Bible

 

Exodus 13

Studie

   

1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

2 Sanctifica mihi omne primogenitum quod aperit vulvam in filiis Israël, tam de hominibus quam de jumentis : mea sunt enim omnia.

3 Et ait Moyses ad populum : Mementote diei hujus in qua egressi estis de Ægypto et de domo servitutis, quoniam in manu forti eduxit vos Dominus de loco isto : ut non comedatis fermentatum panem.

4 Hodie egredimini mense novarum frugum.

5 Cumque introduxerit te Dominus in terram Chananæi, et Hethæi, et Amorrhæi, et Hevæi, et Jebusæi, quam juravit patribus tuis ut daret tibi, terram fluentem lacte et melle, celebrabis hunc morem sacrorum mense isto.

6 Septem diebus vesceris azymis : et in die septimo erit solemnitas Domini.

7 Azyma comedetis septem diebus : non apparebit apud te aliquid fermentatum, nec in cunctis finibus tuis.

8 Narrabisque filio tuo in die illo, dicens : Hoc est quod fecit mihi Dominus quando egressus sum de Ægypto.

9 Et erit quasi signum in manu tua, et quasi monimentum ante oculos tuos : et ut lex Domini semper sit in ore tuo, in manu enim forti eduxit te Dominus de Ægypto.

10 Custodies hujuscemodi cultum statuto tempore a diebus in dies.

11 Cumque introduxerit te Dominus in terram Chananæi, sicut juravit tibi et patribus tuis, et dederit tibi eam :

12 separabis omne quod aperit vulvam Domino, et quod primitivum est in pecoribus tuis : quidquid habueris masculini sexus, consecrabis Domino.

13 Primogenitum asini mutabis ove : quod si non redemeris, interficies. Omne autem Primogenitum hominis de filiis tuis, pretio redimes.

14 Cumque interrogaverit te filius tuus cras, dicens : Quid est hoc ? respondebis ei : In manu forti eduxit nos Dominus de terra Ægypti, de domo servitutis.

15 Nam cum induratus esset Pharao, et nollet nos dimittere, occidit Dominus omne primogenitum in terra Ægypti, a primogenito hominis usque ad primogenitum jumentorum : idcirco immolo Domino omne quod aperit vulvam masculini sexus, et omnia primogenita filiorum meorum redimo.

16 Erit igitur quasi signum in manu tua, et quasi appensum quid, ob recordationem, inter oculos tuos : eo quod in manu forti eduxit nos Dominus de Ægypto.

17 Igitur cum emisisset Pharao populum, non eos duxit Deus per viam terræ Philisthiim quæ vicina est : reputans ne forte pœniteret eum, si vidisset adversum se bella consurgere, et reverteretur in Ægyptum.

18 Sed circumduxit per viam deserti, quæ est juxta mare Rubrum : et armati ascenderunt filii Israël de terra Ægypti.

19 Tulit quoque Moyses ossa Joseph secum : eo quod adjurasset filios Israël, dicens : Visitabit vos Deus ; efferte ossa mea hinc vobiscum.

20 Profectique de Socoth castrametati sunt in Etham, in extremis finibus solitudinis.

21 Dominus autem præcedebat eos ad ostendendam viam per diem in columna nubis, et per noctem in columna ignis : ut dux esset itineris utroque tempore.

22 Numquam defuit columna nubis per diem, nec columna ignis per noctem, coram populo.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 595

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

595. "Et iris supra caput." - Quod significet interiora Verbi, constat ex significatione "iridis", quod sit Divinum Verum quale est Verbum in sensu spirituali (de qua sequitur); et ex significatione "supra caput", quod sit interius; nam "supra" et "superius" significat intra et interius, quod constare potest ex eo, quod cum dicitur "interius" in caelo intelligatur superius; caeli enim ubi sunt angeli interiores seu interius sapientes, apparent quoque supra caelos ubi sunt angeli exteriores seu exterius sapientes. Inde est quod tres caeli inter se quoad altitudines distincti sint; caelum intimum seu tertium apparet supra caelum medium seu secundum, et hoc supra caelum ultimum seu primum.

[2] Quod "superius" significet interius, est quia dum superiora et inferiora simul sunt, hoc est, simultaneum formant, ut in capite hominis, tunc eo ordine coexistunt, quod quae supra in ordine successivo exstiterant, interius reposita sint; et quae infra in ordine successivo exstiterant, exterius reposita sint: inde est quod "superiora" significent interiora, et "inferiora" exteriora. Hoc potest ad captum illustrari per ideam superficiei, in cujus centris sunt puriora, et in peripheriis crassiora; tales superficies formant superiora et inferiora, cum se in unum demittunt, et simultaneum faciunt. Ex his quoque constare potest quid significat quod mox supra de angelo dictum est quod "circumdatus fuerit nube"; "circumdari" enim ex eadem hac ratione et inde idea significat ab extra et infra esse.

[3] Quod "iris" significet Divinum Verum interius, quale est Verbum in sensu spirituali, est quia lux caeli, similiter ac lux mundi, secundum incidentiam in objecta, et inibi modificationem, sistat variegationes colorum, et quoque irides; quas etiam in caelo angelico aliquoties mihi videre datum est (quae etiam descripta videantur in Arcanis Caelestibus, n. 1623-1625). Sed irides quae apparent in caelo angelico differunt ab iridibus quae apparent in mundo, quod irides caeli sint ex origine spirituali, at irides mundi ex origine naturali; irides enim caeli sunt ex luce oriunda a Domino ut Sole; et quia Sol ille est in sua essentia Divinus Amor Domini, et lux inde est Divinum Verum, inde lucis variegationes quae sistuntur ut irides, sunt variegationes intelligentiae et sapientiae apud angelos: ex eo est quod irides ibi significent formam et pulchritudinem Divini Veri spiritualis. At irides mundi sunt ex origine naturali, nempe a sole mundi et ejus luce; et inde sunt solum modificationes et inde variegationes lucis ex aquis quae defluunt ex nube: et quia similes apparentiae colorificae sunt in mundo spirituali sicut in mundo naturali, et quia correspondent, inde per irides mundi significantur similia quae per irides caeli, nempe Divina vera spiritualia in sua forma et pulchritudine; haec vera sunt qualia sunt vera Verbi in sensu spirituali.

