Bible

 

Deuteronomium 6

Studie

   

1 Hæc sunt præcepta, et cæremoniæ, atque judicia, quæ mandavit Dominus Deus vester ut docerem vos, et faciatis ea in terra, ad quam transgredimini possidendam :

2 ut timeas Dominum Deum tuum, et custodias omnia mandata et præcepta ejus, quæ ego præcipio tibi, et filiis, ac nepotibus tuis, cunctis diebus vitæ tuæ, ut prolongentur dies tui.

3 Audi, Israël, et observa ut facias quæ præcepit tibi Dominus, et bene sit tibi, et multipliceris amplius, sicut pollicitus est Dominus Deus patrum tuorum tibi terram lacte et melle manantem.

4 Audi, Israël : Dominus Deus noster, Dominus unus est.

5 Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota fortitudine tua.

6 Eruntque verba hæc, quæ ego præcipio tibi hodie, in corde tuo :

7 et narrabis ea filiis tuis, et meditaberis in eis sedens in domo tua, et ambulans in itinere, dormiens atque consurgens.

8 Et ligabis ea quasi signum in manu tua, eruntque et movebuntur inter oculos tuos,

9 scribesque ea in limine, et ostiis domus tuæ.

10 Cumque introduxerit te Dominus Deus tuus in terram, pro qua juravit patribus tuis Abraham, Isaac, et Jacob, et dederit tibi civitates magnas et optimas, quas non ædificasti,

11 domos plenas cunctarum opum, quas non exstruxisti, cisternas, quas non fodisti, vineta et oliveta, quæ non plantasti,

12 et comederis, et saturatus fueris :

13 cave diligenter ne obliviscaris Domini, qui eduxit te de terra Ægypti, de domo servitutis. Dominum Deum tuum timebis, et illi soli servies, ac per nomen illius jurabis.

14 Non ibitis post deos alienos cunctarum gentium, quæ in circuitu vestro sunt :

15 quoniam Deus æmulator Dominus Deus tuus in medio tui : nequando irascatur furor Domini Dei tui contra te, et auferat te de superficie terræ.

16 Non tentabis Dominum Deum tuum, sicut tentasti in loco tentationis.

17 Custodi præcepta Domini Dei tui, ac testimonia et cæremonias, quas præcepit tibi :

18 et fac quod placitum est et bonum in conspectu Domini, ut bene sit tibi : et ingressus possideas terram optimam, de qua juravit Dominus patribus tuis,

19 ut deleret omnes inimicos tuos coram te, sicut locutus est.

20 Cumque interrogaverit te filius tuus cras, dicens : Quid sibi volunt testimonia hæc, et cæremoniæ, atque judicia, quæ præcepit Dominus Deus noster nobis ?

21 dices ei : Servi eramus Pharaonis in Ægypto, et eduxit nos Dominus de Ægypto in manu forti :

22 fecitque signa atque prodigia magna et pessima in Ægypto contra Pharaonem, et omnem domum illius in conspectu nostro,

23 et eduxit nos inde, ut introductis daret terram, super qua juravit patribus nostris.

24 Præcepitque nobis Dominus ut faciamus omnia legitima hæc, et timeamus Dominum Deum nostrum, ut bene sit nobis cunctis diebus vitæ nostræ, sicut est hodie.

25 Eritque nostri misericors, si custodierimus et fecerimus omnia præcepta ejus coram Domino Deo nostro, sicut mandavit nobis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 474

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

474. (Vers. 5.) "Et Angelus Quem vidi stantem super mari et terra, sustulit manum Suam in caelum," (Vers. 6.) "et juravit per Viventem in saecula saeculorum," significat contestationem et testificationem Domini per Se Ipsum. Per "Angelum stantem super mari et terra" intelligitur Dominus (470); per "tollere manum in Caelum" significatur contestatio, haec, quod "tempus non erit amplius (vers. 6); per "jurare" significatur testificatio, haec, quod "in diebus vocis Septimi Angeli consummabitur mysterium Dei," (vers. 7); per "Viventem in saecula saeculorum," intelligitur Ipse Dominus, ut supra, (1:18; 4:9-10; 5:14; Daniel 4:31 (B.A. 34)); quod Dominus testificetur per Se Ipsum, videbitur mox. Ex his patet, quod per haec, "Et Angelus, Quem vidi stantem super mari et terra, sustulit manum Suam in Caelum, et juravit per Viventem in saecula saeculorum," significetur contestatio et testificatio Domini per Se Ipsum. Quod Jehovah juret, hoc est, testificetur per Se Ipsum, constat ex his locis:

"Per Me Juravi, exivit ex ore Meo Verbum quod non revocabitur," (Esaias 45:23);

"Per Me Juravi, quod in desolationem futura sit domus haec," (Jeremias 22:5);

"Juravit Jehovah per Animam Suam," (Jeremias 51:14; Amos 6:8);

"Juravit Jehovah per Sanctitatem Suam," (Amos 4:2); 1

"Juravit Jehovah per Dextram Suam, et per Brachium roboris Sui," (Esaias 62:8);

"Ecce Ego Juravi per Nomen Meum magnum," (Jeremias 44:26).

Quod Jehovah, hoc est, Dominus "juraverit per Se Ipsum," significat quod Divinum Verum testetur, est enim Ipse Divinum Verum, et hoc testatur a se et per se.

(Praeter illa, quod "Jehovah juraverit," videatur Esaias 14:24; 54:9; Psalm. 89:4, 36 (B.A. 3, 35); Psalm. 95:11; Psalm. 110:4; Psalm. 132:11).

Quod dicatur quod "Jehovah juraverit," est quia Ecclesia apud filios Israelis instituta fuit Ecclesia repraesentativa, et inde repraesentata est conjunctio Domini cum Ecclesia per foedus, qualiter fit inter duos, qui pacta sua jurant; quare quia juramentum fuit foederis, dicitur quod "Jehovah juraverit;" per quod tamen non intelligitur quod juraverit, sed quod Divinum Verum id testetur. Quod juramentum fuerit foederis, patet ex his:

"Juravi tibi, et inii foedus ut esses Mihi," (Ezechiel 16:8);

"Ad recordandum foederis, Juramenti quod Juravit," (Luca 1:72-73).

(Psalm. 105:9; Jeremias 11:5; 32:22; Deuteronomius 1:34; 2 10:11; 11:9, 21; 26:3, 15; 31:20; 34:4).

Quia foedus erat repraesentativum conjunctionis Domini cum Ecclesia, et reciproce Ecclesiae cum Domino, ac juramentum erat foederis, ac jurandum erat ex vero in se, ita quoque per illud, ideo permissum fuit filiis Israelis jurare per Jehovam, et sic per Divinum Verum, (Exodus 20:7; Leviticus 19:12; Deuteronomius 6:13; 10:20; Esaias 48:1; 65:16; Jeremias 4:2; Sacharias 5:4); sed postquam repraesentativa Ecclesiae abrogata sunt, etiam juramenta foederis a Domino abrogata sunt, (Matthaeus 5:33-37; 23:16-22).

Poznámky pod čarou:

1. 2 pro "1"

2. 34 pro "32"

  
/ 962