Bible

 

Daniel 9

Studie

   

1 In anno primo Darii filii Assueri de semine Medorum, qui imperavit super regnum Chaldæorum,

2 anno uno regni ejus, ego Daniel intellexi in libris numerum annorum, de quo factus est sermo Domini ad Jeremiam prophetam, ut complerentur desolationis Jerusalem septuaginta anni.

3 Et posui faciem meam ad Dominum Deum meum rogare et deprecari in jejuniis, sacco, et cinere.

4 Et oravi Dominum Deum meum, et confessus sum, et dixi : Obsecro, Domine Deus magne et terribilis, custodiens pactum, et misericordiam diligentibus te, et custodientibus mandata tua :

5 peccavimus, iniquitatem fecimus, impie egimus, et recessimus : et declinavimus a mandatis tuis ac judiciis.

6 Non obedivimus servis tuis prophetis, qui locuti sunt in nomine tuo regibus nostris, principibus nostris, patribus nostris, omnique populo terræ.

7 Tibi, Domine, justitia : nobis autem confusio faciei, sicut est hodie viro Juda, et habitatoribus Jerusalem, et omni Israël, his qui prope sunt, et his qui procul in universis terris, ad quas ejecisti eos propter iniquitates eorum, in quibus peccaverunt in te.

8 Domine, nobis confusio faciei, regibus nostris, principibus nostris, et patribus nostris, qui peccaverunt.

9 Tibi autem Domino Deo nostro misericordia et propitiatio, quia recessimus a te,

10 et non audivimus vocem Domini Dei nostri ut ambularemus in lege ejus, quam posuit nobis per servos suos prophetas.

11 Et omnis Israël prævaricati sunt legem tuam, et declinaverunt ne audirent vocem tuam : et stillavit super nos maledictio et detestatio quæ scripta est in libro Moysi servi Dei, quia peccavimus ei.

12 Et statuit sermones suos, quos locutus est super nos et super principes nostros, qui judicaverunt nos, ut superinduceret in nos magnum malum, quale numquam fuit sub omni cælo, secundum quod factum est in Jerusalem.

13 Sicut scriptum est in lege Moysi, omne malum hoc venit super nos : et non rogavimus faciem tuam, Domine Deus noster, ut reverteremur ab iniquitatibus nostris, et cogitaremus veritatem tuam.

14 Et vigilavit Dominus super malitiam, et adduxit eam super nos. Justus Dominus Deus noster in omnibus operibus suis, quæ fecit : non enim audivimus vocem ejus.

15 Et nunc Domine Deus noster, qui eduxisti populum tuum de terra Ægypti in manu forti, et fecisti tibi nomen secundum diem hanc : peccavimus, iniquitatem fecimus.

16 Domine, in omnem justitiam tuam avertatur, obsecro, ira tua et furor tuus a civitate tua Jerusalem, et monte sancto tuo. Propter peccata enim nostra, et iniquitates patrum nostrorum, Jerusalem et populus tuus in opprobrium sunt omnibus per circuitum nostrum.

17 Nunc ergo exaudi, Deus noster, orationem servi tui, et preces ejus : et ostende faciem tuam super sanctuarium tuum, quod desertum est propter temetipsum.

18 Inclina, Deus meus, aurem tuam, et audi : aperi oculos tuos, et vide desolationem nostram, et civitatem super quam invocatum est nomen tuum : neque enim in justificationibus nostris prosternimus preces ante faciem tuam, sed in miserationibus tuis multis.

19 Exaudi, Domine ; placare Domine : attende et fac : ne moreris propter temetipsum, Deus meus, quia nomen tuum invocatum est super civitatem et super populum tuum.

20 Cumque adhuc loquerer, et orarem, et confiterer peccata mea, et peccata populi mei Israël, et prosternerem preces meas in conspectu Dei mei, pro monte sancto Dei mei :

21 adhuc me loquente in oratione, ecce vir Gabriel, quem videram in visione a principio, cito volans tetigit me in tempore sacrificii vespertini.

22 Et docuit me, et locutus est mihi, dixitque : Daniel, nunc egressus sum ut docerem te, et intelligeres.

23 Ab exordio precum tuarum egressus est sermo : ego autem veni ut indicarem tibi, quia vir desideriorum es : tu ergo animadverte sermonem, et intellige visionem.

24 Septuaginta hebdomades abbreviatæ sunt super populum tuum et super urbem sanctam tuam, ut consummetur prævaricatio, et finem accipiat peccatum, et deleatur iniquitas, et adducatur justitia sempiterna, et impleatur visio et prophetia, et ungatur Sanctus sanctorum.

25 Scito ergo, et animadverte : ab exitu sermonis, ut iterum ædificetur Jerusalem, usque ad Christum ducem, hebdomades septem, et hebdomades sexaginta duæ erunt : et rursum ædificabitur platea, et muri in angustia temporum.

26 Et post hebdomades sexaginta duas occidetur Christus : et non erit ejus populus qui eum negaturus est. Et civitatem et sanctuarium dissipabit populus cum duce venturo : et finis ejus vastitas, et post finem belli statuta desolatio.

