Bible

 

Daniel 12

Studie

   

1 In tempore autem illo consurget Michaël princeps magnus, qui stat pro filiis populi tui : et veniet tempus quale non fuit ab eo ex quo gentes esse cœperunt usque ad tempus illud. Et in tempore illo salvabitur populus tuus, omnis qui inventus fuerit scriptus in libro.

2 Et multi de his qui dormiunt in terræ pulvere evigilabunt, alii in vitam æternam, et alii in opprobrium ut videant semper.

3 Qui autem docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti : et qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellæ in perpetuas æternitates.

4 Tu autem Daniel, claude sermones, et signa librum usque ad tempus statutum : plurimi pertransibunt, et multiplex erit scientia.

5 Et vidi ego Daniel, et ecce quasi duo alii stabant : unus hinc super ripam fluminis, et alius inde ex altera ripa fluminis.

6 Et dixi viro qui erat indutus lineis, qui stabat super aquas fluminis : Usquequo finis horum mirabilium ?

7 Et audivi virum qui indutus erat lineis, qui stabat super aquas fluminis, cum elevasset dexteram et sinistram suam in cælum, et jurasset per viventem in æternum, quia in tempus, et tempora, et dimidium temporis. Et cum completa fuerit dispersio manus populi sancti, complebuntur universa hæc.

8 Et ego audivi, et non intellexi. Et dixi : Domine mi, quid erit post hæc ?

9 Et ait : Vade, Daniel, quia clausi sunt signatique sermones usque ad præfinitum tempus.

10 Eligentur, et dealbabuntur, et quasi ignis probabuntur multi : et impie agent impii, neque intelligent omnes impii : porro docti intelligent.

11 Et a tempore cum ablatum fuerit juge sacrificium, et posita fuerit abominatio in desolationem, dies mille ducenti nonaginta.

12 Beatus qui exspectat, et pervenit usque ad dies mille trecentos triginta quinque.

13 Tu autem vade ad præfinitum : et requiesces, et stabis in sorte tua in finem dierum.

   

Ze Swedenborgových děl

 

De Coelo et de Inferno # 518

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 603  
  

518. Fuerunt spiritus, qui ex cogitatione in mundo sibi persuaserunt, quod in caelum venturi essent, et prae aliis reciperentur, quia docti fuerunt, et sciverunt multa ex Verbo, et ex doctrinis ecclesiarum credentes sic quod sapientes essent, et quod intellecti sint per illos de quibus dicitur, quod fulgerent sicut splendor expansi et sicut stellae (apud Danielem 12:3): sed explorati sunt, num cogitationes illorum residerent in memoria, vel num in vita. illi qui in affectione veri genuina fuerunt, ita propter usus separatos a corporeis et mundanis, qui in se sunt usus spirituales, postquam instructi sunt, etiam recepti sunt in caelum et tunc datum est illis scire, quid splendet in caelo, quod nempe sit Divinum Verum, quod ibi est lux caeli, in usu, qui est planum quod recipit radios illius lucis, et in splendores varios vertit. illi autem apud quos cognitiones modo residebant in memoria, et inde comparata est facultas ratiocinandi de veris, ac confirmandi illa quae receperunt ut principia, quae tametsi falsa, post confirmationem viderunt sicut vera illi, quia in nulla luce caeli fuerunt, et tamen in fide ex fastu, qui plerumque tali intelligentiae adhaeret, quod doctiores aliis essent, et sic venturi in caelum, et quod illis angeli servituri; illi ideo, ut ex sua fatua fide removerentur, sublati sunt ad primum seu ultimum caelum, ut in societatem quandam angelicam inducerentur; sed cum in introitu erant, ad influxum lucis caeli incipiebant caligare oculis, dein perturbari intellectu, demum trahere animam sicut moribundi; et cum sentirent calorem caeli, qui est amor caelestis, incipiebant intus cruciari: quapropter inde dejecti sunt; ac dein instructi, quod cognitiones non faciant angelum, sed ipsa vita, quam adepti per cognitiones; quoniam cognitiones in se spectatae sunt extra caelum, sed vita per cognitiones intra caelum.

  
/ 603