Bible

 

Amos 4

Studie

   

1 Audite verbum hoc, vaccæ pingues, quæ estis in monte Samariæ, quæ calumniam facitis egenis et confringitis pauperes ; quæ dicitis dominis vestris : Afferte, et bibemus.

2 Juravit Dominus Deus in sancto suo, quia ecce dies venient super vos, et levabunt vos in contis, et reliquias vestras in ollis ferventibus.

3 Et per aperturas exibitis altera contra alteram, et projiciemini in Armon, dicit Dominus.

4 Venite ad Bethel, et impie agite ; ad Galgalam, et multiplicate prævaricationem : et afferte mane victimas vestras, tribus diebus decimas vestras.

5 Et sacrificate de fermentato laudem, et vocate voluntarias oblationes, et annuntiate ; sic enim voluistis, filii Israël, dicit Dominus Deus.

6 Unde et ego dedi vobis stuporem dentium in cunctis urbibus vestris, et indigentiam panum in omnibus locis vestris ; et non estis reversi ad me, dicit Dominus.

7 Ego quoque prohibui a vobis imbrem, cum adhuc tres menses superessent usque ad messem : et plui super unam civitatem, et super alteram civitatem non plui ; pars una compluta est, et pars super quam non plui, aruit.

8 Et venerunt duæ et tres civitates ad unam civitatem ut biberent aquam, et non sunt satiatæ ; et non redistis ad me, dicit Dominus.

9 Percussi vos in vento urente, et in aurugine : multitudinem hortorum vestrorum et vinearum vestrarum, oliveta vestra et ficeta vestra comedit eruca : et non redistis ad me, dicit Dominus.

10 Misi in vos mortem in via Ægypti ; percussi in gladio juvenes vestros, usque ad captivitatem equorum vestrorum, et ascendere feci putredinem castrorum vestrorum in nares vestras : et non redistis ad me, dicit Dominus.

11 Subverti vos sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorrham, et facti estis quasi torris raptus ab incendio : et non redistis ad me, dicit Dominus.

12 Quapropter hæc faciam tibi, Israël : postquam autem hæc fecero tibi, præparare in occursum Dei tui, Israël.

13 Quia ecce formans montes, et creans ventum, et annuntians homini eloquium suum, faciens matutinam nebulam, et gradiens super excelsa terræ : Dominus Deus exercituum nomen ejus.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 403

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

403. "Sicut ficus dejicit grossos suos a magno vento concussa." - Quod significet qisas naturalis homo per ratiocinationes suas depopulatus est, constat ex significatione "ficus", quod sit naturalis homo, de qua sequitur; ex significatione "grossorum ejus", quod sint illa quae in naturali homine, quae imprimis sunt cognitiones naturali homini implantatae ab infantia, et nondum maturae, quia solum auditae et inde receptae; et ex significatione "magno vento concussa", quod sit quas naturalis homo per ratiocinationes depopulatus est; "magno vento concuti" significat hic ratiocinationes ex falsis mali, nam "magnum" in Verbo dicitur de bono et de malo, "ventus" de vero et de falso, et "concuti ab illo" de ratiocinatione inde. Quod talia significentur per illa verba, tametsi comparative sunt dicta, est quia omnes comparationes in Verbo, similiter ac reliqua, significant, sunt enim aeque correspondentiae. Cum his ita se habet: omnis homo nascitur a parentibus naturalis, sed fit a Domino spiritualis, quod dicitur e novo nasci seu regenerari; et quia nascitur naturalis, ideo cognitiones quas ab infantia haurit, antequam fit spiritualis, implantantur memoriae ejus naturali; quando autem aetate provehitur, et incipit rationaliter intueri cognitiones boni et veri, quas ex Verbo seu ex praedicatione hausit, si tunc vitam agit malam, arripit et imbuit falsa quae cognitionibus illis opposita et contraria sunt; ac tunc, quia ratiocinandi dote pollet ratiocinatur ex falsis contra cognitiones infantiae et pueritiae suae; quod cum fit, dejiciuntur illae, et loco earum succedunt falsa: haec itaque sunt quae significantur per quod "stellae cadant in terram, tanquam ficus dejicit grossos magno vento concussa."

[2] Quod "ficus" significet naturalem hominem, est ex correspondentia; in caelo enim apparent horti et paradisi, ubi omnis generis arbores sunt, et unaquaevis arbor aliquid Divini, quod communicatur angelis a Domino, significat. In genere "olea" significat caeleste quod est boni amoris, "vitis" spirituale quod est veri ex illo bono, ac "ficus" naturale quod ex spirituali aut ex caelesti derivatur; et quia illae arbores talia significant, ideo etiam significant angelum aut hominem apud quos illa sunt. In communi autem sensu significant totam societatem, quia unaquaevis societas in caelis est formata ut sistat imaginem unius hominis. In spirituali autem sensu significant illae arbores ecclesiam; "olea" ecclesiam caelestem, "vitis" ecclesiam spiritualem, et "ficus" ecclesiam naturalem, quae est ecclesia externa correspondens internae. Ex his constare potest, unde est quod dicatur quod "ficus" significet naturalem hominem, hoc est, naturale apud hominem.

[3] Quod "ficus" illud, et in communi ecclesiam externam significet, patet quoque ab aliis locis in Verbo ubi nominatur, ut ab his sequentibus:

Apud Esaiam,

"Contabescet omnis exercitus caelorum, et convolventur sicut liber caeli; et omnis exercitus 1 eorum decidet, sicut decidit folium de vite, et sicut decidens de ficu" (34:4):

haec dicta sunt de die ultimi judicii, qui venturus; et qui etiam venit, nam ultimum judicium praedictum a prophetis Veteris Testamenti peractum est a Domino cum fuit in mundo; et quia tunc similia facta sunt quae in ultimo judicio quod in Apocalypsi praedictum est, et hodie a Domino peractum est, ideo hic paene similia dicuntur: ut apud prophetam Esaiaim quod "omnis exercitus caelorum decidet sicut decidit folium de vite, et sicut decidens de ficu", tum quod "caeli convolventur sicut volumen"; in Apocalypsi, quod "stellae cadent in terram, sicut ficus dejicit grossos suos", et quod "caelum abscedet sicut liber convolutus"; quod "contabescet" omnis exercitus caelorum" significat quod omnia bona et vera, quae amoris et fidei, corrupta sint; per "exercitum" enim "caelorum" intelliguntur omnia bona et vera quae amoris et fidei; nam sol, luna et stellae, per quae illa significabantur, vocabantur "exercitus caelorum"; quod "convolventur caeli sicut volumen" significat dissipationem eorum; quod "omnis exercitus decidet sicut folium de vite, et sicut decidens de ficu", significat depopulationem ex falsis mali.

