Bible

 

Daniel 7

Studie

   

1 Anno primo Baltassar regis Babylonis, Daniel somnium vidit : visio autem capitis ejus in cubili suo : et somnium scribens, brevi sermone comprehendit : summatimque perstringens, ait :

2 Videbam in visione mea nocte : et ecce quatuor venti cæli pugnabant in mari magno.

3 Et quatuor bestiæ grandes ascendebant de mari diversæ inter se.

4 Prima quasi leæna, et alas habebat aquilæ : aspiciebam donec evulsæ sunt alæ ejus, et sublata est de terra, et super pedes quasi homo stetit ; et cor hominis datum est ei.

5 Et ecce bestia alia similis urso in parte stetit : et tres ordines erant in ore ejus, et in dentibus ejus, et sic dicebant ei : Surge, comede carnes plurimas.

6 Post hæc aspiciebam, et ecce alia quasi pardus, et alas habebat quasi avis, quatuor super se : et quatuor capita erant in bestia, et potestas data est ei.

7 Post hæc aspiciebam in visione noctis, et ecce bestia quarta terribilis atque mirabilis, et fortis nimis : dentes ferreos habebat magnos, comedens atque comminuens, et reliqua pedibus suis conculcans : dissimilis autem erat ceteris bestiis quas videram ante eam, et habebat cornua decem.

8 Considerabam cornua, et ecce cornu aliud parvulum ortum est de medio eorum : et tria de cornibus primis evulsa sunt a facie ejus : et ecce oculi, quasi oculi hominis erant in cornu isto, et os loquens ingentia.

9 Aspiciebam donec throni positi sunt, et antiquus dierum sedit. Vestimentum ejus candidum quasi nix, et capilli capitis ejus quasi lana munda : thronus ejus flammæ ignis : rotæ ejus ignis accensus.

10 Fluvius igneus rapidusque egrediebatur a facie ejus. Millia millium ministrabant ei, et decies millies centena millia assistebant ei : judicium sedit, et libri aperti sunt.

11 Aspiciebam propter vocem sermonum grandium, quos cornu illud loquebatur : et vidi quoniam interfecta esset bestia, et perisset corpus ejus, et traditum esset ad comburendum igni :

12 aliarum quoque bestiarum ablata esset potestas, et tempora vitæ constituta essent eis usque ad tempus et tempus.

13 Aspiciebam ergo in visione noctis, et ecce cum nubibus cæli quasi filius hominis veniebat, et usque ad antiquum dierum pervenit : et in conspectu ejus obtulerunt eum.

14 Et dedit ei potestatem, et honorem, et regnum : et omnes populi, tribus, et linguæ ipsi servient : potestas ejus, potestas æterna, quæ non auferetur : et regnum ejus, quod non corrumpetur.

15 Horruit spiritus meus : ego Daniel territus sum in his, et visiones capitis mei conturbaverunt me.

16 Accessi ad unum de assistentibus, et veritatem quærebam ab eo de omnibus his. Qui dixit mihi interpretationem sermonum, et docuit me :

17 Hæ quatuor bestiæ magnæ, quatuor sunt regna, quæ consurgent de terra.

18 Suscipient autem regnum sancti Dei altissimi, et obtinebunt regnum usque in sæculum, et sæculum sæculorum.

19 Post hoc volui diligenter discere de bestia quarta, quæ erat dissimilis valde ab omnibus, et terribilis nimis : dentes et ungues ejus ferrei : comedebat, et comminuebat, et reliqua pedibus suis conculcabat :

20 et de cornibus decem, quæ habebat in capite, et de alio, quod ortum fuerat, ante quod ceciderant tria cornua : et de cornu illo, quod habebat oculos, et os loquens grandia, et majus erat ceteris.

21 Aspiciebam, et ecce cornu illud faciebat bellum adversus sanctos, et prævalebat eis,

22 donec venit antiquus dierum, et judicium dedit sanctis Excelsi, et tempus advenit, et regnum obtinuerunt sancti.

23 Et sic ait : Bestia quarta, regnum quartum erit in terra, quod majus erit omnibus regnis, et devorabit universam terram, et conculcabit, et comminuet eam.

24 Porro cornua decem ipsius regni, decem reges erunt : et alius consurget post eos, et ipse potentior erit prioribus, et tres reges humiliabit.

25 Et sermones contra Excelsum loquetur, et sanctos Altissimi conteret : et putabit quod possit mutare tempora, et leges : et tradentur in manu ejus usque ad tempus, et tempora, et dimidium temporis.

