Bible

 

Exodus 20

Studie

   

1 Locutusque est Dominus cunctos sermones hos :

2 Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti, de domo servitutis.

3 Non habebis deos alienos coram me.

4 Non facies tibi sculptile, neque omnem similitudinem quæ est in cælo desuper, et quæ in terra deorsum, nec eorum quæ sunt in aquis sub terra.

5 Non adorabis ea, neque coles : ego sum Dominus Deus tuus fortis, zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios, in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me :

6 et faciens misericordiam in millia his qui diligunt me, et custodiunt præcepta mea.

7 Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum : nec enim habebit insontem Dominus eum qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra.

8 Memento ut diem sabbati sanctifices.

9 Sex diebus operaberis, et facies omnia opera tua.

10 Septimo autem die sabbatum Domini Dei tui est : non facies omne opus in eo, tu, et filius tuus et filia tua, servus tuus et ancilla tua, jumentum tuum, et advena qui est intra portas tuas.

11 Sex enim diebus fecit Dominus cælum et terram, et mare, et omnia quæ in eis sunt, et requievit in die septimo : idcirco benedixit Dominus diei sabbati, et sanctificavit eum.

12 Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longævus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi.

13 Non occides.

14 Non mœchaberis.

15 Non furtum facies.

16 Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium.

17 Non concupisces domum proximi tui, nec desiderabis uxorem ejus, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, nec omnia quæ illius sunt.

18 Cunctus autem populus videbat voces et lampades, et sonitum buccinæ, montemque fumantem : et perterriti ac pavore concussi, steterunt procul,

19 dicentes Moysi : Loquere tu nobis, et audiemus : non loquatur nobis Dominus, ne forte moriamur.

20 Et ait Moyses ad populum : Nolite timere : ut enim probaret vos venit Deus, et ut terror illius esset in vobis, et non peccaretis.

21 Stetitque populus de longe. Moyses autem accessit ad caliginem in qua erat Deus.

22 Dixit præterea Dominus ad Moysen : Hæc dices filiis Israël : Vos vidistis quod de cælo locutus sim vobis.

23 Non facietis deos argenteos, nec deos aureos facietis vobis.

24 Altare de terra facietis mihi, et offeretis super eo holocausta et pacifica vestra, oves vestras et boves in omni loco in quo memoria fuerit nominis mei : veniam ad te, et benedicam tibi.

25 Quod si altare lapideum feceris mihi, non ædificabis illud de sectis lapidibus : si enim levaveris cultrum super eo, polluetur.

26 Non ascendes per gradus ad altare meum, ne reveletur turpitudo tua.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 981

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

981. [Vers. 8.] "Et quartus angelus effudit phialam suam in solem." - Quod significet statum ecclesiae manifestatum quoad amorem in Deum, ita in Dominum, constat ex significatione "angeli effundentis phialam suam", quod sit status ecclesiae manifestatus (ut supra, n. 969); et ex significatione "solis", quod sit amor in Deum, ita in Dominum (de qua supra, n. 401, 412 [b] 422 [a] , 525, 527, 708): quod "sol" significet amorem in Deum, ita in Dominum, est quia Dominus coram angelis in caelis apparet ut Sol, et apparentia Ipsius ut Sol est ex Divino Amore; omnis enim amor in mundo spirituali correspondet igni et flammae, et quia correspondet, etiam sistitur repraesentativa per ignem et per flammam; quare Divinus Amor Domini apparet sicut Sol: inde est, quod "sol" in Verbo significet Dominum quoad amorem erga omnes qui in caelo et in mundo sunt, et in sensu reciproco amorem in Dominum. Per amorem in Dominum significatur amor seu affectio faciendi mandata Ipsius, ita amor custodiendi praecepta decalogi; quantum enim homo ex amore seu ex affectione illa custodit et facit, tantum amat Dominum; causa est, quia illa sunt Dominus apud hominem.

[2] (Continuatio.)

Hactenus explicata sunt quinque praecepta decalogi; sequitur nunc

PRAECEPTUM SEXTUM, QUOD EST, "NON ADULTERABERIS, "

explicandum. Quis hodie potest credere quod jucundum adulterii sit infernum apud hominem, et quod jucundum conjugii sit caelum apud illum? consequenter quod quantum homo in uno jucundo est, tantum non sit in altero, quia quantum homo in inferno est, tantum non est in caelo? Quis hodie credere potest quod amor adulterii sit fundamentalis amor omnium amorum infernalium et diabolicorum, et quod amor castus conjugii sit amor fundamentalis omnium amorum caelestium et Divinorum? consequenter quod quantum homo in amore adulterii est, tantum sit in omni amore malo, si non actu usque conatu? vicissim quantum homo in amore casto conjugii est, tantum sit in omni amore bono, si non actu usque conatu? Quis hodie credere potest quod qui in amore adulterii est, non aliquid Verbi, ita nec aliquid ecclesiae credat, immo quod corde suo Deum neget? et vicissim, quod qui in casto amore conjugii est, in charitate et in fide sit, ac in amore in Deum? tum quod castitas conjugii unum faciat cum religione, et lascivia adulterii unum faciat cum naturalismo?

[3] Causa quod haec hodie nesciantur, est quia ecclesia in suo fine est, ac quoad verum et quoad bonum devastata; et cum ecclesia talis est, tunc homo ecclesiae ab influxu ex inferno in persuasionem venit quod adulteria non sint detestabilia et abominationes; et inde quoque venit in fidem quod conjugia et adulteria in sua essentia non differant, sed solum quoad ordinem; cum tamen differentia inter illa est, qualis est inter caelum et infernum; quod haec differentia inter illa sit, videbitur in sequentibus. Ex his nunc est quod caelum et ecclesia in Verbo in sensu spirituali intelligantur per "nuptias" et "conjugia", et quod infernum et rejectio omnium ecclesiae in Verbi sensu spirituali intelligantur per "adulteria" et "scortationes."

  
/ 1232