[4] Apud Jeremiam,

"Consumendo consumam eos; non uvae in vite, neque ficus in ficu, et folium defluet" (8:13):

"non uvae in vite" significat quod non bonum spirituale, "vitis" enim significat spiritualem hominem, ac "uva", quia est fructus ejus, bonum illius, quod vocatur bonum spirituale; "non ficus in ficu" significat quod non bonum naturale, "ficus" enim "arbor" significat naturalem hominem, ac "ficus fructus" significat bonum illius, quod vocatur bonum naturale; quod "vitis" non significet vitem, nec "ficus" ficum, patet, nam dicitur "Consumendo consumam eos; non uvae in vite, non ficus in ficu"; non enim ideo consumentur; agitur etiam de vastatione ecclesiae, ut manifeste constat ex praecedentibus et sequentibus ibi.

[5] Apud Hoscheam,

"Cessare faciam omne gaudium ejus, festum ejus, novilunium ejus, sabbathum ejus, ... et devastabo vitem ejus et ficum ejus, de quibus dixit, Merces meretricia illa mihi, ... et ponam ea in silvam, et comedet fera agri" (2:11, 12):

agitur ibi de ecclesiis, et de falsificatione veri ibi; quod de ecclesia, patet a versu secundo illius capitis, ubi dicitur, "Contendite cum matre vestra, quoniam illa non uxor mea, et Ego non Maritus ejus"; per "matrem" et per "uxorem" intelligitur ecclesia; etiam sancta ecclesiae, ex quibus fiebat cultus, ac ipse cultus, significantur per "festum, novilunium et sabbathum", quae cessabunt; quare per "devastabo vitem et ficum ejus", significatur quod tam bonum spirituale quam bonum naturale periturum sit: quod "ponentur in silvam, et comedet ea fera agri", significat quod utrumque erit mere naturale, et quod spirituale consumetur a falsitatibus et cupiditatibus; "silva" significat mere naturale, et "fera agri" falsitates et cupiditates: et quia falsitates in ecclesia sunt imprimis falsificata vera, et de his in eo capite agitur, ideo dicitur, "de quibus dixit, Merces meretricia illa mihi"; "merces meretricia" significat falsificationem.

[6] Apud Joelem,

"Gens ascendet super terram meam, robusta, et non numerus, dentes ejus dentes leonis, et molares leonis 2 immanes illi; redegit vitem meam in vastitatem, et ficum meam in spumam: (denudando denudavit eam, et projecit;) dealbati sunt palmites ejus, ... vitis exaruit et ficus languet, malus punica etiamque palma et malus, omnes arbores agri exsiccatae sunt" (1:6, 7, 12):

agitur in toto illo capite de devastata ecclesia; et per "gentem quae ascendit super terram, quae robusta et non numerus, cui dentes leonis, et molares leonis 3 immanes", non significatur aliqua gens quae talis, sed dirum malum et inde falsum; per "terram" super quam ascendit, significatur ecclesia, per "dentes leonis" significantur falsa illius mali, et quia haec destruunt omnia vera et bona ecclesiae, dicuntur "dentes leonis ac molares ejus 4 immanes", per "leonem" significatur (falsum) destruens: inde per "redegit vitem meam in vastitatem, et ficum meam in vastitatem, et ficum meam in spumam", significatur quod ecclesia interna et externa ex illis vastata sit, "vitis" enim significat ecclesiam internam et "ficus" externam, "spuma" significat ubi non est verum intus; et per "denudando denudavit eam, et projecit", significatur quod non bonum nec verum amplius quod non destructum; "denudare", nempe a fructibus et foliis, est a bonis et veris, et "projicere" est prorsus destruere; per "dealbati sunt palmites ejus" significatur quod non amplius aliquod spirituale: per "malum punicam, palmam, malum, et omnes arbores agri quae exsiccatae sunt", significantur species bonorum et verorum ecclesiae, ac cognitiones ejus, quae ex malis et falsis consummata sunt; "arbores agri" in genere significant cognitiones boni et veri.

[7] Apud eundem

"Ne timete, bestiae agrorum meorum, quia herbosa facta sunt habitacula deserti, quia arbor facit fructum suum, ficus atque Vitis dabunt vim suam" (2:22);

agitur ibi de instauratione ecclesiae; quare per "bestias agri" non intelliguntur bestiae agri, sed affectiones boni in naturali homine, inde 5 illi apud quos illae affectiones sunt; quis non videt quod non bestiae sint ad quas dicitur "Ne timete, bestiae agrorum meorum?" Per quod "habitacula deserti herbosa facta sint" significatur quod apud illos erunt cognitiones veri ubi non prius fuerunt; "habitacula deserti" sunt interiora mentis illorum in quibus non prius fuerunt, "herbosum" significat crescentiam et multiplicationem earum: "quoniam arbor facit fructum, suum, ficus atque vitis dabunt vim suam", significat quod illis bonum naturale et bonum spirituale, nam "vis" ibi est productio fructus.

[8] Apud Amos,

"Plurimos hortos vestros, et vineas vestras et ficus vestras, et oleas vestras comedit eruca, nec tamen reversi estis ad Me" (4:9):

per "hortos" significantur omnia ecclesiae quae faciunt intelligentiam et sapientiam ; per "vineas" bona et vera spiritualia: per "ficus" bona et vera naturalia; per "oleas" bona et vera caelestia; "eruca" est falsum destruens: "ficus", "vitis" et "oleae" proprie significant ecclesiam et hominem ecclesiae; sed quia ecclesia est ecclesia et homo est homo ex bonis et veris, ideo quoque haec per illas arbores significantur, bona per "fructus" et vera per "ramos" et "folia" earum.

[9] Apud Haggaeum,

"Ponite... cor vestrum a die hoc et deinceps;... nonne adhuc semen in horreo? et usque ad vitem et ficum, et malogranatum et arborem oleae?" (2:18, 19):

per haec verba in sensu spirituali intelligitur quod adhuc residua sint bona et vera; omnia bona et vera a primis ad ultima intelliguntur per "vitem, ficum, malogranatum et arborem oleae"; per "vitem" bonum et verum spirituale, per "ficum" bonum et verum naturale, per "malogranatum" in genere cognitivum et perceptivum, et in specie cognitiones et perceptiones boni et veri, et per "arborem oleae" perceptio boni et veri caelestis: "horreum" significat ubi illa sunt, sive ecclesia, sive homo in quo ecclesia, sive mens hominis quae est subjectum.

[10] Apud Habakuk,

"Ficus non florebit, neque proventus in vitibus, mentietur opus olivae, et agri non facient cibum" (3:17):

"ficus non florebit" significat quod non erit bonum naturale; "neque proventus in vitibus" significat quod non bonum spirituale; "mentietur opus olivae" significat quod non bonum caeleste; "agri non facient fructum" significat quod nulla nutritio spiritualis.

