Bible

 

Daniel 1

Studie

1 Anno tertio regni Joakim regis Juda, venit Nabuchodonosor, rex Babylonis, in Jerusalem, et obsedit eam :

2 et tradidit Dominus in manu ejus Joakim, regem Juda, et partem vasorum domus Dei : et asportavit ea in terram Sennaar in domum dei sui, et vasa intulit in domum thesauri dei sui.

3 Et ait rex Asphenez præposito eunuchorum ut introduceret de filiis Israël, et de semine regio et tyrannorum,

4 pueros in quibus nulla esset macula, decoros forma, et eruditos omni sapientia, cautos scientia, et doctos disciplina, et qui possent stare in palatio regis, ut doceret eos litteras et linguam Chaldæorum.

5 Et constituit eis rex annonam per singulos dies de cibis suis, et de vino unde bibebat ipse, ut enutriti tribus annis, postea starent in conspectu regis.

6 Fuerunt ergo inter eos de filiis Juda, Daniel, Ananias, Misaël, et Azarias.

7 Et imposuit eis præpositus eunuchorum nomina : Danieli, Baltassar ; Ananiæ, Sidrach ; Misaëli, Misach ; et Azariæ, Abdenago.

8 Proposuit autem Daniel in corde suo ne pollueretur de mensa regis, neque de vino potus ejus : et rogavit eunuchorum præpositum ne contaminaretur.

9 Dedit autem Deus Danieli gratiam et misericordiam in conspectu principis eunuchorum.

10 Et ait princeps eunuchorum ad Danielem : Timeo ego dominum meum regem, qui constituit vobis cibum et potum : qui si viderit vultus vestros macilentiores præ ceteris adolescentibus coævis vestris, condemnabitis caput meum regi.

11 Et dixit Daniel ad Malasar, quem constituerat princeps eunuchorum super Danielem, Ananiam, Misaëlem, et Azariam :

12 Tenta nos, obsecro, servos tuos, diebus decem, et dentur nobis legumina ad vescendum, et aqua ad bibendum :

13 et contemplare vultus nostros, et vultus puerorum, qui vescuntur cibo regio : et sicut videris, facies cum servis tuis.

14 Qui, audito sermone hujuscemodi, tentavit eos diebus decem.

15 Post dies autem decem, apparuerunt vultus eorum meliores, et corpulentiores præ omnibus pueris, qui vescebantur cibo regio.

16 Porro Malasar tollebat cibaria, et vinum potus eorum : dabatque eis legumina.

17 Pueris autem his dedit Deus scientiam et disciplinam, in omni libro et sapientia : Danieli autem intelligentiam omnium visionum et somniorum.

18 Completis itaque diebus, post quos dixerat rex ut introducerentur, introduxit eos præpositus eunuchorum in conspectu Nabuchodonosor.

19 Cumque eis locutus fuisset rex, non sunt inventi tales de universis, ut Daniel, Ananias, Misaël, et Azarias : et steterunt in conspectu regis.

20 Et omne verbum sapientiæ et intellectus, quod sciscitatus est ab eis rex, invenit in eis decuplum super cunctos ariolos et magos qui erant in universo regno ejus.

21 Fuit autem Daniel usque ad annum primum Cyri regis.

Ze Swedenborgových děl

 

Doctrina Novae Hierosolymae de Domino # 5

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 65  
  

5. In his locis per "diem" et per "tempus" intelligitur Adventus Domini: per "diem" aut "tempus tenebrarum," "caliginis, "obscuritatis" "non lucis," "devastationis," iniquitatis finis," "interitus," intelligitur Adventus Domini, quando non amplius cognoscebatur, et inde quando non amplius aliquid ecclesiae supererat. Per "diem crudelem," "terribilem," "excandescentiae," "irae," "tumultus," "visitationis," "sacrificii," "retributionis," "angustiae," "belli," "clamoris," intelligitur Adventus Domini ad judicium. Per "diem quo exaltabitur Jehovah solus;" quo "unus erit et nomen Ipsius unum;" quo "erit germen Jehovae in decus et gloriam;" quo "florebit justus;" quo "vivificabit;" quo "quaeret gregem suum;" quo "feriet foedus novum;" quo "stillabunt montes mustum;" quo "exibunt aquae vivae ex Hierosolyma;" quo "respicient ad Deum Israelis," et plura similia, intelligitur Adventus Domini ad instaurandam ecclesiam novam, quae Ipsum agnoscet Redemptorem et Salvatorem.

  
/ 65  
  

Bible

 

Esaias 26

Studie

   

1 In die illa cantabitur canticum istud in terra Juda : Urbs fortitudinis nostræ Sion ; salvator ponetur in ea murus et antemurale.

2 Aperite portas, et ingrediatur gens justa, custodiens veritatem.

3 Vetus error abiit : servabis pacem ; pacem, quia in te speravimus.

4 Sperastis in Domino in sæculis æternis ; in Domino Deo forti in perpetuum.

5 Quia incurvabit habitantes in excelso ; civitatem sublimem humiliabit : humiliabit eam usque ad terram, detrahet eam usque ad pulverem.

6 Conculcabit eam pes, pedes pauperis, gressus egenorum.

7 Semita justi recta est, rectus callis justi ad ambulandum.

8 Et in semita judiciorum tuorum, Domine, sustinuimus te : nomen tuum et memoriale tuum in desiderio animæ.

9 Anima mea desideravit te in nocte, sed et spiritu meo in præcordiis meis de mane vigilabo ad te. Cum feceris judicia tua in terra, justitiam discent habitatores orbis.

10 Misereamur impio, et non discet justitiam ; in terra sanctorum iniqua gessit, et non videbit gloriam Domini.

11 Domine, exaltetur manus tua, et non videant ; videant, et confundantur zelantes populi ; et ignis hostes tuos devoret.

12 Domine, dabis pacem nobis : omnia enim opera nostra operatus es nobis.

13 Domine Deus noster, possederunt nos domini absque te ; tantum in te recordemur nominis tui.

14 Morientes non vivant, gigantes non resurgant : propterea visitasti et contrivisti eos, et perdidisti omnem memoriam eorum.

15 Indulsisti genti, Domine, indulsisti genti, numquid glorificatus es ? elongasti omnes terminos terræ.

16 Domine, in angustia requisierunt te, in tribulatione murmuris doctrina tua eis.

17 Sicut quæ concipit, cum appropinquaverit ad partum, dolens clamat in doloribus suis, sic facti sumus a facie tua, Domine.

18 Concepimus, et quasi parturivimus, et peperimus spiritum. Salutes non fecimus in terra ; ideo non ceciderunt habitatores terræ.

19 Vivent mortui tui, interfecti mei resurgent. Expergiscimini, et laudate, qui habitatis in pulvere, quia ros lucis ros tuus, et terram gigantum detrahes in ruinam.

20 Vade, populus meus, intra in cubicula tua ; claude ostia tua super te, abscondere modicum ad momentum, donec pertranseat indignatio.

21 Ecce enim Dominus egredietur de loco suo, ut visitet iniquitatem habitatoris terræ contra eum ; et revelabit terra sanguinem suum, et non operiet ultra interfectos suos.