Bible

 

Daniel 10

Studie

   

1 Anno tertio Cyri regis Persarum, verbum revelatum est Danieli cognomento Baltassar, et verbum verum, et fortitudo magna : intellexitque sermonem : intelligentia enim est opus in visione.

2 In diebus illis ego Daniel lugebam trium hebdomadarum diebus :

3 panem desiderabilem non comedi, et caro et vinum non introierunt in os meum, sed neque unguento unctus sum, donec complerentur trium hebdomadarum dies.

4 Die autem vigesima et quarta mensis primi, eram juxta fluvium magnum, qui est Tigris.

5 Et levavi oculos meos, et vidi : et ecce vir unus vestitus lineis, et renes ejus accincti auro obrizo :

6 et corpus ejus quasi chrysolithus, et facies ejus velut species fulguris, et oculi ejus ut lampas ardens : et brachia ejus, et quæ deorsum sunt usque ad pedes, quasi species æris candentis : et vox sermonum ejus ut vox multitudinis.

7 Vidi autem ego Daniel solus visionem : porro viri qui erant mecum non viderunt, sed terror nimius irruit super eos, et fugerunt in absconditum.

8 Ego autem relictus solus vidi visionem grandem hanc : et non remansit in me fortitudo, sed et species mea immutata est in me, et emarcui, nec habui quidquam virium.

9 Et audivi vocem sermonum ejus : et audiens jacebam consternatus super faciem meam, et vultus meus hærebat terræ.

10 Et ecce manus tetigit me, et erexit me super genua mea, et super articulos manuum mearum.

11 Et dixit ad me : Daniel vir desideriorum, intellige verba quæ ego loquor ad te, et sta in gradu tuo : nunc enim sum missus ad te. Cumque dixisset mihi sermonem istum, steti tremens.

12 Et ait ad me : Noli metuere, Daniel : quia ex die primo, quo posuisti cor tuum ad intelligendum ut te affligeres in conspectu Dei tui, exaudita sunt verba tua : et ego veni propter sermones tuos.

13 Princeps autem regni Persarum restitit mihi viginti et uno diebus : et ecce Michaël, unus de principibus primis, venit in adjutorium meum, et ego remansi ibi juxta regem Persarum.

14 Veni autem ut docerem te quæ ventura sunt populo tuo in novissimis diebus, quoniam adhuc visio in dies.

15 Cumque loqueretur mihi hujuscemodi verbis, dejeci vultum meum ad terram, et tacui.

16 Et ecce quasi similitudo filii hominis tetigit labia mea : et aperiens os meum locutus sum, et dixi ad eum, qui stabat contra me : Domine mi, in visione tua dissolutæ sunt compages meæ, et nihil in me remansit virium.

17 Et quomodo poterit servus domini mei loqui cum domino meo? nihil enim in me remansit virium, sed et halitus meus intercluditur.

18 Rursum ergo tetigit me quasi visio hominis, et confortavit me,

19 et dixit : Noli timere, vir desideriorum : pax tibi : confortare, et esto robustus. Cumque loqueretur mecum, convalui, et dixi : Loquere, domine mi, quia confortasti me.

20 Et ait : Numquid scis quare venerim ad te ? et nunc revertar ut prælier adversum principem Persarum. Cum ego egrederer, apparuit princeps Græcorum veniens.

21 Verumtamen annuntiabo tibi quod expressum est in scriptura veritatis : et nemo est adjutor meus in omnibus his, nisi Michaël princeps vester.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 671

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

671. "Induti lino mundo et splendido, et circumcincti circa pectora zonis aureis," significat hoc ex veris et bonis puris et genuinis Verbi. -Per "linum mundum et splendidum" significatur Verum purum et genuinum, de quo sequitur; per "zonam auream circa pectus" significatur Divinum procedens et simul conjungens, quod est Divinum bonum, supra (46); per "indui" et "circumcingi" significatur apparere et sisti in illis, vestes enim significant vera induentia bonum (166); et "zonae" seu "cingula" significant vera et bona continentia in ordine et nexu (46). Ex his patet, quod per "Angelos indutos lino mundo et splendido, et circumcinctos circa pectora zonis aureis," significentur vera et bona pura ac genuina; quae quia non aliunde sunt quam ex Verbo, significant vera et bona Verbi. Quod "linum" significet Divinum Verum, constare potest ex sequentibus,

Ut quod Aharoni essent Femoralia Lini cum intraret Tentorium, et accederet ad Altare, (Exodus 28:42-43); 1

Ut quod cum Aharon intraret in Sanctum, "Tunicam Lini sanctitatis indueret, Caligae Lini essent super carne ejus, Baltheo Lini cingeret se, et Cidarin Lini imponeret sibi; hae vestes sanctitatis;" et quod easdem vestes indueret cum expiaret populum, (Leviticus 16:4, 32).

Similiter Quod Sacerdotes Levitae, "quando intrarent ad portas Atrii interioris, Vestes Lini induerent, Cidares Lini super capite, et Femoralia Lini super lumbis," (Ezechiel 44:17-18);

Quod Sacerdotes portarent Ephodos Lini, (1 Samuelis 22:18); 2

Quod Samuel, cum ut puer ministrabat coram Jehovah, indutus esset Ephodo Lini (1 Samuelis 2:18);

Quod David, cum transferebatur Arca in urbem ejus, cinctus esset Ephodo Lini, (2 Samuelis 6:14).

Ex his constare potest, cur Dominus, cum lavaret pedes discipulorum, succinxerit Se Linteo, et absterserit pedes Linteo, (Johannes 13:4-5);

Tum quod Angeli apparerent induti Linteo, (Daniel 10:5; Ezechiel 9:2-4, 11; 10:2-7);

Etiam Angeli visi in sepulchro Domini apparuerunt induti albo splendido et fulgurante, (Matthaeus 28:3);

Quod Angelus qui mensurabat novum Templum haberet Filum Lini in manu, (Ezechiel 40:3);

quod Jeremias, ut repraesentaret statum Ecclesiae quoad verum, jussus sit Emere Cingulum Lini, et abscondere 3 in foramine petrae juxta Euphratem, et quod postea inveniret illud corruptum, (Jeremias 13:1-7).

Dicitur etiam apud Esajam.

"Calamum contusum non confringet, et Linum fumigans non exstinguet, et in veritatem proferet judicium," (42:3).

Per "linum" in illis locis non aliud intelligitur quam Verum.

Poznámky pod čarou:

1. xxviii. pro "xxix."

2. 22:18 pro "20:11, 18"

3. abscondere pro "absconderet"

  
/ 962