Bible

 

Exodus 20

Studie

   

1 Locutusque est Dominus cunctos sermones hos :

2 Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti, de domo servitutis.

3 Non habebis deos alienos coram me.

4 Non facies tibi sculptile, neque omnem similitudinem quæ est in cælo desuper, et quæ in terra deorsum, nec eorum quæ sunt in aquis sub terra.

5 Non adorabis ea, neque coles : ego sum Dominus Deus tuus fortis, zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios, in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me :

6 et faciens misericordiam in millia his qui diligunt me, et custodiunt præcepta mea.

7 Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum : nec enim habebit insontem Dominus eum qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra.

8 Memento ut diem sabbati sanctifices.

9 Sex diebus operaberis, et facies omnia opera tua.

10 Septimo autem die sabbatum Domini Dei tui est : non facies omne opus in eo, tu, et filius tuus et filia tua, servus tuus et ancilla tua, jumentum tuum, et advena qui est intra portas tuas.

11 Sex enim diebus fecit Dominus cælum et terram, et mare, et omnia quæ in eis sunt, et requievit in die septimo : idcirco benedixit Dominus diei sabbati, et sanctificavit eum.

12 Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longævus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi.

13 Non occides.

14 Non mœchaberis.

15 Non furtum facies.

16 Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium.

17 Non concupisces domum proximi tui, nec desiderabis uxorem ejus, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, nec omnia quæ illius sunt.

18 Cunctus autem populus videbat voces et lampades, et sonitum buccinæ, montemque fumantem : et perterriti ac pavore concussi, steterunt procul,

19 dicentes Moysi : Loquere tu nobis, et audiemus : non loquatur nobis Dominus, ne forte moriamur.

20 Et ait Moyses ad populum : Nolite timere : ut enim probaret vos venit Deus, et ut terror illius esset in vobis, et non peccaretis.

21 Stetitque populus de longe. Moyses autem accessit ad caliginem in qua erat Deus.

22 Dixit præterea Dominus ad Moysen : Hæc dices filiis Israël : Vos vidistis quod de cælo locutus sim vobis.

23 Non facietis deos argenteos, nec deos aureos facietis vobis.

24 Altare de terra facietis mihi, et offeretis super eo holocausta et pacifica vestra, oves vestras et boves in omni loco in quo memoria fuerit nominis mei : veniam ad te, et benedicam tibi.

25 Quod si altare lapideum feceris mihi, non ædificabis illud de sectis lapidibus : si enim levaveris cultrum super eo, polluetur.

26 Non ascendes per gradus ad altare meum, ne reveletur turpitudo tua.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 1022

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

1022. "Dare illi poculum (vini) excandescentiae irae Ipsius." - Quod significet devastationem ejus per dira falsa mali, constat ex significatione "poculi", quod sit falsum ab inferno, quod est falsum mali (de qua (supra), n. 960(a)); et quia apparet sicut Deus propter id excandescat et irascatur, dicitur "poculum excandescentiae irae Dei", "excandescentia" propter falsum, et "ira" propter malum; inde per "dare illi id poculum" significatur devastare, nam falsum mali ab inferno devastat ecclesiam quoad omne bonum et verum. Quod ecclesia illa quae intelligitur per "Babylonem" ita devastata sit, ex sequentibus binis capitibus constabit.

[2] (DE DECIMO PRAECEPTO)

DE DECIMO PRAECEPTO, "NON CONCUPISCES (SEU APPETES) UXOREM SOCII TUI, SERVUM AUT ANCILLAM EJUS, BOVEM AUT ASINUM EJUS."

Hae concupiscentiae sunt ad propria hominis, quia uxor, servus, ancilla, bos et asinus sunt intra domum ejus, et per illa quae intra domum hominis sunt, in sensu spirituali interno intelliguntur propria ejus; nempe, per "uxorem" affectio veri et boni spiritualis, per "servum" et "ancillam" affectio veri et boni rationalis spirituali inservientis, et per "bovem" et "asinum" affectio boni et veri naturalis; hae affectiones per illa significantur in Verbo: sed quia illas affectiones concupiscere et appetere, est velle et cupere subjicere hominem suae potestati, aut facere illum sui juris, inde sequitur quod per concupiscentias ad illas intelligantur concupiscentiae amoris sui, hoc est, amoris imperandi; sic enim propria socii facit sua.

[3] Ex his nunc constat quod concupiscentia noni praecepti sit concupiscentia amoris mundi, et quod concupiscentiae hujus praecepti sint concupiscentiae amoris sui; nam, ut prius dictum est, omnes concupiscentiae sunt amoris, est enim amor qui cupit; et quia bini amores mali sunt, ad quos omnes concupiscentiae se referunt, nempe amor mundi et amor sui, sequitur quod concupiscentia noni praecepti se referat ad amorem mundi, et quod concupiscentiae hujus praecepti se referant ad amorem sui, in specie ad amorem imperandi. (Quod ex binis illis amoribus omnia mala et inde falsa scaturiant, videatur supra, n. 159, 171, 394, 506, 517, 650(d), 950, 951, 973, 982, 1010, 1016; et in Doctrina Novae Hierosolymae, n.De 65-83.)

  
/ 1232