Bible

 

Daniel 7

Studie

   

1 Anno primo Baltassar regis Babylonis, Daniel somnium vidit : visio autem capitis ejus in cubili suo : et somnium scribens, brevi sermone comprehendit : summatimque perstringens, ait :

2 Videbam in visione mea nocte : et ecce quatuor venti cæli pugnabant in mari magno.

3 Et quatuor bestiæ grandes ascendebant de mari diversæ inter se.

4 Prima quasi leæna, et alas habebat aquilæ : aspiciebam donec evulsæ sunt alæ ejus, et sublata est de terra, et super pedes quasi homo stetit ; et cor hominis datum est ei.

5 Et ecce bestia alia similis urso in parte stetit : et tres ordines erant in ore ejus, et in dentibus ejus, et sic dicebant ei : Surge, comede carnes plurimas.

6 Post hæc aspiciebam, et ecce alia quasi pardus, et alas habebat quasi avis, quatuor super se : et quatuor capita erant in bestia, et potestas data est ei.

7 Post hæc aspiciebam in visione noctis, et ecce bestia quarta terribilis atque mirabilis, et fortis nimis : dentes ferreos habebat magnos, comedens atque comminuens, et reliqua pedibus suis conculcans : dissimilis autem erat ceteris bestiis quas videram ante eam, et habebat cornua decem.

8 Considerabam cornua, et ecce cornu aliud parvulum ortum est de medio eorum : et tria de cornibus primis evulsa sunt a facie ejus : et ecce oculi, quasi oculi hominis erant in cornu isto, et os loquens ingentia.

9 Aspiciebam donec throni positi sunt, et antiquus dierum sedit. Vestimentum ejus candidum quasi nix, et capilli capitis ejus quasi lana munda : thronus ejus flammæ ignis : rotæ ejus ignis accensus.

10 Fluvius igneus rapidusque egrediebatur a facie ejus. Millia millium ministrabant ei, et decies millies centena millia assistebant ei : judicium sedit, et libri aperti sunt.

11 Aspiciebam propter vocem sermonum grandium, quos cornu illud loquebatur : et vidi quoniam interfecta esset bestia, et perisset corpus ejus, et traditum esset ad comburendum igni :

12 aliarum quoque bestiarum ablata esset potestas, et tempora vitæ constituta essent eis usque ad tempus et tempus.

13 Aspiciebam ergo in visione noctis, et ecce cum nubibus cæli quasi filius hominis veniebat, et usque ad antiquum dierum pervenit : et in conspectu ejus obtulerunt eum.

14 Et dedit ei potestatem, et honorem, et regnum : et omnes populi, tribus, et linguæ ipsi servient : potestas ejus, potestas æterna, quæ non auferetur : et regnum ejus, quod non corrumpetur.

15 Horruit spiritus meus : ego Daniel territus sum in his, et visiones capitis mei conturbaverunt me.

16 Accessi ad unum de assistentibus, et veritatem quærebam ab eo de omnibus his. Qui dixit mihi interpretationem sermonum, et docuit me :

17 Hæ quatuor bestiæ magnæ, quatuor sunt regna, quæ consurgent de terra.

18 Suscipient autem regnum sancti Dei altissimi, et obtinebunt regnum usque in sæculum, et sæculum sæculorum.

19 Post hoc volui diligenter discere de bestia quarta, quæ erat dissimilis valde ab omnibus, et terribilis nimis : dentes et ungues ejus ferrei : comedebat, et comminuebat, et reliqua pedibus suis conculcabat :

20 et de cornibus decem, quæ habebat in capite, et de alio, quod ortum fuerat, ante quod ceciderant tria cornua : et de cornu illo, quod habebat oculos, et os loquens grandia, et majus erat ceteris.

21 Aspiciebam, et ecce cornu illud faciebat bellum adversus sanctos, et prævalebat eis,

22 donec venit antiquus dierum, et judicium dedit sanctis Excelsi, et tempus advenit, et regnum obtinuerunt sancti.

23 Et sic ait : Bestia quarta, regnum quartum erit in terra, quod majus erit omnibus regnis, et devorabit universam terram, et conculcabit, et comminuet eam.

24 Porro cornua decem ipsius regni, decem reges erunt : et alius consurget post eos, et ipse potentior erit prioribus, et tres reges humiliabit.

