Bible

 

Daniel 8

Studie

   

1 Anno tertio regni Baltassar regis, visio apparuit mihi. Ego Daniel, post id quod videram in principio,

2 vidi in visione mea, cum essem in Susis castro, quod est in Ælam regione : vidi autem in visione esse me super portam Ulai.

3 Et levavi oculus meos, et vidi : et ecce aries unus stabat ante paludem, habens cornua excelsa, et unum excelsius altero atque succrescens. Postea

4 vidi arietem cornibus ventilantem contra occidentem, et contra aquilonem, et contra meridiem, et omnes bestiæ non poterant resistere ei, neque liberari de manu ejus : fecitque secundum voluntatem suam, et magnificatus est.

5 Et ego intelligebam : ecce autem hircus caprarum veniebat ab occidente super faciem totius terræ, et non tangebat terram : porro hircus habebat cornu insigne inter oculos suos.

6 Et venit usque ad arietem illum cornutum, quem videram stantem ante portam, et cucurrit ad eum in impetu fortitudinis suæ.

7 Cumque appropinquasset prope arietem, efferatus est in eum, et percussit arietem : et comminuit duo cornua ejus, et non poterat aries resistere ei : cumque eum misisset in terram, conculcavit, et nemo quibat liberare arietem de manu ejus.

8 Hircus autem caprarum magnus factus est nimis : cumque crevisset, fractum est cornu magnum, et orta sunt quatuor cornua subter illud per quatuor ventos cæli.

9 De uno autem ex eis egressum est cornu unum modicum : et factum est grande contra meridiem, et contra orientem, et contra fortitudinem.

10 Et magnificatum est usque ad fortitudinem cæli : et dejecit de fortitudine, et de stellis, et conculcavit eas.

11 Et usque ad principem fortitudinis magnificatum est : et ab eo tulit juge sacrificium, et dejecit locum sanctificationis ejus.

12 Robur autem datum est ei contra juge sacrificium propter peccata : et prosternetur veritas in terra, et faciet, et prosperabitur.

13 Et audivi unum de sanctis loquentem : et dixit unus sanctus alteri nescio cui loquenti : Usquequo visio, et juge sacrificium, et peccatum desolationis quæ facta est : et sanctuarium, et fortitudo conculcabitur ?

14 Et dixit ei : Usque ad vesperam et mane, dies duo millia trecenti : et mundabitur sanctuarium.

15 Factum est autem cum viderem ego Daniel visionem, et quærerem intelligentiam : ecce stetit in conspectu meo quasi species viri.

16 Et audivi vocem viri inter Ulai : et clamavit, et ait : Gabriel, fac intelligere istam visionem.

17 Et venit, et stetit juxta ubi ego stabam : cumque venisset, pavens corrui in faciem meam : et ait ad me : Intellige, fili hominis, quoniam in tempore finis complebitur visio.

18 Cumque loqueretur ad me, collapsus sum pronus in terram : et tetigit me, et statuit me in gradu meo,

19 dixitque mihi : Ego ostendam tibi quæ futura sunt in novissimo maledictionis : quoniam habet tempus finem suum.

20 Aries, quem vidisti habere cornua, rex Medorum est atque Persarum.

21 Porro hircus caprarum, rex Græcorum est ; et cornu grande, quod erat inter oculos ejus, ipse est rex primus.

22 Quod autem fracto illo surrexerunt quatuor pro eo : quatuor reges de gente ejus consurgent, sed non in fortitudine ejus.

23 Et post regnum eorum, cum creverint iniquitates, consurget rex impudens facie, et intelligens propositiones ;

24 et roborabitur fortitudo ejus, sed non in viribus suis : et supra quam credi potest, universa vastabit, et prosperabitur, et faciet. Et interficiet robustos, et populum sanctorum

25 secundum voluntatem suam, et dirigetur dolus in manu ejus : et cor suum magnificabit, et in copia rerum omnium occidet plurimos : et contra principem principum consurget, et sine manu conteretur.

26 Et visio vespere et mane, quæ dicta est, vera est : tu ergo visionem signa, quia post multos dies erit.

27 Et ego Daniel langui, et ægrotavi per dies : cumque surrexissem, faciebam opera regis, et stupebam ad visionem, et non erat qui interpretaretur.

