Bible

 

Deuteronomium 24

Studie

   

1 Si acceperit homo uxorem, et habuerit eam, et non invenerit gratiam ante oculos ejus propter aliquam fœditatem : scribet libellum repudii, et dabit in manu illius, et dimittet eam de domo sua.

2 Cumque egressa alterum maritum duxerit,

3 et ille quoque oderit eam, dederitque ei libellum repudii, et dimiserit de domo sua, vel certe mortuus fuerit :

4 non poterit prior maritus recipere eam in uxorem : quia polluta est, et abominabilis facta est coram Domino : ne peccare facias terram tuam, quam Dominus Deus tuus tradiderit tibi possidendam.

5 Cum acceperit homo nuper uxorem, non procedet ad bellum, nec ei quippiam necessitatis injungetur publicæ, sed vacabit absque culpa domi suæ, ut uno anno lætetur cum uxore sua.

6 Non accipies loco pignoris inferiorem, et superiorem molam : quia animam suam opposuit tibi.

7 Si deprehensus fuerit homo sollicitans fratrem suum de filiis Israël, et vendito eo acceperit pretium, interficietur, et auferes malum de medio tui.

8 Observa diligenter ne incurras plagam lepræ, sed facies quæcumque docuerint te sacerdotes Levitici generis, juxta id quod præcepi eis, et imple sollicite.

9 Mementote quæ fecerit Dominus Deus vester Mariæ in via cum egrederemini de Ægypto.

10 Cum repetes a proximo tuo rem aliquam, quam debet tibi, non ingredieris domum ejus ut pignus auferas :

11 sed stabis foris, et ille tibi proferet quod habuerit.

12 Sin autem pauper est, non pernoctabit apud te pignus,

13 sed statim reddes ei ante solis occasum : ut dormiens in vestimento suo, benedicat tibi, et habeas justitiam coram Domino Deo tuo.

14 Non negabis mercedem indigentis, et pauperis fratris tui, sive advenæ, qui tecum moratur in terra, et intra portas tuas est :

15 sed eadem die reddes ei pretium laboris sui ante solis occasum, quia pauper est, et ex eo sustentat animam suam : ne clamet contra te ad Dominum, et reputetur tibi in peccatum.

16 Non occidentur patres pro filiis, neque filii pro patribus, sed unusquisque pro peccato suo morietur.

17 Non pervertes judicium advenæ et pupilli, nec auferes pignoris loco viduæ vestimentum.

18 Memento quod servieris in Ægypto, et eruerit te Dominus Deus tuus inde. Idcirco præcipio tibi ut facias hanc rem.

19 Quando messueris segetem in agro tuo, et oblitus manipulum reliqueris, non reverteris, ut tollas illum : sed advenam, et pupillum, et viduam auferre patieris, ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere manuum tuarum.

20 Si fruges collegeris olivarum, quidquid remanserit in arboribus, non reverteris ut colligas : sed relinques advenæ, pupillo, ac viduæ.

21 Si vindemiaveris vineam tuam, non colliges remanentes racemos : sed cedent in usus advenæ, pupilli, ac viduæ.

22 Memento quod et tu servieris in Ægypto, et idcirco præcipio tibi ut facias hanc rem.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 1156

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

1156. "Et mancipia et animas hominum." - Quod significet cultum ex veris et bonis quae ex origine naturali sunt, profanatum, constat ex significatione "mancipiorum", quod sint vera scientifica, quae ex naturali homine sunt (de qua sequitur); et ex significatione "animarum hominis", quod sint bona veris illis correspondentia, quae in genere sunt affectiones sciendi; per "animas hominum" enim hic intelliguntur qui venditi sunt in servos, ita servitia; haec quoque vocantur "animae hominum" apud Ezechielem,

"Javan, Thubal et Meschech mercatores tui; cum anima hominis et cum vasis aeris dederunt negotiationem tuam" (27:13):

haec de Tyro, per quam significantur cognitiones veri et boni; et per "animam hominis" intelliguntur servi, qui venditi sunt, ita mancipia; et quia etiam dicitur "cum vasis aeris", per "animam hominis" in sensu spirituali significantur scientifica inservientia, et similia per "vasa aeris." Homo venditus etiam vocatur "anima" apud Mosen,

"Si quis furatus sit animam de fratribus, ...et quaestum fecerit ex eo, dum vendiderit eum, occidetur" (Deuteronomius 24:7):

quod "mancipium" significet verum scientificum, est quia scientifica naturalis hominis famulantur et serviunt rationali homini ad cogitandum; inde est quod illa in Verbo significentur per "ministeria", "famulitia", "servitia" et "mancipia", et hic etiam per "animas hominum." Hic ut supra intelligitur cultus ex veris et bonis a Babylone profanatus.

[2] (Continuatio de Fide Athanasiana, et de Domino.)

Omnes illi qui miracula et visiones volunt, sunt similes

Filiis Israelis, qui postquam tot prodigia in Aegypto, ad Mare Suph, et super Monte Sinai viderunt, usque post mensem dierum recesserunt a cultu Jehovae, et coluerunt vitulum aureum (Exod. 32).

Sunt etiam similes

Diviti in inferno, qui dixit Abrahamo, Si quis ex mortuis abiret ad fratres suos, paenitentiam agerent; cui respondit Abraham, "Habent Mosen et Prophetas, audiunto illos;.... si Mosen et Prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit, persuadebuntur" (Luca 16:29-31);

et sunt sicut

Thomas, qui dixit se non crediturum nisi videret; cui Dominus dixit, Beati qui credunt et non vident (Joh. 20 [25,] 29):

qui "credunt et non vident", sunt qui signa non volunt, sed vera ex Verbo, ita Mosen et Prophetas, et illis credunt; hi sunt interni homines et fiunt spirituales, illi autem externi et manent sensuales: hi dum miracula vident, et per illa solum credunt, dum credunt non absimiles sunt mulieri venustae, quae intus letali morbo infecta est, ex quo brevi moritur; et quoque sunt similes pomis cute pulchris sed carne corruptis; aut similes nucibus Avellanis, in quibus latet vermis. Insuper notum est, Quod nemo possit cogi ad amandum et ad credendum, sed quod amor et fides radicanda sint intus in homine; consequenter nemo potest adduci ad amandum Deum et ad credendum in Ipsum per miracula et visiones, quia cogunt: qui enim non credit ex miraculis in Verbo, quomodo credet ex miraculis extra Verbum?

  
/ 1232