25 Et sermones contra Excelsum loquetur, et sanctos Altissimi conteret : et putabit quod possit mutare tempora, et leges : et tradentur in manu ejus usque ad tempus, et tempora, et dimidium temporis.

26 Et judicium sedebit, ut auferatur potentia, et conteratur, et dispereat usque in finem.

27 Regnum autem, et potestas, et magnitudo regni, quæ est subter omne cælum, detur populo sanctorum Altissimi : cujus regnum, regnum sempiternum est, et omnes reges servient ei, et obedient.

28 Hucusque finis verbi. Ego Daniel multum cogitationibus meis conturbabar, et facies mea mutata est in me : verbum autem in corde meo conservavi.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra # 49

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 118  
  

49. Hactenus ostensum est, quod Verbum in sensu naturali, qui est sensus litterae, sit in suo sancto et in suo pleno; nunc aliquid dicetur, quod Verbum in illo sensu etiam sit in sua potentia. Quanta et qualis est potentia Divini Veri in caelis, et quoque in terris, constare potest ex illis quae in opere De Caelo et Inferno, de Potentia Angelorum Caeli (De Caelo et Inferno 228-233), dicta sunt. Potentia Divini Veri est imprimis contra falsa et mala, ita contra inferna; contra haec per vera ex sensu litterae Verbi pugnandum est: per vera apud hominem etiam est Domino potentia salvandi illum, nam homo per vera ex sensu litterae Verbi reformatur et regeneratur, et tunc eximitur ex inferno, et introducitur in caelum; hanc potentiam suscepit Dominus etiam quoad Divinum Humanum suum, postquam implevit omnia Verbi usque ad ultima ejus. Quare Dominus ad principem sacerdotum dixit, quando reliqua per passionem crucis impleret,

"Ex nunc videbitis Filium hominis sedentem a dextris potentiae, venientem in nubibus caeli" (Matthaeus 26:64, Marcus 14:62):

"Filius hominis" est Dominus quoad Verbum; "nubes Caeli" est Verbum in sensu litterae; "sedere a dextris Dei" est omnipotentia per Verbum (ut quoque Marcus 16:19). Potentia Domini ex ultimis veri repraesentata est per Naziraeos in Ecclesia Judaica; et per Simsonem, de quo dicitur, quod Naziraeus esset ab utero matris, et quod potentia ejus constaret in crinibus ejus; per Naziraeum et Naziraeatum etiam significatur crinis. Quod potentia ejus in crinibus fuerit, manifestavit ipse; dicens,

"Novacula non ascendit super caput meum, quia Naziraeus... ego ab utero matris meae; si radar, 1 tunc recedet a me robur meum, et reddar infirmus, et ero sicut quivis homo" (Judicum 16:17):

Nemo scire potest, cur Naziraeatus, per quem significatur crinis, institutus est, et unde est quod Simsoni fuerit robur ex crinibus, nisi sciat quid per "caput" in Verbo significatur. Per "caput" significatur sapientia caelestis, quae est angelis et hominibus a Domino per Divinum Verum; inde per "crines capitis" significatur sapientia caelestis in ultimis, et quoque Divinum Verum in ultimis. Quia hoc per "crines" ex correspondentia cum caelis significabatur, ideo statutum pro Naziraeis erat,

Quod non raderent comam capitis sui, quia illa 2 est Naziraeatus Dei super capite eorum (Numeri 6:1-21);

Et quoque ideo statutum est,

Quod summus sacerdos ac filii ejus non raderent caput suum, ne morerentur, et universa domus Israelis irasceretur (Leviticus 10:6).

Quia crines propter illam significationem, quae est ex correspondentia, tam sancti erant, ideo Filius hominis, qui est Dominus quoad Verbum, describitur etiam quoad crines,

Quod essent tanquam lana candida, tanquam nix (Apocalypsis 1:14);

Similiter Antiquus dierum (Daniel 7:9).

De hac re etiam videatur aliquid supra (35), In summa, quod potentia Divini Veri seu Verbi sit in sensu litterae, est quia Verbum ibi est in suo pleno; et quia in illo sunt angeli utriusque regni Domini et homines simul.

Poznámky pod čarou:

1. radar pro "rador" (vide Arcana Coelestia 5247).

2. illa pro "ille" (vide Vera Christiana Religio 223).

  
/ 118