Bible

 

Daniel 1

Studie

1 Anno tertio regni Joakim regis Juda, venit Nabuchodonosor, rex Babylonis, in Jerusalem, et obsedit eam :

2 et tradidit Dominus in manu ejus Joakim, regem Juda, et partem vasorum domus Dei : et asportavit ea in terram Sennaar in domum dei sui, et vasa intulit in domum thesauri dei sui.

3 Et ait rex Asphenez præposito eunuchorum ut introduceret de filiis Israël, et de semine regio et tyrannorum,

4 pueros in quibus nulla esset macula, decoros forma, et eruditos omni sapientia, cautos scientia, et doctos disciplina, et qui possent stare in palatio regis, ut doceret eos litteras et linguam Chaldæorum.

5 Et constituit eis rex annonam per singulos dies de cibis suis, et de vino unde bibebat ipse, ut enutriti tribus annis, postea starent in conspectu regis.

6 Fuerunt ergo inter eos de filiis Juda, Daniel, Ananias, Misaël, et Azarias.

7 Et imposuit eis præpositus eunuchorum nomina : Danieli, Baltassar ; Ananiæ, Sidrach ; Misaëli, Misach ; et Azariæ, Abdenago.

8 Proposuit autem Daniel in corde suo ne pollueretur de mensa regis, neque de vino potus ejus : et rogavit eunuchorum præpositum ne contaminaretur.

9 Dedit autem Deus Danieli gratiam et misericordiam in conspectu principis eunuchorum.

10 Et ait princeps eunuchorum ad Danielem : Timeo ego dominum meum regem, qui constituit vobis cibum et potum : qui si viderit vultus vestros macilentiores præ ceteris adolescentibus coævis vestris, condemnabitis caput meum regi.

11 Et dixit Daniel ad Malasar, quem constituerat princeps eunuchorum super Danielem, Ananiam, Misaëlem, et Azariam :

12 Tenta nos, obsecro, servos tuos, diebus decem, et dentur nobis legumina ad vescendum, et aqua ad bibendum :

13 et contemplare vultus nostros, et vultus puerorum, qui vescuntur cibo regio : et sicut videris, facies cum servis tuis.

14 Qui, audito sermone hujuscemodi, tentavit eos diebus decem.

15 Post dies autem decem, apparuerunt vultus eorum meliores, et corpulentiores præ omnibus pueris, qui vescebantur cibo regio.

16 Porro Malasar tollebat cibaria, et vinum potus eorum : dabatque eis legumina.

17 Pueris autem his dedit Deus scientiam et disciplinam, in omni libro et sapientia : Danieli autem intelligentiam omnium visionum et somniorum.

18 Completis itaque diebus, post quos dixerat rex ut introducerentur, introduxit eos præpositus eunuchorum in conspectu Nabuchodonosor.

19 Cumque eis locutus fuisset rex, non sunt inventi tales de universis, ut Daniel, Ananias, Misaël, et Azarias : et steterunt in conspectu regis.

20 Et omne verbum sapientiæ et intellectus, quod sciscitatus est ab eis rex, invenit in eis decuplum super cunctos ariolos et magos qui erant in universo regno ejus.

21 Fuit autem Daniel usque ad annum primum Cyri regis.

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 211

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

211. (Vere. 18.)" "Suadeo tibi emere a Me aurum exploratum igne, ut ditatus sis" significat admonitionem ut comparent sibi a Domino per Verbum bonum amoris, ut sapiant. - "Emere" enim significat comparare sibi; "a Me" significat a Domino per Verbum; "aurum" significat bonum, et "aurum exploratum igne," bonum amoris caelestis; et inde "ditari," significat intelligere et sapere. Quod "aurum" significet bonum, est quia metalla in suo ordine significant talia quae boni et veri sunt, aurum bonum caeleste et spirituale, argentum verum illorum amorum, aes bonum naturale, et ferrum verum naturale. Haec significantur per metalla ex quibus statua Nebuchadnezaris,

Cujus caput erat Aurum, pectus et brachia Argentum, venter et femora Aes, crura Ferrum, ac pedes ex parte Ferrum, ex parte Argilla," (Daniel 2:32-33);

per quae repraesentati sunt status successivi Ecclesiae quoad bonum amoris et verum sapientiae. Quia successerant ita status Ecclesiae, ideo Antiqui indiderunt temporibus nomina similia, vocando illa, Saecula aurea, argentea, aenea et ferrea; et per Saeculum aureum intellexerunt primum tempus, quando bonum amoris caelestis regnabat; amor caelestis est amor in Dominum a Domino; ex hoc amore fuit illis tunc sapientia. Quod "aurum" significet bonum amoris, videatur infra (913).

  
/ 962  
  

Komentář

 

#93 The Need for New Heavens and a New Earth

Napsal(a) Jonathan S. Rose

Title: The Need for New Heavens and a New Earth

Topic: Second Coming

Summary: We look at the statements in Scripture that a new heavens and a new earth are coming, and ponder whether they mean physical destruction or not.

Use the reference links below to follow along in the Bible as you watch.

References:
Isaiah 65:17; 66:22; 33:20
Jeremiah 31:40
Ezekiel 43:7
Daniel 2:44; 4:3, 34; 6:26; 7:13-14, 18, 27
Amos 9:15
Micah 4:7
2 Peter 3:9-17
Revelation 21:1-5
Genesis 1:1
Jeremiah 4:22
Psalms 102
Isaiah 51:1-16
Jeremiah 4:1-end
Revelation 20:11
Luke 5:36
Ezekiel 36:25
2 Corinthians 5:17

Přehrát video
Spirit and Life Bible Study broadcast from 5/30/2012. The complete series is available at: www.spiritandlifebiblestudy.com