Bible

 

Deuteronomium 12

Studie

   

1 Hæc sunt præcepta atque judicia, quæ facere debetis in terra, quam Dominus Deus patrum tuorum daturus est tibi, ut possideas eam cunctis diebus, quibus super humum gradieris.

2 Subvertite omnia loca, in quibus coluerunt gentes, quas possessuri estis, deos suos super montes excelsos, et colles, et subter omne lignum frondosum.

3 Dissipate aras eorum, et confringite statuas : lucos igne comburite, et idola comminuite : disperdite nomina eorum de locis illis.

4 Non facietis ita Domino Deo vestro :

5 sed ad locum, quem elegerit Dominus Deus vester de cunctis tribubus vestris, ut ponat nomen suum ibi, et habitet in eo, venietis :

6 et offeretis in loco illo holocausta et victimas vestras, decimas et primitias manuum vestrarum, et vota atque donaria, primogenita boum et ovium.

7 Et comedetis ibi in conspectu Domini Dei vestri : ac lætabimini in cunctis, ad quæ miseritis manum vos et domus vestræ, in quibus benedixerit vobis Dominus Deus vester.

8 Non facietis ibi quæ nos hic facimus hodie, singuli quod sibi rectum videtur :

9 neque enim usque in præsens tempus venistis ad requiem, et possessionem, quam Dominus Deus vester daturus est vobis.

10 Transibitis Jordanem, et habitabitis in terra, quam Dominus Deus vester daturus est vobis, ut requiescatis a cunctis hostibus per circuitum : et absque ullo timore habitetis

11 in loco, quem elegerit Dominus Deus vester, ut sit nomen ejus in eo : illuc omnia, quæ præcipio, conferetis, holocausta, et hostias, ac decimas, et primitias manuum vestrarum : et quidquid præcipuum est in muneribus, quæ vovebitis Domino.

12 Ibi epulabimini coram Domino Deo vestro, vos et filii ac filiæ vestræ, famuli et famulæ, atque Levites qui in urbibus vestris commoratur : neque enim habet aliam partem et possessionem inter vos.

13 Cave ne offeras holocausta tua in omni loco, quem videris :

14 sed in eo, quem elegerit Dominus, in una tribuum tuarum offeres hostias, et facies quæcumque præcipio tibi.

15 Sin autem comedere volueris, et te esus carnium delectaverit, occide, comede juxta benedictionem Domini Dei tui, quam dedit tibi in urbibus tuis : sive immundum fuerit, hoc est, maculatum et debile : sive mundum, hoc est, integrum et sine macula, quod offerri licet, sicut capream et cervum, comedes :

16 absque esu dumtaxat sanguinis, quem super terram quasi aquam effundes.

17 Non poteris comedere in oppidis tuis decimam frumenti, et vini, et olei tui, primogenita armentorum et pecorum, et omnia quæ voveris, et sponte offerre volueris, et primitias manuum tuarum :

18 sed coram Domino Deo tuo comedes ea in loco, quem elegerit Dominus Deus tuus, tu et filius tuus, et filia tua, et servus et famula, atque Levites qui manet in urbibus tuis : et lætaberis et reficieris coram Domino Deo tuo in cunctis ad quæ extenderis manum tuam.

19 Cave ne derelinquas Levitem in omni tempore quo versaris in terra.

20 Quando dilataverit Dominus Deus tuus terminos tuos, sicut locutus est tibi, et volueris vesci carnibus, quas desiderat anima tua :

21 locus autem, quem elegerit Dominus Deus tuus ut sit nomen ejus ibi, si procul fuerit, occides de armentis et pecoribus, quæ habueris, sicut præcepi tibi, et comedes in oppidis tuis, ut tibi placet.

22 Sicut comeditur caprea et cervus, ita vesceris eis : et mundus et immundus in commune vescentur.

23 Hoc solum cave, ne sanguinem comedas : sanguis enim eorum pro anima est, et idcirco non debes animam comedere cum carnibus :

24 sed super terram fundes quasi aquam,

25 ut bene sit tibi et filiis tuis post te, cum feceris quod placet in conspectu Domini.