   

Ze Swedenborgových děl

 

De Verbo # 5

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 26  
  

5. De Sensu Spirituali Verbi et de sensu naturali ejus

1] Loquutus sum aliquoties cum spiritibus, qui nihil de sensu spirituali Verbi scire volebant, dicentes quod sensus naturalis ejus sit solus sensus Verbi, et quod ille sanctus sit ex causa quia a Deo, et ajebant, quod si sensus spiritualis acceptaretur, Verbum in litera nihili foret; hoc plures instabant, sed responsum illis est e coelo, quod Verbum absque sensu spirituali in illo non foret Divinum, et quia sensus spiritualis est ejus anima, inde est Divinum, imo vivum, nam absque illo foret litera sicut mortua; ipsum sanctum Verbi in eo consistit; sic comparari potest Verbum Divino Homini, qui est Dominus, in quo non modo Divinum naturale est, sed etiam Divinum spirituale, et Divinum coeleste, propter quam causam Dominus se vocat Verbum; et dixerunt [angeli] quod ipsum sanctum Verbi sit in ejus sensu literae, et quod hic prae reliquis sensibus, qui interni sunt, sit sanctus, ex causa quia ille est complexus et continens reliquorum, et est sicut corpus vivum ex anima; ita est Verbum in sensu literae seu naturali in sua plenitudine, et quoque in sua potentia, et homo per illud in conjunctione cum coelis, qui absque sensu literae ab homine separati forent: quis non scit et agnoscit, quod Verbum in suo sinu sit spirituale; sed ubinam id reconditum sit, hactenus latuit.

2] At quia spiritus qui pro solo sensu literae stabant, ex his rationibus non convinci voluerunt, ideo innumerabilia loca ex sensu naturali desumpserunt, quae nusquam potuerunt absque sensu spirituali comprehendi, ut apud Prophetas ubi mera nomina congesta sunt, ubi nominata plura genera animalium, ut leones, ursi, boves, juvenci, canes, vulpes, ululae, iim, dracones, tum montes et sylvae, praeter plura alia, quae absque spirituali sensu non forent aliquid; ut quoque quid intelligeretur per draconem, qui describitur rufus habens capita septem, et super capitibus diademata septem, et quod per caudam detraxerit tertiam partem stellarum coeli, et quod devorare vellet foetum quem mulier paritura esset, et quod mulieri datae sint duae alae aquilae magnae ut volaret in desertum, ubi draco post illam jecit ex ore suo aquam sicut fluvium; tum absque sensu spirituali nesciretur quid intelligeretur per duas bestias draconis; per unam quae ascendit ex mari, quae similis pardo, cujus pedes quasi ursi, et os sicut leonis, et quid per alteram ejus bestiam quae ascendebat ex terra, de quibus in Apocalypsi Cap. XII et XIII: tum quid ibi intelligitur, per quod, cum Agnus aperiret sigilla Libri, exirent equi, primum albus, posthac rufus, dein niger, et demum pallidus, de quibus in Apocalypsi Cap. VI, praeter reliqua in illo Libro; tum quid apud Sachariam per quatuor cornua et quatuor fabros, Cap. II, per candelabrum et duas oleas juxta illud, Cap. IV, per quatuor currus exeuntes inter duos montes, ad quos erant equi rubri, nigri, albi, grandinati, Cap. VI; tum quid per arietem et hircum, et per illorum cornua cum quibus inter se pugnabant, apud Danielem, Cap. VIII: et de quatuor bestiis ex mari ascendentibus, de quibus ibi Cap. VII; praeter similia alibi in magna copia. Ut adhuc convincerentur, adducebant illa quae Dominus ad discipulos loquutus est apud Matthaeum, Cap. XXIV, de consummatione saeculi et de adventu suo, quae absque sensu spirituali a nullo intelligerentur.

3] Quod sensus spiritualis sit in omnibus et singulis Verbi etiam confirmabatur per quaedam a Domino dicta, quae nisi spiritualiter intelligerentur, non comprehenderentur, sicut quod nemini liceret vocare Patrem suum Patrem in terra, nec doctorem nec magistrum, quia unus est illorum Pater, doctor et magister, Matth. 23:7-10, tum quod non judicarent ne judicentur, Matth. 7:1-2, tum quod maritus et uxor non sint duo, sed una caro, Matth. 19:5-6, cum tamen non sunt in naturali sensu una caro: nec interdicitur judicare de socio et proximo quoad naturalem ejus vitam, hoc enim interest in societates, sed interdicitur judicare de illo quoad spiritualem vitam, haec enim soli Domino nota est. Tum non vetuit Dominus nominari patrem suum patrem, nec doctorem doctorem, neque magistrum magistrum, in naturali sensu, sed in spirituali; in hoc est modo unus Pater, doctor et magister; ita in reliquis.

4] Ex his convicti sunt, quod sensus spiritualis insit sensui naturali Verbi, et quod usque ipsa sanctitas Verbi insit sensui literae ejus, quia omnes sensus interiores Verbi sunt in illo in suo pleno. Insuper confirmatum est, quod exstent in sensu literae etiam clare omnia, quae docent viam ad salutem, ita vitam et fidem, tum quod omne doctrinae Ecclesiae ex sensu literae Verbi extrahendum sit, et per illum confirmandum, et non per purum sensum spiritualem, nam per hunc sensum solum non datur conjunctio cum coelo et per coelum cum Domino, sed per sensum literae; influxus enim Divinus Domini per Verbum est a primis per ultima.

  
/ 26