Bible

 

Deuteronomium 18

Studie

   

1 Non habebunt sacerdotes et Levitæ, et omnes qui de eadem tribu sunt, partem et hæreditatem cum reliquo Israël, quia sacrificia Domini, et oblationes ejus comedent,

2 et nihil aliud accipient de possessione fratrum suorum : Dominus enim ipse est hæreditas eorum, sicut locutus est illis.

3 Hoc erit judicium sacerdotum a populo, et ab his qui offerunt victimas : sive bovem, sive ovem immolaverint, dabunt sacerdoti armum ac ventriculum :

4 primitias frumenti, vini, et olei, et lanarum partem ex ovium tonsione.

5 Ipsum enim elegit Dominus Deus tuus de cunctis tribubus tuis, ut stet, et ministret nomini Domini, ipse, et filii ejus in sempiternum.

6 Si exierit Levites ex una urbium tuarum ex omni Israël in qua habitat, et voluerit venire, desiderans locum quem elegerit Dominus,

7 ministrabit in nomine Domini Dei sui, sicut omnes fratres ejus Levitæ, qui stabunt eo tempore coram Domino.

8 Partem ciborum eamdem accipiet, quam et ceteri : excepto eo, quod in urbe sua ex paterna ei successione debetur.

9 Quando ingressus fueris terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, cave ne imitari velis abominationes illarum gentium.

10 Nec inveniatur in te qui lustret filium suum, aut filiam, ducens per ignem : aut qui ariolos sciscitetur, et observet somnia atque auguria, nec sit maleficus,

11 nec incantantor, nec qui pythones consulat, nec divinos, aut quærat a mortuis veritatem.

12 Omnia enim hæc abominatur Dominus, et propter istiusmodi scelera delebit eos in introitu tuo.

13 Perfectus eris, et absque macula cum Domino Deo tuo.

14 Gentes istæ, quarum possidebis terram, augures et divinos audiunt : tu autem a Domino Deo tuo aliter institutus es.

15 Prophetam de gente tua et de fratribus tuis, sicut me, suscitabit tibi Dominus Deus tuus : ipsum audies,

16 ut petisti a Domino Deo tuo in Horeb, quando concio congregata est, atque dixisti : Ultra non audiam vocem Domini Dei mei, et ignem hunc maximum amplius non videbo, ne moriar.

17 Et ait Dominus mihi : Bene omnia sunt locuti.

18 Prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum similem tui : et ponam verba mea in ore ejus, loqueturque ad eos omnia quæ præcepero illi.

19 Qui autem verba ejus, quæ loquetur in nomine meo, audire noluerit, ego ultor existam.

20 Propheta autem qui arrogantia depravatus voluerit loqui in nomine meo, quæ ego non præcepi illi ut diceret, aut ex nomine alienorum deorum, interficietur.

21 Quod si tacita cogitatione responderis : Quomodo possum intelligere verbum, quod Dominus non est locutus ?

22 hoc habebis signum : quod in nomine Domini propheta ille prædixerit, et non evenerit : hoc Dominus non est locutus, sed per tumorem animi sui propheta confinxit : et idcirco non timebis eum.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 865

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

865. "Hi empti sunt de hominibus, primitiae Deo et Agno." Quod significet illos in Nova Ecclesia receptos a Domino, constat a significatione "emptorum a Domino", quod sint qui instructionem e Verbo recipiunt, imprimis de Domino, ac vivunt secundum illam (de qua supra, n. 860); iidem sunt qui etiam dicuntur "redempti" a Domino, ac redempti sunt qui a Domino regenerati, et hi sunt qui sequuntur Dominum, hoc est, ducuntur ab Ipso (de quibus mox supra): ex significatione "primitiarum Dei et Agni", quod sint qui se dederunt Domino, et adoptati ab Ipso; quod sint qui a Nova Ecclesia, constare potest ex eo, quod dicantur "primitiae Deo et Agno"; nam qui ibi recipiuntur, illi agnoscunt Divinum Humanum Domini, ac vivunt secundum praecepta Ipsius; alii non recipiuntur in Nova Ecclesia, quae Nova Hierosolyma vocatur, ex causa quia illi qui non id credunt, ac ita vivunt, non cum vita caeli concordant, nec cum luce ibi, nec cum calore ibi; lux enim ibi est Divinum Verum, ex quo omnis intelligentia et sapientia, et calor ibi est Divinum Bonum, ex quo omnis amor et charitas. Omnis affectio et inde cogitatio hominis non modo est intra illum, et facit vitam ejus, sed etiam est extra illum, et facit sphaeram vitae ejus. Inde est quod caelum sit distinctum in societates secundum varietates affectionum et inde cogitationum; quare nisi affectiones et inde cogitationes spirituales sunt, quae unice formantur ex agnitione Domini, et ex vita secundum praecepta Ipsius, non possunt admitti in aliquam societatem caeli; repugnant enim; inde est quod qui non agnoscunt Divinum Humanum Domini, et non vivunt secundum praecepta Ipsius in Verbo, non consociari possint angelis caeli. Quod ita sit, constiterat mihi ex multa experientia: fuerunt qui de Domino non aliter quam sicut de alio homine cogitaverunt, et qui fidem hodiernam, quae est fides cogitativa, absque aliquo bono vitae vixerunt; hi quia crediderunt quod vita aeterna esset modo intromitti in caelum, ideo etiam ex optato in aliquam societatem admissi sunt; sed ut primum lux caeli oculos illorum strinxit, coeperunt quoad visum et simul quoad intellectum prorsus obscurari, ac in stuporem ac in fatuitatem cadere; et cum calor caeli illos afflabat, coeperunt diro modo cruciari, et quoad caput et quoad membra sicut serpentes contorqueri; quare se deorsum conjecerunt, pejerantes quod intrare caelum, nisi in luce et calore caeli sint, esset illis infernum; et quod nesciverint quod caelum cuivis sit ex amore et inde fide, seu ex vita secundum praecepta Domini in Verbo, et ex fide in Dominum, et prorsus non ex fide absque vita fidei, quae est charitas.