[4] Similia per "irides" significantur apud Ezechielem,

"Supra expansum, quod super 1 capite" cheruborum "quasi aspectus lapidis sapphiri, similitudo throni; et super similitudine throni similitudo quasi aspectus Hominis super illo superius; vidi quasi speciem prunae juxta speciem ignis intra illam circumcirca, ab aspectu lumborum Ejus et sursum: sed ab aspectu lumborum Ejus et deorsum Vidi quasi aspectum ignis cui splendor circumcirca; sicut aspectus iridis quae est in nube in die pluviae, sic aspectus gloriae circumcirca; hic aspectus similitudinis gloriae Jehovae" ( 2 1:26-28):

quoniam per "cherubos" significatur providentia et tutela ne adeatur Dominus nisi per bonum amoris, ideo apparuit thronus, et super throno aspectus Hominis; et per "thronum" significatur universum caelum, et per "Hominem" super throno Ipse Dominus: per "speciem prunae instar ignis ab aspectu lumborum Ejus sursum" significatur Divinus Amor caelestis, qui in caelis superioribus regnat; nam caeli superiores repraesentantur per superiorem corporis partem a lumbis sursum, cui correspondent; nam constituunt illam in Maximo Homine qui est caelum; "ignis instar prunae" significat illum amorem, similiter "lumbi", nam lumbi correspondent conjugio boni et veri, quod est illis qui in superioribus caelis; inde est quod caelum dicatur "conjugium", et quod Dominus dicatur "Sponsus" et "Maritus", et caelum et ecclesia "Sponsa" et "Uxor": quod "a lumbis deorsum apparuerit sicut splendor ignis, qui sicut iris", significat Divinum Amorem spiritualem, qui regnat, in caelis inferioribus; nam regio corporis a lumbis usque ad plantas pedis correspondet illi amori; et quia is amor procedit ex Divino Amore caelesti, dicitur "ignis et ejus splendor"; Divinum Verum ex Divino Bono Amoris est quod splendet et sistit speciem iridis. Inde quoque patet quod translucentia Divini Veri spiritualis per Divinum Verum naturale sistat illam apparentiam in caelis, et consequenter quod significet illud (ut supra dictum est). (Sed haec clarius possunt intelligi ex illis quae in opere De Caelo et Inferno dicta sunt De Caelo, quod ex Divino Humano Domini referat unum Hominem, n. 3 59-86: De Correspondentia omnium Caeli cum omnibus Hominis, n. 87-102: et quod in Arcanis Caelestibus, de correspondentia lumborum, n. 3021, 4280, 4462, 5050-5062.)

[5] Simile etiam per "arcum in nube", seu iridem, significatur in Libro Geneseos,

"Dixit Deus" ad Noachum, "Hoc signum foederis quod Ego do inter Me et inter vos, et inter omnem animam vivam quae vobiscum in generationes saeculi: arcum meum dedi in nube, et erit in signum foederis inter Me et inter terram; et erit in obnubilando Me nube super terram, et videtur arcus in nube; et recordabor foederis mei, quod inter Me et inter vos, et inter omnem animam vivam in omni carne, et non erit amplius aquae in diluvium ad perdendum omnem carnem; et erit arcus in nube, et video illum ad recordandum foederis aeterni inter Deum et inter omnem animam vivam in omni carne, quae super terra" (9:12-17):

qui non scit quod in singulis Verbi sit etiam sensus spiritualis, opinari potest quod arcus in nube, qui iris vocatur, appareat in signum quod terra non amplius perdenda sit diluvio; cum tamen ille arcus existit ex causis in Natura, et reproducitur mediate quando radii lucis e sole partes aqueas pluviae e nube perstringunt; unde patet quod similes arcus seu irides etiam ante diluvium exstiterint. Quapropter per irides visas ab hominibus e tellure ex correspondentia spiritualium et naturalium intelliguntur irides visae angelis in mundo spirituali, quae omnes existunt ex luce caeli et ejus modificatione in sphaera spirituali naturali ibi, proinde ex Divino Vero spirituali et ejus translucentia in Divino Vero naturali; nam omnis lux in caelo est spiritualis, et est in sua essentia Divinum Verum procedens a Domino: inde constare potest quod per "arcum in nube", seu iridem, significetur Divinum Verum spirituale translucens per Divinum Verum naturale; quae translucentia fit ab illis qui per Divinum Verum ac per vitam secundum illud reformantur et regenerantur a Domino. Ipsa translucentia etiam in caelis apparet ut iris. Per "signum foederis" significatur praesentia et conjunctio Domini cum illis, nam "foedus" illam significat. Hoc signum datum est, quia per "diluvium", quo deperditum est genus humanum tunc, significantur dira falsa mali, ex quibus posteritas Antiquissimae Ecclesiae perierat: restitutio et instauratio ecclesiae novae, quae Ecclesia Antiqua vocatur, per Divinum Verum conjunctum bono spirituali, quod in sua essentia est charitas, repraesentative sistitur per irides in caelo, et inde significatur per irides in mundo. Sed quia illa verba involvunt plura arcana, quae non paucis possunt exponi, videantur illa singillatim explicata in Arcanis Caelestibus (n. 1031-1059 4 ).

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232