Bible

 

Deuteronomium 8

Studie

   

1 Omne mandatum, quod ego præcipio tibi hodie, cave diligenter ut facias, ut possitis vivere, et multiplicemini, ingressique possideatis terram, pro qua juravit Dominus patribus vestris.

2 Et recordaberis cuncti itineris, per quod adduxit te Dominus Deus tuus quadraginta annis per desertum, ut affligeret te, atque tentaret, et nota fierent quæ in tuo animo versabantur, utrum custodires mandata illius, an non.

3 Afflixit te penuria, et dedit tibi cibum manna, quod ignorabas tu et patres tui : ut ostenderet tibi quod non in solo pane vivat homo, sed in omni verbo quod egreditur de ore Dei.

4 Vestimentum tuum, quo operiebaris, nequaquam vetustate defecit, et pes tuus non est subtritus, en quadragesimus annus est :

5 ut recogites in corde tuo, quia sicut erudit filium suum homo, sic Dominus Deus tuus erudivit te,

6 ut custodias mandata Domini Dei tui, et ambules in viis ejus, et timeas eum.

7 Dominus enim Deus tuus introducet te in terram bonam, terram rivorum, aquarumque et fontium, in cujus campis et montibus erumpunt fluviorum abyssi :

8 terram frumenti, hordei ac vinearum, in qua ficus, et malogranata, et oliveta nascuntur : terram olei ac mellis,

9 ubi absque ulla penuria comedes panem tuum, et rerum omnium abundantia perfrueris : cujus lapides ferrum sunt, et de montibus ejus æris metalla fodiuntur :

10 ut cum comederis, et satiatus fueris, benedicas Domino Deo tuo pro terra optima, quam dedit tibi.

11 Observa, et cave nequando obliviscaris Domini Dei tui, et negligas mandata ejus atque judicia et cæremonias, quas ego præcipio tibi hodie :

12 ne postquam comederis et satiatus fueris, domos pulchras ædificaveris, et habitaveris in eis,

13 habuerisque armenta boum, et ovium greges, argenti et auri, cunctarumque rerum copiam,

14 elevetur cor tuum, et non reminiscaris Domini Dei tui, qui eduxit te de terra Ægypti, de domo servitutis,

15 et ductor tuus fuit in solitudine magna atque terribili, in qua erat serpens flatu adurens, et scorpio, ac dipsas, et nullæ omnino aquæ : qui eduxit rivos de petra durissima,

16 et cibavit te manna in solitudine, quod nescierunt patres tui. Et postquam afflixit ac probavit, ad extremum misertus est tui,

17 ne diceres in corde tuo : Fortitudo mea, et robur manus meæ, hæc mihi omnia præstiterunt :

18 sed recorderis Domini Dei tui, quod ipse vires tibi præbuerit, ut impleret pactum suum, super quo juravit patribus tuis, sicut præsens indicat dies.

19 Sin autem oblitus Domini Dei tui, secutus fueris deos alienos, coluerisque illos et adoraveris : ecce nunc prædico tibi quod omnino dispereas.

20 Sicut gentes, quas delevit Dominus in introitu tuo, ita et vos peribitis, si inobedientes fueritis voci Domini Dei vestri.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 787

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

787. "Et admirata est tota terra post bestiam." Quod significet acceptationem ab eruditioribus in ecclesia, et receptionem e longinquo a minus eruditis, constat ex significatione "admirari post bestiam", cum de discordantia cum Verbo apparenter summota per inventas conjunctiones operum cum fide, quod sit acceptatio ab eruditioribus, et receptio a minus eruditis (de qua sequitur); et ex significatione "terrae", quod sit ecclesia (de qua supra, n. 29, 304, 417 [a] , 697, 741, 742, 752).

Quod "admirata sit tota terra post bestiam" significet acceptationem et receptionem, est quia admiratio trahit, et illi, quos trahit, sequuntur.

