Bible

 

Deuteronomium 10

Studie

   

1 In tempore illo dixit Dominus ad me : Dola tibi duas tabulas lapideas, sicut priores fuerunt, et ascende ad me in montem : faciesque arcam ligneam,

2 et scribam in tabulis verba quæ fuerunt in his qui ante confregisti : ponesque eas in arca.

3 Feci igitur arcam de lignis setim. Cumque dolassem duas tabulas lapideas instar priorum, ascendi in montem, habens eas in manibus.

4 Scripsitque in tabulis, juxta id quod prius scripserat, verba decem, quæ locutus est Dominus ad vos in monte de medio ignis, quando populus congregatus est : et dedit eas mihi.

5 Reversusque de monte, descendi, et posui tabulas in arcam, quam feceram, quæ hucusque ibi sunt, sicut mihi præcepit Dominus.

6 Filii autem Israël moverunt castra ex Beroth filiorum Jacan in Mosera, ubi Aaron mortuus ac sepultus est, pro quo sacerdotio functus est Eleazar filius ejus.

7 Inde venerunt in Gadgad : de quo loco profecti, castrametati sunt in Jetebatha, in terra aquarum atque torrentium.

8 Eo tempore separavit tribum Levi, ut portaret arcam fœderis Domini, et staret coram eo in ministerio, ac benediceret in nomine illius usque in præsentem diem.

9 Quam ob rem non habuit Levi partem, neque possessionem cum fratribus suis : quia ipse Dominus possessio ejus est, sicut promisit ei Dominus Deus tuus.

10 Ego autem steti in monte, sicut prius, quadraginta diebus ac noctibus : exaudivitque me Dominus etiam hac vice, et te perdere noluit.

11 Dixitque mihi : Vade, et præcede populum, ut ingrediatur, et possideat terram, quam juravi patribus eorum ut traderem eis.

12 Et nunc Israël, quid Dominus Deus tuus petit a te, nisi ut timeas Dominum Deum tuum, et ambules in viis ejus, et diligas eum, ac servias Domino Deo tuo in toto corde tuo, et in tota anima tua :

13 custodiasque mandata Domini, et cæremonias ejus, quas ego hodie præcipio tibi, ut bene sit tibi ?

14 En Domini Dei tui cælum est, et cælum cæli, terra, et omnia quæ in ea sunt :

15 et tamen patribus tuis conglutinatus est Dominus, et amavit eos, elegitque semen eorum post eos, id est, vos, de cunctis gentibus, sicut hodie comprobatur.

16 Circumcidite igitur præputium cordis vestri, et cervicem vestram ne induretis amplius :

17 quia Dominus Deus vester ipse est Deus deorum, et Dominus dominantium, Deus magnus, et potens, et terribilis, qui personam non accipit, nec munera.

18 Facit judicium pupillo et viduæ ; amat peregrinum, et dat ei victum atque vestitum.

19 Et vos ergo amate peregrinos, quia et ipsi fuistis advenæ in terra Ægypti.

20 Dominum Deum tuum timebis, et ei soli servies : ipsi adhærebis, jurabisque in nomine illius.

21 Ipse est laus tua, et Deus tuus, qui fecit tibi hæc magnalia et terribilia, quæ viderunt oculi tui.

22 In septuaginta animabus descenderunt patres tui in Ægyptum, et ecce nunc multiplicavit te Dominus Deus tuus sicut astra cæli.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 529

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

529. (Vers. 19.) "Et apertum est Templum Dei in Caelo, et visa est Arca foederis (Ipsius) in Templo Ipsius," significat Novum Caelum, in quo Dominus in Divino Humano Suo colitur, et secundum praecepta Decalogi Ipsius vivitur, quae sunt duo Essentialia Novae Ecclesiae, per quae conjunctio. - Per "Templum Dei" significatur Divinum Humanum Domini, tum Caelum ubi Angeli, ut et Ecclesia in terris quod haec tria significentur per "Templum Dei," et quod non separari possint, videatur 191; hic autem per "Templum Dei" significatur Dominus in Divino Humano Suo in Caelo ubi Angeli, quia dicitur "Templum Dei in Caelo;" per "Arcam in Templo" intelligitur Decalogus, nam in Arca fuerunt solum duae tabulae quibus inscriptus erat Decalogus per "apertum" significatur quod illa duo, Divinum Humanum et Decalogus, quae sunt duo Essentialia Novae Ecclesiae, nunc visa sint, ac visa sunt postquam mali in Infernum conjecti sunt (528); quod dicatur "Arca foederis Ipsius, in Templo Ipsius," est quia foedus significat conjunctionem, de quo infra. Sed primum aliquid dicetur de Decalogo.