[11] Apud Mosen,

"Jehovah Deus... ducens te ad terram bonam, terram fluviorum aquae, fontium et abyssorum exeuntium e valle et e monte, terram tritici et hordei, et Vitis et ficus et malogranati, terram olivae olei et mellis" (Deuteronomius 8:7, 8):

per "terram bonam", ad quam ducentur, intelligitur terra Canaan, per quam significatur ecclesia; quare hic similia per "vitem", "ficum", "malogranatum", et "oleam" significantur quae nunc supra. (Reliqua videantur explicata prius, n 374(c).)

Quia per "terram Canaanem" significatur ecclesia, ac per "vitem", "ficum" et "malogranatum" significantur ecclesiae interna et externa, ideo factum est quod exploratores illius terrae deportaverint talia inde, de qua re ita apud Mosen,

Exploratores terrae Canaanis "venerunt ad fluvium Eschkolem, et absciderunt inde palmitem et botrum uvarum unum, quem portarunt in vecte per duos, ac de malogranatis et de ficubus" (Numeri 13:23).

[12] Quia "vitis" et "ficus" talia significant, ideo dicitur in Verbo de illis qui in bonis et veris ecclesiae sunt, et inde in tuto a malis et falsis, quod sedeant sub vite sua et sub ficu sua in securitate et non terrens: Ut in Libro Primo Regum,

"Habitavit Jehudah et Israel in securitate, quisque sub Vite sua et sub ficu sua a Dane usque ad Beerschebam omnibus diebus Salomonis" (5:5 [B.A. 4:25]):

apud Sachariam,

"Removebo iniquitatem terrae hujus in die uno; in die illo... clamabitis vir ad socium, ad vitem et ad ficum" ( 6 3:9, 10; 4:1, 3, 4):

haec dicta sunt de regno Domini, quod est apud illos in caelis et in terris qui in amore in Ipsum sunt; regnum Domini significatur per "montem Jehovae qui constitutus in caput montium", "mons" enim "Jehovae" significat regnum Domini ab illis qui in amore in Ipsum sunt; et quia illi habitant supra reliquos in caelis, dicitur de monte illo quod "constitutus in caput montium" (videatur in opere De Caelo et Inferno 188): hi quia habent vera inscripta cordibus, et ideo non disceptant de illis, dicitur quod non "tollent gens contra gentem gladium, nec discent amplius bellum", per quod significatur quod in regno illo nulla erit disceptatio de veris (videatur in eodem opere, n. 25, 26, 270, 271): quod per vera et bona, in quibus sunt, tuti erunt a malis et falsis, significatur per quod "sedebunt sub vite sua et sub ficu sua, non terrens."

[13] Apud Jeremiam,

"Ecce Ego adducens super Vos gentem e longinquo, ... quae comedet messem tuam, et panem tuum, comedet filios tuos et filias tuas, comedet gregem tuum et armentum tuum, comedet vitem tuam et ficum tuam" (5 [15,] 17, 17):

per "gentem e longinquo" significatur malum oppositum bono caelesti; per "e longinquo" significatur distans ac remotum a bonis et veris, ac oppositum: "quae comedet messem tuam et panem tuum", significat quod destruet omnia vera et bona per quae nutritio spiritualis; "quae comedet filios tuos et filias tuas" significat omnes affectiones veri et boni spirituales; "quae comedet gregem tuum et armentum tuum" significat vera et bona interna et externa; "quae comedet vitem tuam et ficum tuam" significat sic ecclesiae internum et externum.

[14] Apud Hoscheam,

"Sicut uvas in deserto 7 inveni Israelem, sicut primitivum in ficu in initio vidi patres vestros" (9:10):

per "Israelem" et per "patres" ibi non intelliguntur patres tribuum ex filiis Jacobi, sed qui ab Antiqua Ecclesia fuerunt, quia illi in bono (videatur in Arcanis Caelestibus, n. 6050, 6075, 6846, 6876, 6884, 8 7649, 8055); quia illi in bono fuerunt, at in principio in ignorantia veri per quod tamen bonum, dicitur "sicut uvas in deserto inveni Israelem, sicut ficus in initio vidi patres vestros"; "uvae" significant bonum spirituale, "desertum" significat ignorantiam veri, "primitivum in ficu" significat bonum naturale ex bono spirituali in infantia.

[15] Apud Lucam,

"Quando haec omnia incipiunt fieri, suspicite et tollite capita vestra...: et dixit parabolam, Spectate ficum et omnes arbores; quando protruserint jam, videntes a vobismet ipsis cognoscetis quod jam prope aestas sit; sic et vos quando videritis hoc fieri, cognoscite quod prope sit regnum Dei" (21:28-31; 9 Matth. 24:32; Marcus 13:28, 29):

agitur ibi de consummatione saeculi, quae est ultimum judicium, et enumerantur signa quae praecedunt, quae intelliguntur per "quando haec omnia incipiunt fieri"; quod nova ecclesia tunc incohatura, quae in initio externa erit, significatur per "Spectate ficum et omnes arbores cum protruserint": haec "parabola" seu "similitudo" dicta est, quia "ficus" significat ecclesiam externam, et "arbores" significant cognitiones veri et boni; "regnum Dei" quod tunc prope est significat novam ecclesiam Domini; tempore enim ultimi judicii perit vetus ecclesia et incohatur nova.

[16] Apud Lucam,

"Omnis arbor a proprio fructu cognoscitur, non enim ex spinis colligunt ficus, neque ex rubo vindemiant uvam" (6:44; Matthaeus 7:16):

quoniam per "fructum" significatur bonum vitae, et bonum vitae est bonum externum ab interno, seu bonum naturale ex spirituali, et quia homo ex hoc bono cognoscitur, ideo dicit Dominus, "Omnis arbor ex proprio fructu cognoscitur; ex spinis non colligunt ficus, neque ex rubo vindemiant uvam"; "ficus" hic est bonum externi seu naturalis hominis, et "uva" est bonum interni seu spiritualis hominis; "spinae" et "rubus" sunt mala illis opposita.

[17] Quoniam reges Jehudae et Israelis repraesentabant Dominum quoad Divinum Verum, et Divinum Verum quasi angitur et laborat apud hominem quando non vivitur secundum id et fit bonum vitae, at quando fit bonum vitae, vivit; hoc significatum est (per)

Quod ex jussu Jehovae ad Hiskiam regem Jehudae aegrotantem adferrent massam ficuum, et contererent super ulcus, et sic viveret (2 Reg.20:7; Esaias 38:21).