[2] Paucis dicetur quid "primitiae" in Verbo significant: "primitiae" significant similia quae "primogenita"; sed "primogenita" dicuntur de animalibus, sed "primitiae" de vegetabilibus; ita "primogenita" sunt quae primum nascuntur, et "primitiae" quae sunt ex primis quae producuntur; ac utraque significant bonum spirituale primum formatum, quod in se est verum ex bono quod a Domino. Hoc trahit originem ex eo, quod binae mentes apud hominem sint; mens naturalis et mens spiritualis: ex sola mente naturali non producitur nisi malum et inde falsum; sed ut primum mens spiritualis aperta est, tunc producitur bonum et inde verum; hoc quod primum producitur intelligitur per "primogenitum" et per "primitias." Et quia omnia quae e mente spirituali nascuntur et producuntur, non sunt ab homine sed a Domino, ideo illa sanctificabantur Jehovae, hoc est, Domino, ex causa quia Ipsius erant, et inde sancta: et quia primo natum aut productum significat omnia in serie sequentia, sicut dux populum, et pastor gregem, ideo per id quod "primogenita ac primitiae data fuerint Domino" significabatur quod omnia reliqua etiam Ipsius essent.

[3] Sed ut hoc adhuc clarius in intellectum veniat, sciendum est quod mens mere naturalis sit ad ideam seu imaginem mundi formata, at mens spiritualis ad ideam seu imaginem caeli; et quod mens spiritualis non aperiatur ulli homini, nisi quam per agnitionem Divini Domini, et per vitam secundum praecepta Ipsius; et antequam haec mens aperta est, non producitur aliquod bonum et inde verum; sed ut primum aperta est, tunc producitur, et quod producitur est a Domino: primum itaque quod producitur, dicitur sanctum, ac significat quod omnia quae postea producuntur sancta sint. Ex his patet quod apertura uteri seu matricis significet aperturam mentis spiritualis; quod apertura uteri seu matricis id significet, est quoque ex correspondentia, uterus enim correspondet bono amoris caelestis (de qua correspondentia videatur supra, n. 710 [d] , et in Arcanis Caelestibus, n. 4918, 5050-5062).

[4] Quoniam illa, quae nunc dicta sunt, per "primitias" significabantur, et quia per illa quae messis sunt, ut per "triticum", "hordeum" et reliqua, significabantur bona ac vera caeli et ecclesiae, et quoque per "lanam", similiter per "bestias" utiles et mundas, inde ex his dabantur primogenita Domino, et ex illis primitiae; et quia sacerdos maximus repraesentabat Dominum quoad Ipsius sacerdotium, quod est bonum amoris, ideo illa dabantur sacerdoti illi; et inde sanctificabantur omnia quae ex frumento, vino et oleo producta erant. Sed de primitiis illis videantur statuta pro filiis Israelis in Lege Mosis, ut de primitiis frugum, omnis frumenti, olei, musti, fructum arboris, tum velleris, praeter ex primogenitis armenti et gregis, et quod data sint ut sancta Jehovae, et a Jehovah Aharoni, et post eum sacerdoti magno (Exod. 22:28 1 29] : Numeri 13:20; 15:17-22; 18:8-20; Deuteronomius 18:4; 26:1 ad fin. ); et de festo primitiarum messis, et primitiarum panis (Exodus 23:14-16, 19, 26; Leviticus 23:9-15, 20-25; Numeri 28:26 ad fin. ; et alibi).

[5] Ex his nunc constare potest quod per "primitias Deo et Agno" intelligantur illi qui e Nova Ecclesia, quae Nova Hierosolyma vocatur, erunt, qui agnoscunt Divinum Humanum Domini, ac vivunt vitam amoris; hoc est, vitam secundum praecepta Domini in Verbo: apud hos et non apud alios aperta est mens spiritualis; quare non alii ducuntur a Domino, seu "sequuntur Ipsum quo vadit." Quod per "Deum et Agnum" in Apocalypsi intelligatur Dominus quoad Ipsum Divinum et simul quoad Divinum Humanum, videatur supra (n. 297, 314, 343, 460, 482).

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232