26 Et judicium sedebit, ut auferatur potentia, et conteratur, et dispereat usque in finem.

27 Regnum autem, et potestas, et magnitudo regni, quæ est subter omne cælum, detur populo sanctorum Altissimi : cujus regnum, regnum sempiternum est, et omnes reges servient ei, et obedient.

28 Hucusque finis verbi. Ego Daniel multum cogitationibus meis conturbabar, et facies mea mutata est in me : verbum autem in corde meo conservavi.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 697

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

697. "Et perdere perdentes terram." - Quod significet infernum illis qui destruunt ecclesiam, constat ex significatione "perdere", cum de illis qui destruunt ecclesiam, quod sit damnatio et infernum; nam cum "dare mercedem servis prophetis et sanctis" significat salvationem et caelum illis qui in veris ex bono sunt, ita qui faciunt ecclesiam, inde "perdere" illam 1 significat damnationem et infernum: et ex significatione "terrae", quod sit ecclesia (de qua supra, 29, 304, 413 [b] 417 [a]); inde "perdere terram" significat destruere ecclesiam. Quod per "terram" in Verbo intelligatur ecclesia, multis ostensum est supra, tum etiam in Arcanis Caelestibus. Causae, quod per "terram" in Verbo significetur ecclesia, sunt plures; nempe, quod per "terram" ibi, dum non aliqua terra in specie nominatur, ut terra Aegypti, Edomi, Moabi, Assyriae, Chaldaeae, Babelis, et aliorum, intelligitur terra Canaan; et per illam terram, ab illis qui in spirituali idea sunt, non potest cogitari terra, quia id terrestre est et non caeleste, sed cogitatur quale gentis ibi quoad ecclesiam; similiter ut dum in alicujus idea est ecclesia, aut religio, aut cultus, dum ex illa idea nominantur terrae tunc non cogitatur terra, sed gentis terrae quale quoad ecclesiam, religionem aut cultum; inde est quod angeli, qui spirituales sunt, dum homo in Verbo legit "terram", cogitent ecclesiam; et quod angeli cogitant, hoc sensus spiritualis Verbi est, nam sensus spiritualis Verbi est pro angelis et quoque pro hominibus qui spirituales sunt; Verbum enim in littera est naturale, sed usque intus seu in sinu suo est spirituale; ac dum naturale abstergitur, patet spirituale quod intus seu in sinu est.

[2] Praeterea sunt terrae in mundo spirituali, seu in mundo ubi sunt spiritus et angeli, aeque ac in mundo naturali ubi sunt homines, et sunt illae terrae quoad externam apparentiam prorsus similes; sunt ibi planities, valles, montes, colles, et sunt fluvii et maria, et quoque sunt agri, prata, silvae, horti, paradisi; et illae terrae ibi sunt aspectu pulchrae prorsus secundum statum ecclesiae apud illos qui super iis habitant, et quoque mutantur secundum mutationes ecclesiae apud illos: verbo, est plena correspondentia terrarum ibi cum receptione boni amoris et veri fidei apud habitatores; inde quoque est quod per "terram" in Verbo significetur ecclesia; quale enim terrae est quale ecclesiae ibi; correspondentia id facit. In eo mundo ipsa terra cum ecclesia unum facit, sicut correspondens cum sua re cui correspondet, prorsus sicut effectus cum sua causa efficiente; sicut oculus cum suo visu, sicut loquela cum suo intellectu, sicut actio cum voluntate, sicut vultus faciei cum affectione cogitationis, verbo, sicut instrumentale cum suo principali, de quibus dicitur quod unam rem faciant; ita in mundo spirituali quale terrae cum quali ecclesiae. Ex his constare potest unde est quod per "terram" in Verbo significetur ecclesia, et hic quod per "perdere terram" significetur destruere ecclesiam:

[3] ut quoque in sequentibus locis:

– Apud Esaiam,

"Num hic vir commovens terram, tremefaciens regna? posuit orbem in desertum, urbes ejus destruxit?.... terram tuam perdidisti, populum tuum occidisti" (14:16, 17, 20).

haec de Lucifero, per quem ibi intelligitur Babel, ut ex praecedentibus et consequentibus ibi patet; et per "terram" quam commovet, et quam perdidit, significatur ecclesia; per "regna" quae tremefacit, significantur ecclesiae in quas ecclesia communis distincta est; per "orbem", quem posuit in desertum, significatur ecclesia communis; per "urbes" quas destruxit, significantur vera doctrinae ejus; et per "populum" quem occidit, significantur homines ecclesiae quorum spiritualem vitam perdidit.

