Bible

 

Daniel 5

Studie

   

1 Baltassar rex fecit grande convivium optimatibus suis mille : et unusquisque secundum suam bibebat ætatem.

2 Præcepit ergo jam temulentus ut afferrentur vasa aurea et argentea, quæ asportaverat Nabuchodonosor pater ejus de templo, quod fuit in Ierusalem, ut biberent in eis rex, et optimates ejus, uxoresque ejus, et concubinæ.

3 Tunc allata sunt vasa aurea, et argentea, quæ asportaverat de templo, quod fuerat in Ierusalem : et biberunt in eis rex, et optimates ejus, uxores et concubinæ illius.

4 Bibebant vinum, et laudabant deos suos aureos et argenteos, æreos, ferreos, ligneosque et lapideos.

5 In eadem hora apparuerunt digiti, quasi manus hominis scribentis contra candelabrum in superficie parietis aulæ regiæ : et rex aspiciebat articulos manus scribentis.

6 Tunc facies regis commutata est, et cogitationes ejus conturbabant eum : et compages renum ejus solvebantur, et genua ejus ad se invicem collidebantur.

7 Exclamavit itaque rex fortiter ut introducerent magos, Chaldæos, et aruspices. Et proloquens rex ait sapientibus Babylonis : Quicumque legerit scripturam hanc, et interpretationem ejus manifestam mihi fecerit, purpura vestietur, et torquem auream habebit in collo, et tertius in regno meo erit.

8 Tunc ingressi omnes sapientes regis non potuerunt nec scripturam legere, nec interpretationem indicare regi.

9 Unde rex Baltassar satis conturbatus est, et vultus illius immutatus est ; sed et optimates ejus turbabantur.

10 Regina autem pro re, quæ acciderat regi et optimatibus ejus, domum convivii ingressa est : et proloquens ait : Rex, in æternum vive ! non te conturbent cogitationes tuæ, neque facies tua immutetur.

11 Est vir in regno tuo, qui spiritum deorum sanctorum habet in se, et in diebus patris tui scientia et sapientia inventæ sunt in eo : nam et rex Nabuchodonosor pater tuus principem magorum, incantatorum, Chaldæorum, et aruspicum constituit eum, pater, inquam, tuus, o rex :

12 quia spiritus amplior, et prudentia, intelligentiaque et interpretatio somniorum, et ostensio secretorum, ac solutio ligatorum inventæ sunt in eo, hoc est in Daniele : cui rex posuit nomen Baltassar. Nunc itaque Daniel vocetur, et interpretationem narrabit.

13 Igitur introductus est Daniel coram rege : ad quem præfatus rex ait : Tu es Daniel de filiis captivitatis Judæ, quem adduxit pater meus rex de Judæa ?

14 audivi de te, quoniam spiritum deorum habeas, et scientia, intelligentiaque ac sapientia ampliores inventæ sunt in te.

15 Et nunc introgressi sunt in conspectu meo sapientes magi, ut scripturam hanc legerent, et interpretationem ejus indicarent mihi : et nequiverunt sensum hujus sermonis edicere.

16 Porro ego audivi de te, quod possis obscura interpretari, et ligata dissolvere : si ergo vales scripturam legere, et interpretationem ejus indicare mihi, purpura vestieris, et torquem auream circa collum tuum habebis, et tertius in regno meo princeps eris.

17 Ad quæ respondens Daniel, ait coram rege : Munera tua sint tibi, et dona domus tuæ alteri da : scripturam autem legam tibi, rex, et interpretationem ejus ostendam tibi.

18 O rex, Deus altissimus regnum et magnificentiam, gloriam et honorem dedit Nabuchodonosor patri tuo.

19 Et propter magnificentiam, quam dederat ei, universi populi, tribus, et linguæ tremebant, et metuebant eum : quos volebat, interficiebat : et quos volebat, percutiebat : et quos volebat, exaltabat : et quos volebat, humiliabat.

20 Quando autem elevatum est cor ejus, et spiritus illius obfirmatus est ad superbiam, depositus est de solio regni sui, et gloria ejus ablata est :

21 et a filiis hominum ejectus est, sed et cor ejus cum bestiis positum est, et cum onagris erat habitatio ejus : fœnum quoque ut bos comedebat, et rore cæli corpus ejus infectum est, donec cognosceret quod potestatem haberet Altissimus in regno hominum, et quemcumque voluerit, suscitabit super illud.