26 Quæ autem sanctificaveris, et voveris Domino, tolles, et venies ad locum, quem elegerit Dominus :

27 et offeres oblationes tuas carnem et sanguinem super altare Domini Dei tui : sanguinem hostiarum fundes in altari ; carnibus autem ipse vesceris.

28 Observa et audi omnia quæ ego præcipio tibi, ut bene sit tibi et filiis tuis post te in sempiternum, cum feceris quod bonum est et placitum in conspectu Domini Dei tui.

29 Quando disperdiderit Dominus Deus tuus ante faciem tuam gentes, ad quas ingredieris possidendas, et possederis eas, atque habitaveris in terra earum :

30 cave ne imiteris eas, postquam te fuerint introëunte subversæ, et requiras cæremonias earum, dicens : Sicut coluerunt gentes istæ deos suos, ita et ego colam.

31 Non facies similiter Domino Deo tuo. Omnes enim abominationes, quas aversatur Dominus, fecerunt diis suis, offerentes filios et filias, et comburentes igni.

32 Quod præcipio tibi, hoc tantum facito Domino : nec addas quidquam, nec minuas.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 379

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

379. "Et dealbaverunt stolas Suas in Sanguine Agni," significat et purificaverunt illa a falsis mali per vera, et sic at Domino reformati sunt. - Sunt mala falsi et falsa mali; mala falsi apud illos qui ex religione credunt quod mala non damnent, modo ore confiteantur quod peccatores sint; et falsa mali apud illos qui mala apud se confirmant. Per "stolas" significantur hic ut supra (378) communia vera ex Verbo, quae faciunt religiosa illorum: quod dicatur quod "dealbaverint stolas suas in sanguine Agni" est quia "album" dicitur de veris (167, 231, 232), ita quod purificaverint falsa per vera: quod etiam significetur, quod sic a Domino reformati sint, est quia omnes qui pugnarunt contra mala in mundo, et crediderunt in Dominum, post excessum e mundo docentur a Domino, et a falsis religionis suae per vera abducuntur, et sic reformantur; causa est, quia illi qui fugiunt mala ut peccata, in bono vitae sunt, et bonum vitae desiderat vera, et agnoscit et acceptat illa; at nusquam malum vitae. Creditur quod per "Sanguinem Agni," hic et alibi in Verbo, significetur Passio crucis Domini; sed Passio crucis fuit ultima Tentatio, per quam Dominus plene vicit Inferna, et plene glorificavit Humanum Suum, per quae duo salvavit hominem, videatur Doctrina Novae Hierosolymae de Domino 22-27, tum supra (67); et quia Dominus per illam plene glorificavit Humanum Suum, hoc est, Divinum fecit, ideo non potest aliud per "Carnem" et "Sanguinem" Ipsius intelligi quam Divinum in Ipso et ab Ipso; per "Carnem" Divinum Bonum Divini Amoris, et per "Sanguinem" Divinum Verum ab illo Bono. In multis locis in Verbo nominatur "Sanguis," et per illum ubivis in Sensu spirituali significatur Divinum Verum Domini, quod etiam est Divinum Verum Verbi, et in opposito sensu Divinum Verum Verbi falsificatum aut prophanatum, ut constare potest a sequentibus locis. Primo, quod per "Sanguinem" significetur Divinum Verum Domini seu Verbi, ex his; quod Sanguis dictus fuerit "Sanguis foederis," et "foedus" est conjunctio, et haec fit a Domino per Divinum Verum Ipsius; ut apud Sachariam:

"Per Sanguinem Foederis tui emittam vinctos e fovea," (9:11);

et apud Mosen:

Moses postquam legerat Librum legis in auribus populi, sparsit dimidium Sanguinis super populum, "et dixit, Ecce Sanguis foederis, quod pepigit Jehovah cum vobis super omnia verba haec," (Exodus 24:3-8; 1

