Bible

 

Daniel 9

Studie

   

1 In anno primo Darii filii Assueri de semine Medorum, qui imperavit super regnum Chaldæorum,

2 anno uno regni ejus, ego Daniel intellexi in libris numerum annorum, de quo factus est sermo Domini ad Jeremiam prophetam, ut complerentur desolationis Jerusalem septuaginta anni.

3 Et posui faciem meam ad Dominum Deum meum rogare et deprecari in jejuniis, sacco, et cinere.

4 Et oravi Dominum Deum meum, et confessus sum, et dixi : Obsecro, Domine Deus magne et terribilis, custodiens pactum, et misericordiam diligentibus te, et custodientibus mandata tua :

5 peccavimus, iniquitatem fecimus, impie egimus, et recessimus : et declinavimus a mandatis tuis ac judiciis.

6 Non obedivimus servis tuis prophetis, qui locuti sunt in nomine tuo regibus nostris, principibus nostris, patribus nostris, omnique populo terræ.

7 Tibi, Domine, justitia : nobis autem confusio faciei, sicut est hodie viro Juda, et habitatoribus Jerusalem, et omni Israël, his qui prope sunt, et his qui procul in universis terris, ad quas ejecisti eos propter iniquitates eorum, in quibus peccaverunt in te.

8 Domine, nobis confusio faciei, regibus nostris, principibus nostris, et patribus nostris, qui peccaverunt.

9 Tibi autem Domino Deo nostro misericordia et propitiatio, quia recessimus a te,

10 et non audivimus vocem Domini Dei nostri ut ambularemus in lege ejus, quam posuit nobis per servos suos prophetas.

11 Et omnis Israël prævaricati sunt legem tuam, et declinaverunt ne audirent vocem tuam : et stillavit super nos maledictio et detestatio quæ scripta est in libro Moysi servi Dei, quia peccavimus ei.

12 Et statuit sermones suos, quos locutus est super nos et super principes nostros, qui judicaverunt nos, ut superinduceret in nos magnum malum, quale numquam fuit sub omni cælo, secundum quod factum est in Jerusalem.

13 Sicut scriptum est in lege Moysi, omne malum hoc venit super nos : et non rogavimus faciem tuam, Domine Deus noster, ut reverteremur ab iniquitatibus nostris, et cogitaremus veritatem tuam.

14 Et vigilavit Dominus super malitiam, et adduxit eam super nos. Justus Dominus Deus noster in omnibus operibus suis, quæ fecit : non enim audivimus vocem ejus.

15 Et nunc Domine Deus noster, qui eduxisti populum tuum de terra Ægypti in manu forti, et fecisti tibi nomen secundum diem hanc : peccavimus, iniquitatem fecimus.

16 Domine, in omnem justitiam tuam avertatur, obsecro, ira tua et furor tuus a civitate tua Jerusalem, et monte sancto tuo. Propter peccata enim nostra, et iniquitates patrum nostrorum, Jerusalem et populus tuus in opprobrium sunt omnibus per circuitum nostrum.

17 Nunc ergo exaudi, Deus noster, orationem servi tui, et preces ejus : et ostende faciem tuam super sanctuarium tuum, quod desertum est propter temetipsum.

18 Inclina, Deus meus, aurem tuam, et audi : aperi oculos tuos, et vide desolationem nostram, et civitatem super quam invocatum est nomen tuum : neque enim in justificationibus nostris prosternimus preces ante faciem tuam, sed in miserationibus tuis multis.

19 Exaudi, Domine ; placare Domine : attende et fac : ne moreris propter temetipsum, Deus meus, quia nomen tuum invocatum est super civitatem et super populum tuum.

20 Cumque adhuc loquerer, et orarem, et confiterer peccata mea, et peccata populi mei Israël, et prosternerem preces meas in conspectu Dei mei, pro monte sancto Dei mei :

21 adhuc me loquente in oratione, ecce vir Gabriel, quem videram in visione a principio, cito volans tetigit me in tempore sacrificii vespertini.

22 Et docuit me, et locutus est mihi, dixitque : Daniel, nunc egressus sum ut docerem te, et intelligeres.

23 Ab exordio precum tuarum egressus est sermo : ego autem veni ut indicarem tibi, quia vir desideriorum es : tu ergo animadverte sermonem, et intellige visionem.

24 Septuaginta hebdomades abbreviatæ sunt super populum tuum et super urbem sanctam tuam, ut consummetur prævaricatio, et finem accipiat peccatum, et deleatur iniquitas, et adducatur justitia sempiterna, et impleatur visio et prophetia, et ungatur Sanctus sanctorum.

25 Scito ergo, et animadverte : ab exitu sermonis, ut iterum ædificetur Jerusalem, usque ad Christum ducem, hebdomades septem, et hebdomades sexaginta duæ erunt : et rursum ædificabitur platea, et muri in angustia temporum.

26 Et post hebdomades sexaginta duas occidetur Christus : et non erit ejus populus qui eum negaturus est. Et civitatem et sanctuarium dissipabit populus cum duce venturo : et finis ejus vastitas, et post finem belli statuta desolatio.

