Bible

 

Amos 4

Studie

   

1 Audite verbum hoc, vaccæ pingues, quæ estis in monte Samariæ, quæ calumniam facitis egenis et confringitis pauperes ; quæ dicitis dominis vestris : Afferte, et bibemus.

2 Juravit Dominus Deus in sancto suo, quia ecce dies venient super vos, et levabunt vos in contis, et reliquias vestras in ollis ferventibus.

3 Et per aperturas exibitis altera contra alteram, et projiciemini in Armon, dicit Dominus.

4 Venite ad Bethel, et impie agite ; ad Galgalam, et multiplicate prævaricationem : et afferte mane victimas vestras, tribus diebus decimas vestras.

5 Et sacrificate de fermentato laudem, et vocate voluntarias oblationes, et annuntiate ; sic enim voluistis, filii Israël, dicit Dominus Deus.

6 Unde et ego dedi vobis stuporem dentium in cunctis urbibus vestris, et indigentiam panum in omnibus locis vestris ; et non estis reversi ad me, dicit Dominus.

7 Ego quoque prohibui a vobis imbrem, cum adhuc tres menses superessent usque ad messem : et plui super unam civitatem, et super alteram civitatem non plui ; pars una compluta est, et pars super quam non plui, aruit.

8 Et venerunt duæ et tres civitates ad unam civitatem ut biberent aquam, et non sunt satiatæ ; et non redistis ad me, dicit Dominus.

9 Percussi vos in vento urente, et in aurugine : multitudinem hortorum vestrorum et vinearum vestrarum, oliveta vestra et ficeta vestra comedit eruca : et non redistis ad me, dicit Dominus.

10 Misi in vos mortem in via Ægypti ; percussi in gladio juvenes vestros, usque ad captivitatem equorum vestrorum, et ascendere feci putredinem castrorum vestrorum in nares vestras : et non redistis ad me, dicit Dominus.

11 Subverti vos sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorrham, et facti estis quasi torris raptus ab incendio : et non redistis ad me, dicit Dominus.

12 Quapropter hæc faciam tibi, Israël : postquam autem hæc fecero tibi, præparare in occursum Dei tui, Israël.

13 Quia ecce formans montes, et creans ventum, et annuntians homini eloquium suum, faciens matutinam nebulam, et gradiens super excelsa terræ : Dominus Deus exercituum nomen ejus.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 562

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

562. [Vers. 11.] "Et habebant super se regem, angelum abyssi." - Quod significet quod influxum reciperent ab inferno, ubi illi qui in falsis mali sunt, et mere sensuales, constat ex significatione "regis", quod sit verum ex bono, et in opposito sensu, ut hic, falsum ex malo (de qua supra, n. 31); et ex significatione "angeli abyssi", quod sit infernum ubi falsa mali sunt; per "angelum" enim non intelligitur unus angelus, sed significatur infernum ubi tales sunt; quod per "angelum" in Verbo intelligantur integrae societates angelicae quae in simili bono sunt, videatur supra (n. 90, 302, 307); inde etiam per "angelum" in opposito sensu significantur societates infernales quae in simili malo: quod sint inferna ubi sunt illi qui in falsis mali sunt, et qui sunt mere sensuales, est quia dicitur "angelus abyssi", et per "abyssum" significatur infernum ubi sunt illi (videatur supra, n. 583), et quia hoc dicitur de "locustis", per quas significantur homines qui facti mere sensuales per falsa infernalia (videatur supra, n. 543).

Quod "habere supra se regem" illum significet et influxum recipere inde, est quia omnia mala et inde falsa ab inferno sunt; et quia omnes qui in malis et inde falsis sunt, ex infernis reguntur et ducuntur; quapropter infernum est illis sicut rex, qui dominatur super illos, et cui obedientiam praestant: hoc quia fit ex influxu, quando in mundo vivunt, et effluxus inde ducit, inde per "habere super se regem" significatur influxum recipere.

  
/ 1232  
  

Komentář

 

Meet

  
Meeting the new baby

To "meet" someone can be positive or negative: it can be a welcoming and greeting, or it can be "meeting" them in battle. Both meanings are reflected in the internal sense of the Bible. In positive meetings between people, "meeting" represents a joining and communication between the spiritual states the people represent. In negative ones, however -- and especially in cases where the Lord is pictured as meeting someone -- it stands for opposition between the states. It's worth noting here that according to the Writings the Lord never actually opposes anyone. The Lord is love itself, and He is continually loving everyone and willing them to be good and move toward heaven. But when people reject His love and move away, it creates the appearance that He is opposing them, despite the fact that His attitude and stance toward all of us never changes.

In Genesis 14:17, this signifies to submit oneself. (Arcana Coelestia 1721)

In Genesis 19:1, this signifies acknowledgment, and also the effect that love for others has. (Arcana Coelestia 2326)

In Genesis 24:65, this signifies for the purpose of union. (Arcana Coelestia 3205)

In Genesis 29:13, this signifies agreement which unites. (Arcana Coelestia 3806)

In Genesis 32:6, this signifies that the good of love flowing into truth. (Arcana Coelestia 4247)

In Exodus 4:14, this signifies reception or to come prepared to receive divine truth. (Arcana Coelestia 7000)