Bible

 

Deuteronomium 13

Studie

   

1 Si surrexerit in medio tui prophetes, aut qui somnium vidisse se dicat, et prædixerit signum atque portentum,

2 et evenerit quod locutus est, et dixerit tibi : Eamus, et sequamur deos alienos quos ignoras, et serviamus eis :

3 non audies verba prophetæ illius aut somniatoris : quia tentat vos Dominus Deus vester, ut palam fiat utrum diligatis eum an non, in toto corde, et in tota anima vestra.

4 Dominum Deum vestrum sequimini, et ipsum timete, et mandata illius custodite, et audite vocem ejus : ipsi servietis, et ipsi adhærebitis.

5 Propheta autem ille aut fictor somniorum interficietur : quia locutus est ut vos averteret a Domino Deo vestro, qui eduxit vos de terra Ægypti, et redemit vos de domo servitutis : ut errare te faceret de via, quam tibi præcepit Dominus Deus tuus : et auferes malum de medio tui.

6 Si tibi voluerit persuadere frater tuus filius matris tuæ, aut filius tuus vel filia, sive uxor quæ est in sinu tuo, aut amicus, quem diligis ut animam tuam, clam dicens : Eamus, et serviamus diis alienis, quos ignoras tu, et patres tui,

7 cunctarum in circuitu gentium, quæ juxta vel procul sunt, ab initio usque ad finem terræ,

8 non acquiescas ei, nec audias, neque parcat ei oculus tuus ut miserearis et occultes eum,

9 sed statim interficies : sit primum manus tua super eum, et postea omnis populus mittat manum.

10 Lapidibus obrutus necabitur : quia voluit te abstrahere a Domino Deo tuo, qui eduxit te de terra Ægypti, de domo servitutis :

11 ut omnis Israël audiens timeat, et nequaquam ultra faciat quippiam hujus rei simile.

12 Si audieris in una urbium tuarum, quas Dominus Deus tuus dabit tibi ad habitandum, dicentes aliquos :

13 Egressi sunt filii Belial de medio tui, et averterunt habitatores urbis suæ, atque dixerunt : Eamus, et serviamus diis alienis quos ignoratis :

14 quare sollicite et diligenter, rei veritate perspecta, si inveneris certum esse quod dicitur, et abominationem hanc opere perpetratam,

15 statim percuties habitatores urbis illius in ore gladii, et delebis eam ac omnia quæ in illa sunt, usque ad pecora.

16 Quidquid etiam supellectilis fuerit, congregabis in medio platearum ejus, et cum ipsa civitate succendes, ita ut universa consumas Domino Deo tuo, et sit tumulus sempiternus. Non ædificabitur amplius,

17 et non adhærebit de illo anathemate quidquam in manu tua : ut avertatur Dominus ab ira furoris sui, et misereatur tui, multiplicetque te sicut juravit patribus tuis,

18 quando audieris vocem Domini Dei tui custodiens omnia præcepta ejus, quæ ego præcipio tibi hodie, ut facias quod placitum est in conspectu Domini Dei tui.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 598

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

598. (Vers. 13.) "Et facit signa magna," significat testificationes quod quae docent vera sint, tametsi sunt falsa. - Per "signa" significantur testificationes quod vera sint, quia olim signa facta sunt, ut testificarentur veritatem; sed postquam signa et miracula cessarunt, usque manet significatio eorum, quae est testificatio veritatis: hic autem per "signa" significantur testificationes a Bestia seu Pseudopropheta quod falsa ejus essent vera, ex causa quia post confirmationes non aliter apparent. Quod testificationes quod verum sit, per signa significentur, constare potest ex sequentibus locis:

In Consummatione saeculi "surgent falsi Christi et Pseudoprophetae, dabunt Signa magna et Portenta, ac in errorem inducent, si possibile est, etiam electos," (Matthaeus 24:24; Marcus 13:22);

"Terribilia quoque Signa de Caelo erunt; erunt Signa in sole, luna et astris, resonante mari et salo," (Luca 21:11, 25);

Jehovah "irrita reddit Signa mendacium, divinatores insanos reddit, rejiciens sapientes retro, et scientiam illorum stultam facit," (Esaias 44:25);

"Viam gentium ne discite, et a Signis caelorum ne consternemini," (Jeremias 10:2); 1

"Sunt Spiritus daemonum facientes Signa, ad congregandum eos in bellum diei illius magni," (Apocalypsis 16:14);

"Comprehensa est Bestia et cum ea Pseudopropheta, qui fecit Signa coram illa, et seduxit," (Apocalypsis 19:20).