27 Confirmabit autem pactum multis hebdomada una : et in dimidio hebdomadis deficiet hostia et sacrificium : et erit in templo abominatio desolationis : et usque ad consummationem et finem perseverabit desolatio.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 83

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

83. "Et factus sum mortuus." - Quod significet quod rejectus, constare potest ex eo, quod Dominus dicatur "mortuus" quando non amplius est fides et amor in Ipsum; Dominus enim vivit apud illos qui in amore et fide sunt in Ipsum, sed non vivit apud illos qui non in amore et fide sunt; apud hos dicitur Dominus "mortuus" quia rejectus; hoc in sensu interno intelligitur hic per "factus sum mortuus"; at in sensu litterae quod sit crucifixus. Simile etiam significatur in sensu interno per quod Dominus sit crucifixus, nempe quod rejectus et ita tractatus a Judaeis: Dominus enim cum in mundo fuit, erat ipsum Divinum Verum; et quia Divinum Verum a Judaeis prorsus rejectum est, ideo quoque Dominus, qui illud erat, Se crucifigi passus est. Talia significantur per omnia quae apud Evangelistas memorantur de Passione Domini; singula usque ad singularissima id involvunt; quapropter ubi Dominus de Passione sua loquitur, vocat Se "Filium hominis", hoc est, Divinum Verum (videatur supra, n. 63). Quod Divinum Verum prorsus rejectum sit a Judaeis, notum est; nam non agnoverunt quicquam quod ab Ipso dictum est, et ne quidem quod Ipse esset Filius Dei. Ex his sciri potest quomodo etiam intelligenda sunt quae Dominus de rejectione Sui ab illis locutus est ad discipulos:

- Ut apud Lucam,

"Oportet Filium hominis multa pati et reprobari a senioribus et principibus sacerdotum et scribis" (9:22);

apud eundem,

"Oportet Filium hominis multa pati et reprobari a generatione hac" (17:25);

apud Marcum,

"Scriptum est de Filio hominis quod multa pateretur, et pro nihilo haberetur" (9:12);

apud Lucam,

"Jesus assumptis duodecim dixit eis, Ecce ascendimus Hierosolymam, et perficientur omnia quae praedicta sunt per prophetas de Filio hominis, quod tradetur gentibus, et illudetur, et contumeliis afficietur, et conspuetur; et postquam Illum flagellaverint, occident, sed tertia die resurget" (18:31-33):

singula haec significant quomodo Divinum Verum, quod erat ex Verbo, tractaverunt; "Hierosolyma" ibi est Ecclesia Judaica; "tradi gentibus, illudi, contumeliis affici, conspui, flagellari, occidi", sunt nefandi modi quibus Divinum Verum tractaverunt; et quia Dominus erat Ipsum Divinum Verum, quia Verbum (Johannes 1:14), et praedictum est apud prophetas quod id in fine ecclesiae ita afficeretur, ideo dicitur, "ut perficiantur omnia quae praedicta sunt per prophetas de Filio hominis."

Similiter alibi apud eundem,

"Haec sunt quae locutus sum vobis, cum adhuc eram vobiscum, oportere impleri omnia quae scripta sunt in Lege Mosis, et Prophetis, et in Psalm de Me" (24:44).

Quod omnia essent peracta, cum Jesus crucifixus, 1 dixit Ipse cum erat super cruce:

"Cum Jesus sciebat quod omnia essent peracta, ut impleretur Scriptura, dixit, Sitio" (Johannes 19:28);

quod dixerit tunc "Sitio", erat quia novam ecclesiam desideravit, quae Ipsum agnosceret.

(Quod "sitire" in spirituali sensu significet desiderare, et quod dicatur de veris ecclesiae, videatur n. 4958, 4976, 8568.) Haec quoque sunt quae a Daniele praedicta sunt de vastatione et desolatione:

"Post septimanas sexaginta et duas excidetur Messias, sed non Sibi; deinde urbem et sanctuarium perdet populus principis venturi, ita ut finis ejus cum inundatione: .... tandem super avem abominationum desolatio, et usque ad consummationem et decisum stillabit super devastationem" (Daniel 9:26, 27):

"desolatio" et "vastatio" significant reprobationem et rejectionem Divini Veri apud illos qui ab ecclesia (videatur n. 5300, 5376). Quod Divinum Verum, quod est Verbum, ita reprobatum sit a Judaeis, etiam intelligitur per haec apud Matthaeum:

"Dico Vobis, Eliam jam Venisse, quem non agnoverunt, sed fecerunt ei quaecunque voluerunt; ita futurum est ut Filius hominis passurus sit ab illis" (17:12):

per "Eliam" significatur Verbum (videatur praefatio ad caput 18 Genes., et n. 2762, 5247); et quoque per "Johannem Baptistam"; quare is dictus est "Elias" (n. 7643, 9372 2 ). Inde patet quid significatur per quod "Elias venerit", et quod "fecerint ei quaecunque voluerunt", et quod "futurum sit ut Filius hominis passurus sit ab illis." Quomodo Judaei explicuerunt Verbum, et sic rejecerunt illud, patet a plurimis locis apud Evangelistas, ubi Dominus id manifestat. Ex his nunc constare potest, quod per "Ego sum .... mortuus" significetur quod rejectus. (Quod etiam Dominus per passionem crucis glorificaverit Humanum suum, hoc est, id Divinum fecerit, videatur in Doctrina Novae, Hierosolymae, n. 294, 295, 302, 305.)

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232