Quaenam gens in universo terrarum orbe non novit quod malum sit occidere, adulterari, furari, false 1 testari nisi haec scirent, et ne talia faciant per leges caverent, actum foret de illis; nam societas, respublica et regnum absque illis legibus caderent. Quis autumare potest, quod gens Israelitica prae omnibus aliis gentibus tam stupida fuerit, ut ignoraverit quod illa essent mala. Quapropter mirari quis potest cur Leges illae, universaliter in terrarum orbe cognitae, cum tanto miraculo e monte Sinai ab Ipso Jehovah promulgatae, ut et digito Ipsius scriptae fuerint. Sed audi: cum tali miraculo a Jehovah promulgatae et digito Ipsius scriptae fuerunt, ut scirent quod Leges illae non modo Leges civiles et morales essent, sed etiam Leges spirituales, et quod facere contra illas non modo esset malum facere contra concivem et contra societatem, sed etiam esset peccare contra Deum quare Leges illae, per promulgationem e monte Sinai a Jehovah, factae sunt Leges Religionis. Evidens enim est, quod quicquid Jehovah Deus mandat, hoc mandet ut Religionis sit, et quod faciendum sit propter Ipsum, et propter hominem ut salvetur. Illae Leges, quia fuerunt primitiae Ecclesiae a Domino apud Gentem Israeliticam instaurandae, et quia erant in brevi summario complexus omnium Religionis, per quae conjunctio Domini cum homine et hominis cum Domino datur, ideo tam sanctae fuerunt, ut nihil sanctius. Quod sanctissimae fuerint, constare potest ex eo:

Quod Ipse Jehovah, hoc est Dominus, descenderit in igne, et quod tunc fumaverit et contremuerit Mons, et quod "fuerint tonitrua, fulgura, nubes gravis et vox buccinae," (Exodus 19:16, 18; Deuteronomius 5:19-23 (B.A. 22-26));

Quod populus ante descensum Jehovae se praeparaverit et sanctificaverit per tres dies, (Exodus 19:10-11, 15);

Quod Mons circumseptus fuerit, ne quisquam ad ima ejus appropinquaret, ne moreretur, (Exodus 19:12-13, 20-23; 24:1-2);

Quod Lex illa inscripta sit "binis tabulis lapideis, et quod scripta sit digito Dei," (Exodus 31:18; 32:15-16; Deuteronomius 9:10).;

Quod Moses, cum illas Tabulas secunda vice e Monte deportavit, facie radiaverit, (Exodus 34:29-35);

Quod Tabulae illae repositae sint in Arca, (Exodus 25:16; 40:20; Deuteronomius 10:5; 1 Regnum 8:9);

Quod Locus in Tabernaculo ubi Arca, dictus sit Sanctum Sanctorum, (Exodus 26:33, et alibi);

Quod Arca ex Lege in illa, dicta sit Jehovah ibi, (Numeri 10:35-36; 2 Samuelis 6:2; Psalm. 132:8); 2

Quod Jehovah locutus sit cum Mose supra Arcam, (Exodus 25:22; Numeri 7:89);

Quod propter sanctitatem illius Legis non licuerit Aharoni intrare intra Velum, ubi Arca, nisi cum sacrificiis et suffitu, ne moreretur, (Leviticus 16:2-14, seq.);

Quod ex praesentia et potentia Domini in Lege quae in Arca, aquae Jordanis discissae sint, et quamdiu illa in medio quiescebat, populus in sicco transiverit, (Josua 3:1-17; 4:5-20);

Quod per circumlationem Arcae muri Jerichuntis deciderint, (Josua 6:1-20);

Quod Dagon deus Philisthaeorum coram Arca in terram deciderit, et postea super Limine fani, divulsus a capite, jacuerit, (1 Samuelis 5:3-4);

Quod Ekronitae et Bethschemitae percussi fuerint propter Arcam ad plura millia, (1 Samuelis 5 et 6);

Quod Arca a Davide introducta sit in Sionem cum sacrificiis et jubilo, (2 Samuelis 6:1-19);

Quod tunc Usa, quia tetigit illam, mortuus sit, (2 Samuelis 6:6-7);

Quod Arca in Templo Hierosolymitano fecerit Adytum, (1 Regnum 6:19, seq.; 8:3-9);

Quod Tabulae, quibus Lex erat inscripta, dictae sint Tabulae foederis, et Arca ex illis dicta sit Arca foederis, et ipsa Lex foedus, (Numeri 10:33; Deuteronomius 4:13, 23; 5:2-3; 9:9; Josua 3:11; 1 Regnum 8:19, 21; et alibi).

Quod Lex illa dicta sit "foedus," significat conjunctionem; causa est, quia foedera fiunt amoris, amicitiae, consociationis, ita conjunctionis gratia; inde est, quod dicatur de Domino, quod Erit in Foedus populo, (Esaias 42:6; 49:8); 3

et vocatur "Angelus Foederis," (Malachias 3:1);

et Sanguis Ipsius,

Sanguis Foederis, (Matthaeus 26:28; 4 Sacharias 9:11; Exodus 24:4-10).

Et ideo Verbum dicitur Foedus Vetus et Foedus Novum.

Poznámky pod čarou:

1. false pro "falso"

2. 8 pro "28"

3. 8 pro "9"

4. 28 pro "27"

  
/ 962