[4] Apud Jeremiam,

"Ecce Ego contra te, mons perdens, ...perdens universam terram" (51:25):

etiam haec de Babele, quae "mons perdens" dicitur, quia "mons" significat amorem imperandi, ibi super caelum et super terram, cui amori inserviunt bona et vera ecclesiae pro mediis quare "perdere universam terram" significat ecclesiam.

[5] Apud Danielem,

Bestia quarta ascendens e mari "comedet totam terram, et conculcabit eam, et conteret eam" (7:23):

per hanc "bestiam" etiam significatur amor imperandi super universum caelum et universam terram, qui amor est illis qui e Babele sunt (videatur supra, n. 316 [e] 556 [a]); quare per "comedere, conculcare et conterere terram significatur prorsus destruere ecclesiam. Quis non videt quod non aliqua bestia ascensura sit ex mari, quae comesura, conculcatura et contritura sit omnem terram, sed quod aliquis amor malus et diabolicus, qui ita facturus est ecclesiae? Apud Mosen,

"Non futurum erit amplius diluvium ad perdendum terram" (Genesis 9:11);

per "terram" etiam ibi significatur ecclesia, quae ab Antediluvianis destructa est, sed non amplius destruenda.

[6] Apud Esaiam,

"Jehovah evacuans terram, et exinaniens eam, et evertet facies ejus.... .Evacuando evacuabitur terra, et spoliando spoliabitur.... ;lugebit, confundetur terra habitabilis; languescet, confundetur orbis:.... ipsa terra prophanabitur..., ex eo quod transgressi sint leges, transcenderint statutum, irritum reddiderint foedus aeternitatis, propterea maledictio comedet terram. .... Cataractae ab alto apertae sunt, et commota sunt fundamenta terrae, confringendo confracta est terra, .... commovendo commota est terra, titubando titubat terra sicut ebrius, et hinc inde commovetur sicut tigillum" (24:1, 3-6, 18-20):

quod hic per "terram" non intelligatur terra sed ecclesia, quisque videre potest; quod ita dicatur de ecclesia, est quia terrae in mundo spirituali, super quibus habitant angeli et spiritus, taliter ut hic dicitur, secundum mutationes status ecclesiae apud habitatores ibi, mutantur, immo etiam commoventur. Quod dicatur "Jehovah evacuans terram et exinaniens eam", tum "evacuando evacuabitur, et spoliando spoliabitur", est quia terrae ibi, quando ecclesia apud illos devastatur, prorsus mutat facies suas; paradisiaca ibi, floreta, vireta, et reliqua, ex quibus illae terrae prius floruerant, evanescunt; et pro illis existunt inamoena, ut arenosa, rupeta, campi vepretis et senticetis pleni, ac similia, quae correspondent falsis et malis quae devastarunt ecclesiam. Devastatio ejus quoad bonum amoris et charitatis significatur per "evacuare terram", et desolatio ejus quoad vera doctrinae et fidei significatur per "exinanire et spoliare illam", et ipsa mutatio per "evertere facies ejus": "lugebit, confundetur terra habitabilis; languescet, confundetur orbis; maledictio comedet terram", significat quod non aliquid ibi crescet et florebit, sed quod sterilescet et implebitur inutilibus, ex quibus terra dicitur "lugere", "languescere" et "comedi maledictione"; quia haec fiunt quando habitatores ibi non amplius curant sancta ecclesiae, ideo dicitur, "ex eo quod transgressi sint leges, transcenderint statutum, irritum reddiderint foedus aeternitatis." Quoniam terrae ibi nunc inundantur, nunc concutiuntur, etiam hic et ibi hiscunt et patent versus infernum quod infra est et se elevat, quod fit secundum quale et quantum falsa et mala amantur, et inde bona et vera ecclesiae falsificantur et negantur, ideo dicitur quod "cataractae ab alto aperiantur, fundamenta terrae commoveantur, terra confringatur, ac titubet sicut ebrius"; haec etiam actualiter fiunt in mundo spirituali, quando status ecclesiae mutatur ibi in contrarium. Ex his constare potest unde est quod per "terram" hic et in Verbo alibi intelligatur ecclesia.

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232