Quod "signa" fuerint testificationes quod veritas sit, patet adhuc ab his:

Discipuli dixerunt ad Jesum, "Quodnam facis Signum, ut credamus Tibi; quid 2 operaris," (Johannes 6:30-33);

Judaei, Scribae et Pharisaei quaerebant Signum a Domino, ut scirent quod Christus esset, (Matthaeus 12:38-40; 16:1-4; Marcus 8:11-12; Luca 11:16, 29-30; Johannes 2:16, 18-19);

Discipuli dixerunt ad Jesum, "Quodnam Signum Adventus Tui et Consummationis saeculi," (Matthaeus 24:3; Marcus 13:4); 3

"Si non crediderint tibi, nec audiverint vocem Signi primi, credent tamen voci Signi posterioris," (Exodus 4:8-9); 4

"vox signi" est testificatio.

"Posuerunt inter eos verba Signorum Suorum," (Psalm. 105:27);

Dixit ad Achasum, "Pete tibi Signum a Jehovah," (Esaias 7:11, 14);

"Hoc tibi Signum a Jehovah, ecce retraham umbram graduum, quae descendit in gradibus Achasi pro sole," (Esaias 38:7-8);

"Dixit Hischias, Quodnam Signum quod ascensurus sim in domum Jehovae," (Esaias 38:22); 5

"Hoc vobis Signum quod visitaturus Ego super vos in loco hoc, ut sciatis quod consistant verba Mea," (Jeremias 44:29-30);

Jehovah "fac mecum Signum in bonum, ut videant osores mei et pudefiant," (Psalm. 86:17);

"Nuntient vobis quae contingent, ut ponamus cor nostrum, indicate Signum in futurum, ut sciamus quod dii vos," (Esaias 41:22-23);

"Rugierunt hostes in festi tui medio, posuerunt Signa sua Signa," (Psalm. 74:3-4, 9).

(Praeter alibi, ut Esaias 45:11, 13; Jeremias 32:20-21; 6 Ezechiel 4:3; Psalm. 65:7-9 (B.A. 6-8); 7 Psalm. 78:42-43; Exodus 7:3; 8 Numeri 14:17, 22; Deuteronomius 4:34; 13:2-4 (B.A. 1-3); Judicum 6:17, 21; 1 Samuelis 2:34; 9 14:10; Marcus 16:17-18; 20; 10 Luca 2:11-12, 16).

Similia significantur per "Signa foederis"

(Genesis 9:13; 17:11; Ezechiel 20:12, 20).

Ex his clare videri potest quod per "signa magna," quae facit haec Bestia Draconis, non intelligantur signa, sed testificationes ab illis, quod quae docent vera sint: unusquisque enim haereticus, qui se confirmavit in falsis, post confirmationem contestatur quod falsa ejus sint vera; non enim tunc videt vera amplius, quoniam confirmatio falsi est negatio veri, et verum negatum amittit lucem suam et quantum falsa ex confirmationis luce, quae est lux fatua, nitent, tantum lux veri fit caligo, videatur supra (566).

Poznámky pod čarou:

1. 2 pro "2, 3"

2. quid pro "quod"

3. Marc. pro "Matth."

4. iv. pro "xiv."

5. 22 pro "12"

6. xxxii. pro "xxxi."

7. 7-9 pro "7, 8"

8. vii. pro "vi."

9. 34 pro "14"

10. 20 pro "30"

  
/ 962