27 Confirmabit autem pactum multis hebdomada una : et in dimidio hebdomadis deficiet hostia et sacrificium : et erit in templo abominatio desolationis : et usque ad consummationem et finem perseverabit desolatio.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Vera Christiana Religio # 378

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 853  
  

378. IX. Quod sit Fides vera, Fides spuria, et Fides hypocritica.

Ecclesia Christiana ab incunabulis suis incepit a schismatibus et haeresibus infestari ac discindi, et successu temporis lacerari et dilaniari, vix aliter quam sicut legitur de homine, qui descendit a Hierosolyma 1 Jerichuntem, a latronibus circumdatus 2 est, qui postquam exuerunt illum, et plagas inflixerunt, reliquerunt illum semimortuum, Luca 10:30 unde factum est sicut legitur de Ecclesia illa apud Danielem, Tandem super avem abominationum desolatio, et usque ad consummationem et decisum, stillabit super devastationem, Cap. 9:27 et secundum haec a Domino, Tunc veniet finis, cum videritis abominationem desolationis praedictam a Daniele Propheta, Matthaeus 24:14-15. Sors ejus comparari potest cum Navi mercibus 3 maximi pretii onusta, quae a portu dum exivit, illico agitata est procellis, et post paulo in mari facta naufraga subsidit, et tunc merces ejus partim corruptae ab aquis, et partim distractae a piscibus.

[2] Quod Ecclesia Christiana ab Infantia sua ita vexata et discissa fuerit, constat ex Historia Ecclesiastica, ut quod ipso tempore Apostolorum a SIMONE, qui fuit 4 gente Samaritanus, et arte Magus, de quo in Acta Apostolorum 8:9, seq; et quoque ab HYMENAEO ET PHILETO, qui memorantur a Paulo in Epist. ad Timotheum; ut et a NICOLAO, a quo Nicolaitae ita dicti, qui nominantur Apocalypsis 2:6, et Acta 6:5, 5 praeter a CORINTHO. Post Apostolorum tempora insurrexerunt plures alii, ut MARCIONITAE, 6 NOETIANI, 7 VALENTINIANI, ENCRATITAE, CATAPHRYGES, QUARTODECIMANI, 8 ALOGIANI, CATHARI, ORIGENISTAE seu ADAMANTINI, SABELLIANI, SAMOSATENI, 9 MANICHAEI, MELETIANI, et demum ARIANI. 10 Post horum tempora etiam phalanges Haeresiarcharum Ecclesiam invaserunt, ut 11 DONATISTAE, PHOTINIANI, ACATIANI seu SEMIARIANI, EUNOMIANI, MACEDONIANI, NESTORIANI, PRAEDESTINATIANI, PAPAEI, ZWINGLIANI, ANABAPTISTAE, SWENCKFELDIANI, SYNERGISTAE, SOCINIANI, ANTITRINITARII, 12 QUAQUERI, HEERRENHUTERI, praeter alias plures; et tandem his praevaluerunt, LUTHERUS, MELANCHTON, ET CALVINUS, quorum dogmata hodie regnant.

[3] Causae tot discidiorum et seditionum in Ecclesia sunt principaliter tres; PRIMA, quod Divina Trinitas non intellecta sit: SECUNDA, quod non aliqua justa cognitio Domini fuerit: TERTIA, quod Passio crucis pro ipsa Redemptione assumta sit; dum haec 13 Tria ignorantur, quae tamen sunt ipsa Essentialia Fidei, ex qua Ecclesia est et nominatur Ecclesia, 14 non potest aliter, quam quod omnia ejus in sinistrum et diversum traherentur, et tandem in oppositum, et cum ibi est, usque 15 credere quod sit in vera Fide in Deum, et in Fide omnium Veritatum Dei: cum his simile est sicut cum illis, qui velant oculos peniculamento, et sic in phantasia sua gradiuntur recta via, et tamen gressus post gressus obliquant, et flectunt tandem in oppositum, 16 ubi caverna, in quam cadunt. Sed homo Ecclesiae non aliter potest ab erratico suo reduci in viam veri, quam per quod sciat, quid Fides vera, quid Fides spuria, et quid Fides hypocritica, quare demonstrabitur:

I. Quod Fides vera sit unica, et quod sit in Dominum Deum Salvatorem Jesum Christum, et quod sit apud illos qui credunt Ipsum esse Filium Dei, Deum Coeli et Terrae, ac unum cum Patre.

II. Quod Fides spuria sit omnis Fides, quae recedit a vera, quae est unica, et quod sit apud illos, qui aliunde ascendunt, et Dominum non ut Deum, sed solummodo ut Hominem spectant.

III. Quod Fides hypocritica sit nulla fides.

Poznámky pod čarou:

1. Prima editio: Hierosolyna.
2. Prima editio: circundatus.
3. Prima editio: mereibus.
4. Prima editio: suit.
5. Prima editio: Actor.
6. Prima editio: MARCIONITAE.
7. Prima editio: Noetiani.
8. Prima editio: QUARTO DECIMANI.
9. Prima editio: SAMOSATENI.
10. Prima editio: ARIANI.
11. Prima editio: ur.
12. Prima editio: ANTETRINITARII.
13. Prima editio: hac.
14. Prima editio: Eeclesia.
15. Prima editio: usqus.
16. Prima editio: oppsitum.

  
/ 853