22 Tu quoque, filius ejus Baltassar, non humiliasti cor tuum, cum scires hæc omnia :

23 sed adversum Dominatorem cæli elevatus es : et vasa domus ejus allata sunt coram te, et tu, et optimates tui, et uxores tuæ, et concubinæ tuæ vinum bibistis in eis : deos quoque argenteos, et aureos, et æreos, ferreos, ligneosque et lapideos, qui non vident, neque audiunt, neque sentiunt, laudasti : porro Deum, qui habet flatum tuum in manu sua, et omnes vias tuas, non glorificasti.

24 Idcirco ab eo missus est articulus manus, quæ scripsit hoc quod exaratum est.

25 Hæc est autem scriptura, quæ digesta est : Mane, Thecel, Phares.

26 Et hæc est interpretatio sermonis. Mane : numeravit Deus regnum tuum, et complevit illud.

27 Thecel : appensus es in statera, et inventus es minus habens.

28 Phares : divisum est regnum tuum, et datum est Medis, et Persis.

29 Tunc, jubente rege, indutus est Daniel purpura, et circumdata est torques aurea collo ejus : et prædicatum est de eo quod haberet potestatem tertius in regno suo.

30 Eadem nocte interfectus est Baltassar rex Chaldæus.

31 Et Darius Medus successit in regnum, annos natus sexaginta duos.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 373

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

373. "Et sedens super illo habens stateram in manu sua." - Quod significet aestimationem veri ex Verbo in illo statu ecclesiae, constat ex significatione "sedentis super equo", quod sit Verbum (ut supra, n. 355 (a, c), 356, 365(a)); et ex significatione "staterae in manu", quod sit aestimatio veri inde; omnes enim mensurae et ponderationes, quae memorantur in Verbo, significant aestimationem rei de qua agitur quoad bonum et quoad verum; numeri adjuncti determinant aestimationem quoad ejus quale et quantum, ut hic "choenix tritici denario et tres choenices hordei denario", de quibus sequitur. Mensurae in ecclesia repraesentativa erant plures, sicut omer, chomer, ephah, bathus, hin (de quibus videatur in Arcanis Caelestibus, n. 10262); et praeterea erant staterae, lances seu librae, per quas fiebant trutinationes et ponderationes, et per has in specie significantur aestimationes rei quoad verum; quare etiam pondera lancium erant lapides seu ex lapide, per "lapides" enim in Verbo significantur vera. Quod pondera fuerint lapides seu ex lapide, constat ex Leviticus 19:36; Deuteronomius 25:13; 2 Samuelis 14:26; Esaias 34:11; Sacharia 4:10.

(Quod "lapides" in Verbo significent vera, videatur n. 643, 3720, 6426, 8609, 10376.) Quapropter hic per "stateram in manu sedentis super equo nigro" significatur aestimatio veri ex Verbo.

[2] Quod "sedens super equis", tam "super equo albo", quam "super rufo", "nigro" et "pallido", significet Verbum, et per "equos" secundum colores eorum intellectus ejus, per "equum rufum" intellectus Verbi deperditus quoad bonum, et per "equum nigrum" intellectus Verbi deperditus quoad verum, supra ostensum est: sed quia aegre capi potest quod "sedens super equis" significet Verbum, quia per "equos rufum et nigrum" significatur intellectus Verbi deperditus quoad bonum et quoad verum, quare dicetur quomodo cum hoc se habet:Verbum in se est ipsum Divinum Verum, sed intellectus ejus est secundum statum hominis qui legit. Homo qui non in bono est, nihil boni ibi appercipit; et homo qui non in veris est nihil veri ibi videt; quare causa non est in Verbo sed in legente illud. Inde patet quod usque "sedens super equis significet Verbum, tametsi "equi" significant intellectum Verbi deperditum quoad bonum et quoad verum.

Quod "sedens super equo albo" significet Verbum, constat manifeste in Apocalypsi, ubi dicitur,

Vocatur nomen sedentis super equo illo "Verbum Dei" (cap. 19:13).