Ex his constare potest quod "ficus" in genuino sensu significet naturalem hominem quoad bonum et verum, ipsa ficus ut arbor naturalem hominem, ficus ut fructus bonum naturalis hominis, ac folium ejus verum illius boni.

[18] Quod autem "ficus" in opposito sensu significet naturalem hominem quoad malum et falsum, ficus ut arbor illum naturalem hominem, ficus ejus ut fructus malum naturalis illius hominis, et folium ejus falsum illius mali, constat ex sequentibus his locis:

Apud Jeremiam,

"Ostendit mihi Jehovah, cum ecce duae corbes ficuum constitutae ante Templum Jehovae... una corbis ficus bonae valde, sicut ficuum primitias ferentium; et altera corbis ficus malae valde, quae comedi non poterant prae malitia:... dixit Jehovah, ... Sicut ficus bonae sunt, ita agnoscam migrationem Jehudae... in terram Chaldaeorum in bonum, et ponam oculum meum super eos in bonum, etreducam eos super terram hanc, et aedificabo eos, ... et plantabo eos...: et sicut ficus malae, ita dabo... relictos in terra hac... in commotionem et in malum omnibus gentibus et mittam in eos gladium, famem et pestem, ut consumantur" (24:1-10):

per "captivitatem Judaeorum in terra Chaldaeorum" significatur simile quod per captivitatem spiritualem seu remotionem bonorum a malis in mundo spirituali, secundum illa quae supra (n. 391(a), 392(a), 394, 397) memorata sunt; nempe quod interius mali, qui usque vitam moralem similem vitae spirituali in externis potuerunt agere, in mundo spirituali remanserint super terra, et habitationes sibi fecerint super editioribus locis ibi; ac interius boni ab illis remoti fuerint, ac reconditi a Domino in terra inferiore: hoc repraesentatum est per transportationem Judaeorum in terram Chaldaeorum, et per remanentiam reliquorum in terra; quapropter dicitur de illis qui se transportari passi sunt in terram Chaldaeorum, "Agnosco transmigrationem Jehudae in terram Chaldaeorum in bonum, et ponam oculum meum super eos in bonum, et reducam eos super terram hanc, et aedificabo eos et plantabo eos"; at de illis qui remanserunt dicitur, "Dabo relictos in terra hac in commotionem, et in malum omnibus gentibus, et mittam in eos gladium, famem et pestem, ut consumantur." Quod haec repraesentata fuerint, constat etiam ex eo, quod Templum Salomonis destructum sit ante deportationem, et quod novum aedificatum sit dum reversi sunt; per "templum" significatur cultus Divinus, et per "novum templum" ille restauratus.

[19] Ex his constare potest quid significatur per "duas corbes ficuum constitutas ante Templum Jehovae, in quarum ulla fuerunt ficus bonae valde, sicut ficuum primitias ferentium, et in altera ficus malae valde, quae comedi non poterant prae malitia"; nempe quod illi qui interius boni sunt, a quibus novum caelum formandum est, intelligantur per "corbem ficuum bonarum", et illi qui interius mali, qui dejiciendi in infernum, intelligantur per "corbem ficuum malarum"; quare de his dicitur, quod "non comedi possent prae malitia", per quod significatur quod interius mali; et de illis, quod "sicut ficus primitias ferentes", per quod significatur quod .interius boni, ut novum caelum ab illis formetur; "ficus" enim ut fructus significat bonum vitae in interna et simul in externa forma, et in opposito sensu significat bonum vitae solum in externa forma, quod est malum vitae, quia malum est interius; externum enim omne suum quale trahit ab interno, nam est effectus ejus. Quod malum appareat in externis ut bonum apud illos, est quia mentiuntur bonum propter malum, quod intus est, ad obtinendum finem, cui bonum apparens servit ut medium. Simile dicitur de illis qui permanserunt in terra Canaane alibi apud eundem,

"Sic dixit Jehovah de rege... et de universo populo habitante in urbe hac qui non exiverunt vobiscum in captivitatem, ... Ecce Ego mittens in eos gladium, famem, et pestem, et dabo eos sicut ficus horridas, quae non comedi possunt prae malitia" (29:16, 17).

[20] Quod "ficus" ut arbor in opposito sensu significet hominem mere naturalem, et ecclesiam a similibus, seu apud quos non est bonum naturale quia non est bonum intus, constat apud Lucam,

Jesus "dixit hanc parabolam: 10 ficum habebat aliquis in vinea plantatam, venit ergo fructum quaerens in ea sed non invenit; dixit ad vinitorem, Ecce tres annos venio quaerens fructum in ficu hac, non autem invenio; exscinde illam, ut quid etiam terram infrugiferam faciat? Hic vero respondens dixit, Domine, relinque illam etiam hoc anno, usque dum fodiam circum illam, et adjiciam stercus, si quidem fecerit fructum; sin minus, in futurum exscindas illam" (13:6-9):

per "vineam" in qua erat "ficus", significatur ecclesia ubi etiam illi qui in externis sunt, nam in ecclesia Domini est internum et externum; internum ecclesiae est charitas et inde fides, externum autem ecclesiae est bonum vitae: quia opera charitatis et fidei, quae sunt bonum vitae, sunt naturalis hominis, et ipsa charitas et inde fides sunt spiritualis hominis, inde per "vineam" significatur ecclesiae internum et per "ficum" externum ejus.

Apud gentem Judaicam fuit modo externum ecclesiae, quia in cultu externo repraesentativo erat; quare per "ficum" ecclesia apud illam gentem intelligitur: sed quia in cultu externo erant, et in nullo interno, erant enim intus mali, et quia cultus externus absque interno est nullus cultus, et apud malos est malus cultus, ideo apud illos non aliquod bonum naturale fuit; quare dicitur quod "per tres annos non invenerit fructum in ficu", et quod "dixerit ad vinitorem ut exscinderetur", per quod significatur quod ab initio ad finem non fuerit bonum naturale apud illam gentem; per "tres annos" enim significatur tota periodus, seu tempus ab initio ad finem, et per "fructum ficus" significatur bonum naturale; per bonum naturale intelligitur bonum spirituale naturale, seu bonum in naturali ex spirituali: et quia ecclesia a talibus, qui non in bono naturali, ut erat gens Judaica, non est ecclesia, ideo etiam dicitur, "Quid etiam terram infrugiferam faciat?" "terra" est ecclesia.

Quod "vinitor dixerit, ut adhuc relinqueretur, et foderetur circum illam", significat quod relinquetur et quod instruentur posthac a Christianis, in quorum medio erunt; sed quia nihil ad hoc respondebatur, intelligitur quod ficus usque nullum fructum productura sit, hoc est, quod gens illa nullum bonum, quod ex aliquo spirituali procedit, factura sit.