"Et Jesus accipiens poculum, et dedit illis dicens, Bibite ex eo omnes, hoc est Sanguis Meus, ille Novi Foederis," (Matthaeus 26:27-28; 2 Marcus 14:24; Luca 22:20);

Per "Sanguinem Novi Foederis" seu Testamenti, non aliud significatur quam Verbum, quod vocatur "Foedus" et "Testamentum," Vetus et Novum, ita Divinum Verum ibi. Quoniam per "Sanguinem" id significatur, ideo Dominus dedit illis Vinum, dicens "Hoc est Sanguis Meus," et "Vinum" significat Divinum Verum (316); quare etiam vocatur Sanguis uvarum, (Genesis 49:11; Deuteronomius 32:14).

Hoc patet adhuc ex his Domini verbis:

"Amen, amen, dico vobis, nisi comederitis Carnem Filii Hominis, et biberitis Ipsius Sanguinem, non habebitis vitam in vobis; nam Caro Mea est vere Cibus, et Sanguis Meus est vere potus: qui comedit Meam Carnem, et bibit Meum Sanguinem, ille in Me manet et Ego in illo," (Johannes 6:53-56). 3

Quod per "Sanguinem" hic intelligatur Divinum Verum, patet manifeste, quia dicitur quod ille qui bibit, habeat vitam, ac maneat in Domino et Dominus in illo; quod hoc faciat Divinum Verum et vita secundum illud, et quod Sancta Caena confirmet illud, notum potest esse in Ecclesia. Quoniam "Sanguis" significabat Divinum Verum Domini, quod etiam est Divinum Verum Verbi, et hoc est Ipsum Foedus seu Testamentum Vetus et Novum, ideo fuit Sanguis sanctissimum Repraesentativum in Ecclesia Israelitica, in qua omnia et singula erant Correspondentiae spiritualium; ut quod Sumerent de Sanguine Paschali, "et darent super postes et superliminaria domuum," ne veniret super illos plaga, (Exodus 12:7, 13, 22);

Quod Sanguis holocausti spargeretur super Altare, ad fundamenta Altaris, super Aharonem, filios ejus, et vestes eorum, (Exodus 29:12, 16, 20-21; Leviticus 1:5, 11, 15; 3:2, 8, 13; 4:25, 30, 34; 5:9; 8:15, 24; 17:6; Numeri 17:17 [NCBSP: Numeri 18:17]; 4 Deuteronomius 12:27);

Tum super Velum quod super Arca, super Propitiatorium ibi, et super cornua Altaris suffitus, (Leviticus 4:6-7, 17-18; 16:12-15).

Per "Sanguinem Agni" simile significatur in sequentibus in Apocalypsi:

"Factum est bellum in Caelo, Michael et Angeli pugnarunt contra Draconem, et vicerunt illum per Sanguinem Agni, et per Verbum testimonii sui," (12:7, 11);

non enim cogitari potest, quod Michael et Angeli ejus per aliud vicerint draconem, quam per Divinem Verum Domini, in Verbo; nam Angeli in Caelo non cogitare possunt de aliquo Sanguine, nec cogitant de Passione Domini, sed de Divino Vero et de Resurrectione Ipsius; quare cum homo cogitat de Sanguine Domini, Angeli percipiunt Divinum Verum Ipsius, et cum de Passione Domini percipiunt Glorificationem Ipsius, et tunc solum Resurrectionem; quod ita sit, datum est per multam experientiam nosse. Quod "Sanguis" significet Divinum Verum, patet etiam ex his apud Davidem:

Deus "animas egenorum servabit, pretiosus erit Sanguis illorum in oculis Ipsius; et vivent, et dabit illis de auro Schebae," (Psalm. 72:13-15); 5

"sanguis pretiosus in oculis Dei" pro Divino vero apud illos; "aurum Schebae" est sapientia inde. apud Ezechielem:

"Congregate vos ad Sacrificium magnum super montibus Israelis, ut comedatis Carnem et bibatis Sanguinem, Sanguinem principum terrae bibetis, et bibetis Sanguinem usque ad ebrietatem, de sacrificio Meo quod sacrifico vobis: sic dabo gloriam Meam inter gentes," (39:17-21);

per "sanguinem" hic non potest intelligi sanguis, quia dicitur quod "bibituri sint sanguinem principum terrae," et quod "bibituri sint sanguinem usque ad ebrietatem;" sed tunc verus sensus Verbi resultat, dum per "Sanguinem" intelligitur Divinum Verum, agitur etiam ibi de Ecclesia Domini, quam apud gentes instauraturus est.