[3] Quod per "stateram" seu "lances" significetur aestimatio, et quoque justa ordinatio, quae fit per vera, constat apud Danielem,

Apparuit scriptura in pariete coram Belschazare rege Babelis, cum biberat ex vasis auri et argenti Templi Hierosolymitani, "Mene Mene, Thekel, et Perezin", hoc est, Numeratus Numeratus, Appensus, Divisus. "Haec interpretatio illorum verborum est: Mene, numeravit Deus regnum tuum et finivit illud; Thekel, appensus es in trutina et deprehensus deficiens; Perez, divisum est regnum tuum, et datum Medo et Persae" (5:25-28):

describitur per hoc historicum in sensu interno profanatio boni et veri, quae significatur per "Babel"; Belschazar enim erat rex in Babele, et per "regem" in Verbo simile Significatur quod per ipsam gentem aut per ipsum regnum cui praeest: profanatio boni et veri ecclesiae significatur per quod "biberit ex vasis auri et argenti Templi Hierosolymitani, et simul laudaverit deos auri, argenti, aeris, ferri, ligni et lapidis" (vers. [3,] 4 ibi); per "vasa Templi Hierosolymitani aurea et argentea" significatur bonum et verum caeli et ecclesiae, per "aurum" bonum, et per "argentum" verum; et per "laudare deos auri, argenti, aeris, ferri, ligni et lapidis", significatur cultus idololatricus omnis generis, ita cultus externus absque ullo interno, qualis est apud illos qui intelliguntur per "Babelem": quod nulla prorsus ecclesia apud illos sit, quia nihil boni et nihil veri ecclesiae ibi est, significatur per scripturam e caelo; nam per "numeratus numeratus" significatur exploratio quoad bonum et quoad verum; per "appensus in trutina" significatur aestimatio secundum quale eorum ac judicium; et per "divisus significatur dissipatio, exterminatio, et separatio a bono et vero ecclesiae; et per "regnum" significatur ecclesia; inde patet, quod (per) "appendi in trutina" seu "statera" significetur aestimatio secundum quale ejus; (quod "dividare" significet dissipare, exterminare, et separare a bono et vero, videatur n. 4424, 6360, 6361, 9093); quod regnum sit ecclesia, est quia regnum Domini est ubi ecclesia; quapropter illi qui ab ecclesia sunt, vocantur

"Filii regni" (Matthaeus 8:12; 13:38).

[4] Apud Esaiam,

"Quis mensus est pugillo suo aquas, et caelos spithama exaequavit, complexusque est in trientali pulverem terrae, et appendit in libramontes, et colles in lancibus?" (40:12):

describitur per "mensuras" hic justa ordinatio et aestimatio omnium in caelo et in ecclesia secundum quale boni et veri; mensurae hic sunt "pugillus", "spithama", "triental", "libra" et "lances": per "aquas" significantur vera, per "caelos" interiora seu spiritualia vera et bona, per "pulverem terrae" exteriora seu naturalia vera et bona, utraque caeli et ecclesiae; per "montes" bona amoris, per "colles" bona charitatis, et per "appendere" aestimare et ordinare secundum quale eorum: quod haec significentur per illa verba, nemo videre potest nisi ex scientia correspondentiarum.

[5] Quoniam justa aestimatio et exploratio boni et veri significatur per "mensuras" in Verbo, ideo praeceptum est ut mensurae essent justae, et non aliqua fraus circa illas, apud Mosen,

"Non facietis perversitatem in judicio, in mensura, in pondere, et in dimensione; librae justae, lapides justi, ephah justa, et hin justus, erunt vobis" (Leviticus 19:35, 36):

et quoque ideo justitia, ubi per illam intelligitur aestimatio et exploratio hominum secundum quale boni et veri apud illos, passim in Verbo exprimitur per "lances", "stateras, "libras", "trutinas", et per "ephas", "omeres", "chomeres", "seas", "hines" (Ut apud Hiobum, cap. 6:2; 31:6); ac injustitia per "libras et lances fraudis et doli" (Ut Hoschea 12:8 [B.A. 7); Amos 8:5; Micham 6:11).

  
/ 1232