[21] Hoc significatur per "ficum arefactam" propterea quod Dominus nullum fructum in ea invenerit, apud Matthaeum,

"Mane revertens" Jesus "in urbem esurivit; et videns ficum unam in via, venit ad eam, sed nihil invenit in illa nisi folia: ideo dixit illi, Ne posthac ex te (fructus) nascatur in aeternum; unde arefacta est ex tempore ficus" (21:18, 19; Marcus 11:12, 13 [, 14]):

per "ficum" etiam hic intelligitur ecclesia apud gentem Judaicam; quod apud illam gentem non aliquod bonum naturale esset, sed modo verum falsificatum, quod in se est falsum, significatur per quod Dominus venerit ad ficum sed nihil invenerit in illa nisi folia; "fructus" quem non invenit significat bonum naturale, quale supra descriptum est; et "folium" significat verum falsificatum, quod in se est falsum, nam "folium" in Verbo significat verum, sed folium arboris quae est absque fructu significat falsum, et apud illam gentem verum falsificatum, quia habebant Verbum in quo vera sunt, sed quae falsificaverunt per applicationem ad se; unde traditiones eorum: quod gens illa nusquam aliquod bonum naturale ex origine spirituali, quod vocatur spirituale naturale, factura sit, significatur per verba quae Dominus de illa dixit, "Nec posthac ex te (fructus) nascetur in aeternum, unde arefacta est ex tempore"; per "arefieri" significatur non bonum et verum amplius. Quod Dominus hoc viderit et dixerit cum reversus est in urbem et esurivit, est quia per "urbem Hierosolymam" significatur ecclesia, et per "esurire", cum de Domino, significatur desiderare bonum in ecclesia (videatur supra, n. 386(h)). Qui non scit quid significat "ficus", et quod per illam ficum intellecta sit ecclesia apud illam gentem, non aliud cogitat quam quod hoc factum sit a Domino ex indignatione quia esurivit; at hoc non ideo factum est, sed ut significaretur quod gens Judaica talis esset; omnia enim miracula Domini involvunt et significant talia quae caeli et ecclesiae sunt, unde illa miracula fuerunt Divina (videatur n. 7337, 8364, 11 9051 fin. ).

[22] Ecclesia perversa seu homo ecclesiae perversus quoad naturalem seu externum suum hominem etiam significatur per "ficum" apud Davidem,

"Dedit pluvias eorum grandinem, ignem flammarum in terra eorum; et percussit vitem eorum et ficum eorum, confregit arborem termini eorum" (Psalmuss 105:32, 33):

haec de Aegypto dicta sunt, per quam significatur naturalis homo qui in falsis et malis; ac per "vitem", "ficum" et "arborem termini" significantur omnia ecclesiae, per "vitem" interna seu spiritualia ejus, per "ficum" externa seu naturalia ejus, et per "arborem termini" omne cognitivum et perceptivum; per "terminum" significatur ultimum, in quod interiora desinunt et in quo ea simul sunt, et per "arbores" cognitiones et perceptiones: quae omnia quia perversa fuerunt et ideo damnata, dicitur quod "percussa et confracta", per quae significatur exitium et damnatio: quod ex falsis mali quae ex amore mundi, significatur per "pluvias eorum grandinem, ignem flammarum in terra eorum"; "pluviae ut grando" significant falsa mali, et "ignis flammarum" significat amorem mundi.

[23] Apud Nahum,

"Omnia munimenta tua ut ficus cum primitiis; quae si commoventur, decidunt super os comedentis" (3:12):

haec de "urbe sanguinum", per quam significatur doctrina in qua vera falsificata et bona adulterata sunt; haec comparatur "ficubus cum primitiis, quae si commoventur, decidunt super os comedentis", et per hoc significatur, quod bona ibi non bona sint, utcunque apparent ut bona; et quod non recipiantur, et si recipiuntur solum recipiantur memoria et non corde: quod "decidant dum commoventur" significat quod non bona sint tametsi apparent ut bona, quia sunt "primitiae"; et "super os comedentis" significat non receptionem, ne quidem memoria: quod "os comedentis" significet non recipere, constat ex apparentiis in mundo spirituali, apparent enim recipere ore qui aliquid memoriae tradunt; quare "super os ejus cadere" significat ne quidem memoria recipere, sed modo audire, et quoque si recipiunt, quod modo memoria et non corde: per "ficus cum primitiis" etiam intelligi possunt bona genuina, cum quibus simile fit apud illos qui in falsis mali sunt.

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.
7. The editors made a correction or note here.
8. The editors made a correction or note here.
9. The editors made a correction or note here.
10. The editors made a correction or note here.
11. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 815

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

815. [Vers. 11.] "Et vidi aliam bestiam ascendentem e terra." Quod significet confirmationes ex sensu litterae Verbi pro fide separata a vita, et inde falsificatione veri ecclesiae, constat ex significatione "duarum bestiarum" de quibus in hoc capite, quod sint quae confirmant illa quae per "draconem" significantur; per "draconem" enim significatur imprimis sola fides (videatur supra, n. 714); et per "bestiam ex mari ascendentem" significantur ratiocinia ex naturali homine confirmantia separationem fidei a vita (videatur etiam supra, n. 774); per hanc itaque "bestiam" significantur confirmationes ex sensu litterae Verbi pro fide separata a vita, et inde falsificationes veri ecclesiae: quod "draco" per has binas "bestias" ulterius describatur, patet ex vers. 2, 4, 11, hujus capitis. Sunt etiam duo, per quae dogma aliquod haereticum potest confirmari; nempe, sunt ratiocinia ex naturali homine, et sunt confirmationes ex sensu litterae Verbi; haec duo itaque per duas has "bestias" significantur. Quod per "priorem bestiam" significentur ratiocinia ex naturali homine, est quia per "mare", ex quo ascendit illa bestia, significatur naturale hominis; quod autem per hanc "bestiam" significentur confirmationes ex Verbi sensu litterae, est quia per "terram", e qua ascendit, significatur ecclesia ubi est Verbum: quod 1 falsificationes Verbi etiam per hanc "bestiam" significentur, est quia Verbum nusquam potest confirmare dogma falsum, nisi falsificetur: omnia enim Verbi sunt vera; quare omnia vera possunt ex Verbo confirmari, et neutiquam falsa, ut manifeste constare potesta supradictis, et quoque a sequentibus in hoc capite.

[2] Quoniam supra (n. 785) e Verbo allata sunt loca ubi "opera", "facta", "operari" et "facere" dicuntur, velim hic afferre loca ubi "fides" et "credere" nominantur, sed modo loca ex Evangelistis, non autem ex Epistolis Apostolorum; causa quod solum ex Evangelistis, est quia ibi sunt Ipsius Domini verba, quae omnia in se sensum spiritualem recondunt, per quem immediata communicatio cum caelo datur; Apostolorum autem scriptis non talis sensus inest; sunt usque libri utiles ecclesiae.