Secundo, quod "Sanguis" significet Divinum Verum, clare videri potest ex sensu ejus opposito, in quo significat Divinum Verum Verbi falsificatum aut prophanatum, quod patet ex his:

Qui "obturat aures suas, ne audiat Sanguines, et occludit oculos, ne videat malum, (Esaias 33:15).

"Perdes loquentes mendacium, virum Sanguinum et doli abominatur Jehovah," (Psalm. 5:7 (B.A. 6));

Omnis scriptus ad vitam in Hierosolyma, cum Dominus abluerit Sanguines ejus e medio ejus per spiritum judicii et per spiritum expurgationis, (Esajas 4:2-3, 4); 6

"In die quo nata es vidi te conculcatam in Sanguinibus, et dixi, In Sanguinibus tuis vive; lavi et ablui Sanguines a super te," (Ezechiel 16:5-6, 9, 22, 36, 38);

"Errarunt Caeci in plateis, polluti sunt Sanguine, et quae non possunt, tangunt vestimentis suis," (Threni 4:13-14);

"Vestis est polluta Sanguinibus," (Esaias 9:4 (B.A. 5));

"Etiam in alis tuis inventus est Sanguis animarum innocentium," (Jeremias 2:34); 7

"Manus vestrae Sanguinibus plenae sunt, lavate vos, purificate vos, removete malitiam operum vestrorum," (Esaias 1:15-16);

"Manus vestrae pollutae sunt Sanguine, et digiti vestri iniquitate, labia vestra locuta sunt mendacium, festinant ad effundendum Sanguinem innocentem," (Esaias 59:3, 7);

"Jehovah exiens ad visitandum iniquitatem terrae, tunc revelabit terra Sanguines suos," (Esaias 26:21; 8

"Quotquot Ipsum receperunt, dedit illis potestatem ut filii Dei essent, qui non ex Sanguinibus," (Johannes 1:12-13);

In Babylonia "Sanguis Prophetarum et Sanctorum inventus est," (Apocalypsis 18:24); 9

"Mare factum est tanquam Sanguis mortui, et fontes aquarum facti sunt Sanguis," (Apocalypsis 16:3-4; Esaias 15:9; 10 Psalm. 105:29); 11

Simile significatur per quod flumina, collectiones et stagna aquarum in Aegypto versa sint in Sanguinem, (Exodus 7:15-25); 12

"Luna vertetur in Sanguinem antequam venit dies Jehovae magnus," (Joel 3:4 (B.A. 2:31)); 13

"Luna facta est Sanguis," (Apocalypsis 6:12).

In his locis et pluribus aliis, "Sanguis significat Verum Verbi falsificatum, et quoque prophanatum; quod tamen manifestius videri potest ex illis locis in Verbo in serie lectis. Cum itaque per "Sanguinem" in opposito sensu significatur Verum Verbi falsificatum aut prophanatum, patet quod per "Sanguinem" in genuino sensu significetur Verum Verbi non falsificatum.

Poznámky pod čarou:

1. 3-8 pro "3 ad n."

2. xxvi. pro "xxvii."

3. 53-56 pro "50 ad 58"

4. 17 pro "8"

5. 13-15 pro "13, 14, 15, 16"

6. iv. pro "iii."

7. 34 pro "33, 34"

8. 21 pro "20"

9. xviii. pro "xvii."

10. 9 pro "6, 9"

11. 29 pro "23, 28, 29"

12. 25 pro "27"

13. 3:4 pro "3:34"

  
/ 962