[2] In Verbo aliquibus in locis dicitur "ire" et "ambulare" post Deum, post deos alios, post ducem, et post multos, et per id significatur sequi et corde agnoscere, tum esse et vivere cum illis, ac consociari, ut in sequentibus locis: In Libro 1 Primo Regum,

"David servavit praecepta mea, et ambulavit post Me toto corde, ..ad faciendum..rectum in oculis meis" (14:8);

in Libro Primo Samuelis,

"Ibant filii...Jischaji post Saulem in bellum" (17:13);

apud Mosen,

Non eris post multos ad mala: non respondebis super lite post multos ad pervertendum" (Exodus 23:2);

apud Jeremiam,

Non ibis "post deos alios quos non novisti" (7:9);

apud eundem,

"Illi iverunt post deos alios ad serviendum illis" (11:10; Deuteronomius 8:19);

apud Mosen,

"Virum, qui iverit post Baalpeorem, perdet Jehovah Deus tuus e medio tui" (Deuteronomius 4:3):

inde patet quod "ire post" aliquem significet sequi illum, obedire illi, facere ex illo, ac vivere ex illo; etiam " 2 ambulare" significat vivere: ex his constare potest quod per "admirari post bestiam" significetur acceptatio et receptio ex persuasione quod discordantia cum Verbo apparenter submota sit.

[3] Quod significetur acceptatio ab eruditioribus et receptio e longinquo a minus eruditis, est quia eruditi conjunctiones fidei cum vita ejus, quae sunt bona, opera, invenerunt, at minus eruditi, quia discordantias non potuerunt interius rimari, quisque secundum suum captum receperunt; inde id dogma, quod sola fides sit essentiale medium salutis, in universa terra seu Ecclesia Christiana receptum est.

[4] Paucis etiam dicetur quomodo caput illius religionis, quod in sola fide sit salvatio, et non in bonis operibus, ad apparentiam submotum sit, et inde ab eruditis acceptatum. Hi enim invenerunt gradus progressionis fidei ad bona opera, quos vocant gradus justificationis: primum gradum faciunt auditionem a magistris et a praedicatoribus: alterum gradum faciunt informationem ex Verbo quod ita sit: tertium gradum faciunt agnitionem; et quia non aliquid ecclesiae corde agnosci potest, nisi praecedat tentatio, ideo huic gradui illam adjungunt; et si dubia, quae tunc obversantur, ex Verbo aut praedicatore discutiuntur, et sic homo vincit, dicunt quod homini sit fiducia, quae est certitudo quod ita sit, et quoque confidentia quod per meritum Domini salventur; sed quia dubia, quae in tentatione obveniunt, praecipue sunt ex non intellecto Verbo, ubi toties "facta", "opera", "facere" et "operari" dicuntur, dicunt quod intellectus sub obedientia fidei refrenandus sit: inde sequitur quartus gradus, qui est conatus faciendi bonum; in quo subsistunt, dicentes quod homo cum ad hunc gradum pervenit, justificatus sit, et quod tunc omnia acta vitae ejus Deo accepta sint, et quod mala vitae a Deo non videantur, quia condonantur. Haec conjunctio fidei cum bonis operibus inventa est ab eruditis, et quoque acceptata ab illis;

[5] sed illa conjunctio raro emanat in vulgus, tam quia quorundam captum transcendit, quam quia plerique in suis negotiis et functionibus sunt, quae animum ab interioribus arcanis hujus doctrinae intelligendis avertunt. Conjunctio autem fidei cum bonis operibus, et per illam apparens concordantia cum Verbo, aliter a minus eruditis recipitur; hi nihil sciunt de gradibus justificationis, sed credunt quod sola fides sit unicum medium salutis; et cum vident ex Verbo et audiunt ex praedicatore quod bona facienda sint, et quod homo secundum opera sua judicandus sit, cogitant quod fides producat bona opera; non enim aliter sciunt quam quod scire illa quae praedicator docet, et inde cogitare quod ita sit, sit fides; et quia id praecedit, credunt quod fides producat bona opera, quae vocant fructus fidei; non scientes quod illa fides sit fides solius memoriae, quae in se spectata est fides historica, quia ex alio, ita alterius apud se, et quod talis fides nusquam possit aliquem bonum fructum producere. In hunc errorem lapsi sunt plerique in orbe Christiano, ex eo quod sola fides recepta sit pro principali, immo pro unico medio salutis. Sed quomodo fides et charitas, seu credere et facere, unum fiunt, in sequentibus dicetur.

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232