[3] Loca ubi "fides" et "credere" in Verbo dicuntur, sunt sequentia:

Apud Matthaeum,

Venit centurio ad Dominum, dicens, "Domine, non sum idoneus ut sub tectum meum subeas, sed tantum dic verbum, et sanabitur puer meus. .... Audiens..Jesus admiratus est, et dixit sequentibus Se, Amen dico vobis, non in Israele tantam fidem inveni:.... et dixit centurioni, Vade, et sicut credidisti, fiat tibi, et sanatus est puer ejus in hora illa" (8:8, 10, 13):

quod Dominus hunc et reliquos sanaverit secundum fidem eorum, erat causa, quia primum et primarium ecclesiae instaurandae erat ut crederent Dominum esse Deum omnipotentem; nam absque illa fide non aliqua ecclesia potuit instaurari; erat enim Dominus Deus caeli et Deus terrae, cum quo non datur aliqua conjunctio quam per agnitionem Divinitatis Ipsius, quae agnitio est fides: quod centurio agnoverit Dominum pro Deo omnipotente, patet; dixite enim, "Non sum idoneus ut sub tectum meum subeas, sed tantum dic verbum, et sanabitur puer meus."

[4] Apud eundem,

"Mulier profluvio sanguinis laborans..., tetigit fimbriam indumenti" Jesu, "nam dixit in se ipsa, Si modo tetigero indumentum Ipsius, sanabor; Jesus..conversus illam videns, dixit, Filia, confide; fides tua te salvam fecit: et sanata est in hora illa" (9:20-22):

apud eundem,

"Obtulerunt paralyticum super lecto jacentem; videns Jesus..fidem eorum, dixit paralytico, Confide, ...remissa sunt...peccata tua;.... surgens tolle lectum tuum et abi in domum tuam" (9:2-7; Luca 5:19-25):

apud eundem,

"Duo caeci clamantes et dicentes, Miserere nostri, fili Davidis:.... dixit illis Jesus, Creditisne quod possim hoc facere? Dicunt illi, Immo Domine; tunc tetigit oculos illorum, dicens, Juxta fidem vestram fiet vobis; et aperti sunt eorum oculi" (Matth. 9:27-29 [, 30]):

per hanc fidem, per quam sanati fuerunt aegroti, non intelligitur alia fides quam quae vocatur historica, quae etiam eo tempore fuit miraculosa; quapropter multi per eam fidem eo tempore miracula fecerunt: fides erat quod Dominus esset omnipotens, quia ex Se potuit miracula facere; quare etiam admisit in Se adorationes, secus ac prophetae Veteris Testamenti, qui non adorati sunt. Sed haec fides historica omnino praecedet, antequam eadem fit salvifica; nam tunc fides historica apud hominem fit salvifica, quando homo vera ex Verbo addiscit, et secundum illa vivit.

[5] Apud eundem,

Mulier Cananaea, cujus filia a daemonio agitata fuit, "venit et adoravit" Jesum, "dicens, Domine adjuva me;.... dixit illi Jesus, ..Magna est fides tua, fiat tibi sicut vis; et sanata est filia ejus" (15:22-28)

apud Johannem,

"Regius, cujus filius aegrotabat" rogabat Jesum, ut sanaret filium suum antequam moreretur; "dixit illi Jesus, Abi, filius tuus vivit; et credidit homo verbo quod dixit illi Jesus:...et servi occurrerunt illi, ...dicentes, Filius tuus vivit;.... ideo credidit ille, et tota domus ejus" (4:46-53):

apud eundem,

Jesus inveniens caecum natum, quem sanavit, dixit illi, "Tune credis in Filium Dei? Respondit ille et dixit, Quis est, Domine, ut credam in Illum? Dixit illi.., Et vidisti Ipsum, et qui loquitur tecum Ipse est. Ille..dixit, Credo, Domine, et adoravit Ipsum" (9:35-38):

apud Lucam,

Jesus dixit ad archisynagogum, cujus filia mortua est, "Ne timeto, crede modo, tum servabitur"; et resuscitata est filia (8:50, 55):

apud eundem,

Unus ex decem leprosis a Domino sanatis, reversus, qui erat Samarita, cecidit super faciem suam, ad pedes Jesu, "et dixit illi" Jesus, "Surge, abi, fides tua sanum te fecit" (17 [Luc. 15, 16,] Luc. 19):

apud eundem,

Jesus ad caecum dixit, "Fides tua salvum te fecit, et extemplo videre potuit" (Luc. 18:42, 43):

apud Marcum,

Jesus dixit ad discipulos, cum non sanare potuerunt alicujus filiam habentem spiritum mutum; cui Jesus dixit, "Si possis credere, omnia possibilia sunt credenti:..exclamans pater pueri cum lachrymis dixit, Credo Domine; juva meam incredulitatem"; et sanatus est (Marc. 9:17, 23, 24).

Quod fides in Dominum sanaverit illos, erant tres causae: prima, quod agnoverint Divinam Ipsius omnipotentiam, et quod esset Deus: secunda erat, quia fides est agnitio, et ex agnitione intuitio; ac omnis intuitio ex agnitione sistit alium sibi praesentem, quod in mundo spirituali commune est; hic itaque intuitio ex agnitione omnipotentiae Domini, quae erat ex qua primum intuituri Dominum erant, quum nova ab Ipso ecclesia institueretur; inde constare potest quid per fidem ibi intelligitur: tertia causa erat, quod omnes morbi, quos Dominus sanavit, repraesentaverint et inde significaverint morbos spirituales morbis illis naturalibus correspondentes; ac morbi spirituales non possunt sanari nisi quam a Domino, et quidem per intuitionem in Divinam Ipsius omnipotentiam, ac per paenitentiam vitae; quare etiam aliquoties dixit, "Remissa sunt tibi peccata, abi et non pecca amplius"; haec fides etiam per fidem hanc miraculosam repraesentabatur et significabatur; sed fides, per quam a Domino sanantur morbi spirituales, non datur nisi quam per vera ex Verbo, et per vitam secundum illa; ipsa vera et vita secundum illa faciunt quale fidei: sed de hac plura in sequentibus:

[6] Apud Johannem,

Dicit soror Lazari jam dum mortui, "Domine jam olet;...dicit illi Jesus, Nonne dixeram tibi, [quod] si crederes, visura esses gloriam Dei?" (11:39, 40):

apud Lucam,

Jesus dixit mulieri peccatrici, quae madefecit lachrymis pedes Ipsius, et capillis capitis abstersit, et osculata pedes, quos etiam oleo unxit, .... "Remissa sunt tibi peccata tua, .... fides tua te salvam facit, abi in pacem" (7:38, 48, 50):

ex his quoque patet quod fides omnipotentiae Domini sanaverit illos, et quoque quod eadem fides remiserit, hoc est, removerit, peccata; causa erat, quia mulier illa non solum fidem Divinae omnipotentiae de Domino habuit, sed etiam Ipsum amavit, nam osculata est pedes Ipsius; quare dixit Dominus, "Remissa sunt tibi peccata tua, fides tua te salvam facit"; fides enim sistit Divinum Domini sibi praesens, et amor conjungit; potest enim Dominus praesens sisti sed non conjungi; inde patet quod fides ex amore salvet.

