primitivorum operis tui, quæcumque seminaveris in agro : solemnitatem quoque in exitu anni, quando congregaveris omnes fruges tuas de agro.

17 Ter in anno apparebit omne masculinum tuum coram Domino Deo tuo.

18 Non immolabis super fermento sanguinem victimæ meæ, nec remanebit adeps solemnitatis meæ usque mane.

19 Primitias frugum terræ tuæ deferes in domum Domini Dei tui. Non coques hædum in lacte matris suæ.

20 Ecce ego mittam angelum meum, qui præcedat te, et custodiat in via, et introducat in locum quem paravi.

21 Observa eum, et audi vocem ejus, nec contemnendum putes : quia non dimittet cum peccaveris, et est nomen meum in illo.

22 Quod si audieris vocem ejus, et feceris omnia quæ loquor, inimicus ero inimicis tuis, et affligam affligentes te.

23 Præcedetque te angelus meus, et introducet te ad Amorrhæum, et Hethæum, et Pherezæum, Chananæumque, et Hevæum, et Jebusæum, quos ego conteram.

24 Non adorabis deos eorum, nec coles eos : non facies opera eorum, sed destrues eos, et confringes statuas eorum.

25 Servietisque Domino Deo vestro, ut benedicam panibus tuis et aquis, et auferam infirmitatem de medio tui.

26 Non erit infœcunda, nec sterilis in terra tua : numerum dierum tuorum implebo.

27 Terrorem meum mittam in præcursum tuum, et occidam omnem populum, ad quem ingredieris : cunctorumque inimicorum tuorum coram te terga vertam :

28 emittens crabrones prius, qui fugabunt Hevæum, et Chananæum, et Hethæum, antequam introëas.

29 Non ejiciam eos a facie tua anno uno : ne terra in solitudinem redigatur, et crescant contra te bestiæ.

30 Paulatim expellam eos de conspectu tuo, donec augearis, et possideas terram.

31 Ponam autem terminos tuos a mari Rubro usque ad mare Palæstinorum, et a deserto usque ad fluvium : tradam in manibus vestris habitatores terræ, et ejiciam eos de conspectu vestro.

32 Non inibis cum eis fœdus, nec cum diis eorum.

33 Non habitent in terra tua, ne forte peccare te faciant in me, si servieris diis eorum : quod tibi certe erit in scandalum.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 661

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

661. "Et munera mittent invicem." - Quod significet consociationem eorum, constat ex significatione "mittere munera", quod sit consociari ex amore et ex amicitia per benevolentiam, nam munera ex ea affectione et ex eo animo consociant tam probos quam improbos; hic illos qui contra bona amoris et vera doctrinae sunt, quae significantur per "binos testes occisos et projectos in plateam urbis magnae, quae vocatur spiritualiter Sodoma et Aegyptus." Sciendum est quod improbis et impiis nihil jucundius sit quam destruere bona amoris et vera doctrinae ubicunque sunt, et malefacere illis apud quos sunt: ardent enim odio contra illa; inde est quod ab inferno, ubi tales sunt, jugiter exspiret odium internecinum contra caelestem amorem et spiritualem fidem, proinde contra caelum, et imprimis contra Ipsum Dominum; et quoties permittitur malefacere, in sui cordis jucundo sunt: talis ferina natura est illis qui in inferno sunt; hoc itaque intelligitur per quod "gaudeant super illis et laetentur." Improbi etiam ineunt amicitias et consociantur ad damnum inferendum probis; jucundum odii, quod est amoris eorum, consociat, et tunc apparent sicut corde amici forent, cum tamen sunt hostes; hoc itaque est quod significatur per quod "munera mittant invicem."

[2] Quoniam munera captant animos et consociant, ideo antiquis temporibus solenne fuit munera dare sacerdoti et prophetae, tum principi et regi, cum illos adirent (1 Samuelis 9:7, 8); et quoque statutum fuit

Quod non vacui (hoc est, absque munere) comparerent coram Jehovah, sed in festis quisque secundum benedictionem suam munus adferret (Exodus 23:15; 34:20; Deuteronomius 16:16, 17);

et ideo

Sapientes ex orientalibus attulerunt Domino recens nato munera, aurum, thus et myrrham (Matthaeus 2:11),

secundum praedictionem apud Davidem (Psalmuss 72:10); et ideo quoque,

Oblationes super altari, quae erant sacrificia, et quoque minchae et libamina, vocabantur munera ( 1 Esai. 18:7; 57:6; 66:20; Zephanias 3:10; Matthaeus 5:23, 24: et alibi);

et hoc quia munera externa significabant munera interna seu spiritualia, quae nempe procedunt ex corde, et quae inde sunt affectionis et fidei; et quia per haec fit conjunctio, ideo per "munera" in spirituali sensu significatur conjunctio quando de Deo, et consociatio quando de hominibus.

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232