[7] [Et alibi, ]

Jesus dixit discipulis in navi, "Quare timidi estis, exiguae fidei homines? Tunc erexit Se, et reprehendit ventum et mare, et facta est tranquillitas magna" (Matthaeus 8:26; Marcus 4:39-41; Luca 8:24, 25):

Petrus ex jussu Domini descendit e navi, et ambulavit super aquis; verum cum veniret ventus fortis, "extimuit, et incipiens demergi clamavit, ..Domine, serva me; Jesus..statim apprehendens manum ejus, dixit.., Exiguae fidei homo, quare dubitabas?" (Matthaeus 14:28-31):

Quum discipuli non potuerunt sanare lunaticum, Jesus dixit illis, "Generatio incredula et perversa, quousque ero vobiscum?" et Jesus sanavit eum; et dixit ad discipulos quod non potuerint sanare eum, propter incredulitatem eorum (Matthaeus 17:14, seq.):

Jesus venit in patriam suam, et ibi "scandalizati sunt in Ipsum; et Jesus dixit.., Non est propheta minus honoratus quam in patria sua, et in domo sua; ideo non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem eorum" (Matthaeus 13:57, 58):

quod Dominus vocaverit discipulos "homines exiguae fidei", cum non potuerunt miracula in nomine Ipsius facere, et quod non potuerit miracula facere in patria sua propter incredulitatem eorum, erat causa, quia discipuli quidem credebant Dominum esse Messiam seu Christum, tum Filium Dei, et Prophetam, de quo scriptum est in Verbo, sed usque nondum crediderunt Ipsum Deum omnipotentem, et quod Jehovah Pater esset in Ipso; et tamen quatenus crediderunt Ipsum hominem, et non simul Deum, non potuit Divinum Ipsius, cui omnipotentia est, sisti discipulis praesens per fidem: fides enim sistit Dominum praesentem, ut supra dictum est; sed fides in Dominum ut hominem solum, non sistit omnipotentiam Divinam Ipsius praesentem; quae etiam causa est, quod non salvari possint qui hodie in mundo solum spectant ad humanum Ipsius, et non simul ad Divinum Ipsius, ut faciunt Sociniani et Ariani.

[8] Ex simili causa fuit quod Dominus non potuerit miracula facere in patria sua, quia ibi viderunt Ipsum ab infantia sicut alium hominem; quare non potuerunt isti ideae adjicere ideam Divinitatis; et quando haec non adest, quidem Dominus est praesens sed non cum Divina omnipotentia in homine, nam fides sistit Dominum praesentem in homine secundum quale perceptionis de Ipso; reliqua homo non agnoscit et sic rejicit; ut enim Dominus aliquid operetur per fidem apud hominem, erit praesentia Divini Domini in homine, et non extra illum.

[9] Apud Johannem,

"Multi..de turba crediderunt in" Jesum, "et dixerunt, quod Christus quando venerit, numquid plura signa is faceret, quam quae Hic fecit?" (7:31):

apud Marcum,

"Signa..credentes haec sequentur; in nomine meo daemonia ejicient, linguis loquentur novis, serpentes tollent, etiamsi letale quid biberint, non illis nocebit; super infirmos imponent manus, et bene habebunt:.... illi..exeuntes praedicarunt ubique, Domino cooperante et verbum confirmante per subsequentia signa" (16:17-20).

Quod fides miraculosa, et non salvifica sit, quae ibi intelligitur, constare etiam potest ex eo, quod Judaica gens solum crediderit in Jehovam propter miracula; erant enim externi homines, et hi solum ad cultum Divinum per externa quae animos percellunt, qualia sunt miracula, moventur. Etiam miraculosa fides erat prima fides apud illos apud quos nova ecclesia instauranda erat: etiam illa fides est prima fides apud omnes in Christiano orbe hodie; quare miracula a Domino facta, descripta sunt, et quoque praedicantur: nam fides prima apud omnes est fides historica, quae postea fit salvifica quando homo per vitam fit spiritualis; nam omnium primo credendum est quod Dominus sit Deus caeli et terrae, ac quod sit omnipotens, omnipraesens, omnisciens, infinitus, ac unus cum Patre; haec scienda sunt, et quatenus modo sciuntur, sunt historica, et fides historica sistit Dominum praesentem, est enim illa fides intuitio Domini ex quali Divinitatis Ipsius; sed usque illa fides non salvat, priusquam homo vivit vitam fidei, quae est charitas; nam tunc vult et facit quae credit, ac velle et facere est amoris, et amor conjungit Ipsum quem fides sistit praesentem. Quid miracula illa, quae discipuli facturi erant, et quae ab illis facta sunt initio Ecclesiae Christianae, ut quod "daemonia ejicerent", "linguis novis loquerentur", et plura, significaverunt, videatur supra (n. 706 [c]).

[10] Apud Matthaeum,

"Jesus dixit, .... Amen dico vobis, si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic, Transi illuc, tunc transibit, et nihil impossibile erit vobis" (17:14-20):

apud Marcum,

"Habete fidem Dei; amen. .dico vobis, quod quicunque dixerit monti huic, Tollere, ..projice te in mare, nec dubitaverit corde suo, sed crediderit quod quae dicit futura sint, fiet illi quod dixerit: propterea dico vobis, omnia quaecunque precantes petitis, credite quod accepturi sitis, tunc fiet vobis" (11:22-24):

apud Matthaeum,

"Jesus dixit" discipulis..."Si habueritis fidem, et non dubitaveritis, non tantum id quod in ficu factum est facietis: sed etiam si monti huic dixeritis, Tollere, ..projice te in mare [, fiet] ; immo omnia quae petieritis...credentes" in Me, "accipietis" (21:21, 22):

apud Lucam,

"Si habeatis fidem sicut granum sinapis, et dixeritis sycomoro huic, Eradicare et plantare in mari, utique obediet vobis" (17:6).

Quod haec aliter intelligenda sint quam secundum verba, constare potest ex eo, quod dictum sit ad discipulos, "Si fidem haberent sicut granum sinapis, quod montem et sycomorum potuissent loco suo evellere et projicere in mare", tum quod "omnia quae peterent accepturi essent"; cum tamen non ex Divino ordine est ut quisque acciperet quod petit, si modo fidem haberet; tum quod evellerent montem et arborem ex suo loco, et projicerent in mare: sed per "fidem" hic intelligitur fides a Domino; quare etiam vocatur "fides Dei"; et qui in fide a Domino est, nihil aliud petit quam quod regno Domini et sibi ad salutem conducit; reliqua non vult; dicit enim corde, Cur petenda quae non talis usus sunt? Quare non potest aliquam fidem Dei seu fidem a Domino habere in petendo quam quod a Domino ei petere datur. Immo angelis caeli impossibile est aliud velle, ita aliud petere; si aliud, non possunt fidem habere quod accepturi sunt. Quod Dominus comparaverit talem fidem valori et potentiae projiciendi montem aut sycomorum in mare, erat quia Dominus hic ut alibi locutus est per correspondentias; quare illa verba etiam spiritualiter intelligenda sunt: per "montem" enim significatur amor sui et mundi, ita amor mali; et per "sycomorum" significatur fides illius amoris, quae est fides falsi ex malo; et per "mare" significatur infernum; quare per "montem evellere et projicere in mare per fidem Dei", significatur amores illos, qui in se diabolici sunt, ejicere in infernum, similiter fidem falsi ex malo; hoc fit per fidem a Domino. Quod comparatio valoris et potentiae fidei a Domino facta sit cum evulsione et projectione montis et sycomori, est etiam quia in mundo spirituali actualiter ita fit: amores illi mali quandoque ibi apparent sicut montes, ac fides falsi ex malo sicut sycomorus, ac utrumque ab angelo per fidem a Domino potest eradicari et projici in infernum. (Quod per "montem" significetur amor in Dominum, ac in opposito sensu amor sui, videatur supra, n. 405, 510: et quod "ficus" aut "sycomorus" significet naturalem hominem quoad bona et vera ibi, ac in opposito sensu eundem quoad mala et falsa, supra, n. 403.)

[11] Haec de fide miraculosa. Sequuntur nunc loca ex Evangelistis de fide salvifica, quae est fides veri ex amore in Dominum: Apud Johannem,

"Sicut Moses exaltavit serpentem in deserto, ita oportet exaltari Filium hominis, ut omnis qui credit in Ipsum, non pereat sed habeat vitam aeternam. Adeo namque dilexit Deus mundum, ut Filium suum unigenitum dederit, ut omnis qui credit in Ipsum, non pereat, sed habeat vitam aeternam. .... Qui credit in Ipsum, non judicatur; qui autem non credit, jam judicatus est, quia non credidit in nomen unigeniti Filii Dei" (3:14-19):

apud eundem,

"Pater amat Filium, et omnia dedit in manum Ipsius; qui credit in Filium, habet vitam aeternam; qui Vero non credit Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super illum" (3:35, 36):

apud eundem,

"Nisi credideritis quod Ego sim, moriemini in peccatis vestris" (8:24):

apud eundem,

"Dixerunt..ad" Jesum, "Quid faciemus ut operemur opera Dei? Respondens Jesus dixit, Hoc est opus Dei, ut credatis in Ipsum quem misit" Pater. .... "Ego sum panis vitae; qui venit ad Me, non esuriet, et qui credit in Me, non sitiet unquam. .... Haec..est voluntas Ipsius qui misit Me, ut omnis qui videt Filium, et credit in Ipsum, habeat vitam aeternam, et resuscitem illum in extremo die. .... Non Patrem vidit quis, nisi qui est apud 2 Deum, Hic vidit Patrem: amen. .dico vobis, qui credit in Me, habet vitam aeternam: Ego sum panis vitae" (6 3 28,29, 35, 40, 46-48):

apud eundem,

Jesus dixit, "Qui verbum meum audit, et credit Ipsi qui misit Me, habet vitam aeternam, et in judicium non veniet, sed transcendet e morte in vitam: amen. .dico vobis, quod veniet hora, ...quando mortui audient vocem Filii Dei, et qui audient, vivent: quemadmodum..Pater vitam habet in Se Ipso, ita dedit Filio vitam habere in Se Ipso" (5:24-26):

apud eundem,

"Jesus clamavit, dicens, Si quis sitiverit, venito ad Me et bibito; quisquis credit in Me, sicut dixit scriptura, flumina e Ventre illius fluent aquae viventis: haec..dixit de spiritu, quem accepturi erant, credentes in Ipsum" (7:37-39):

apud eundem,

"Jesus..dixit, Ego sum resurrectio et vita; qui credit in Me, etsi moriatur, vivet; omnis vero qui vivit, et credit in Me, non morietur in aeternum" (11:25-27):

apud eundem,

"Jesus..clamavit et dixit, Qui credit in Me, non credit in Me, sed in Ipsum qui misit Me. .... Ego lux in mundum veni, ut omnis qui credit in Me, in tenebris non maneat: et si quis audiverit mea verba, non tamen crediderit, Ego non judico illum;.... qui spernit Me, et non accipit mea verba, habet qui judicet illum, verbum, quod locutus sum, ..judicabit illum extremo die" (12:44-48):

apud eundem,

"Quousque lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis" (12:36):

apud eundem,

"Non turbator cor vestrum; credite in Deum, et credite in Me" (14:1):

apud eundem,

"Quotquot..receperunt" Jesum, "dedit illis potestatem ut filii Dei essent, credentibus in nomen Ipsius" (1:12):

apud eundem,

"Multi crediderunt in nomen Ipsius, videntes signa Ipsius" (2:23):

apud eundem,

"Haec..scripta sunt, ut credatis quod Jesus sit Christus Filius Dei, et ut credentes vitam habeatis in nomine Ipsius" (20:31):

apud Marcum,

Jesus dixit discipulis, "Euntes in mundum universum, praedicate Evangelium omni creaturae; qui crediderit et baptizatus fuerit, salvabitur; qui vero non crediderit, condemnabitur" (16:15, 16):

in his et in aliis locis describitur fides salvifica, quod credendum sit in Dominum, et quod credere in Ipsum sit etiam credere in Patrem, quia Ipse et Pater unum sunt. Per "credere in Dominum" significatur non modo adorare et colere Ipsum, sed etiam vivere ab Ipso; et vivitur ab Ipso cum vivitur secundum Verbum, quod ab Ipso; quare "credere in Ipsum" est credere quod Ipse regeneret hominem, et quod regeneratis ab Ipso det vitam aeternam.

[12] Simile quod per "credere in Ipsum" significatur per "credere in nomen Ipsius"; "nomen" enim Domini significat omne quale fidei et amoris, per quod Ipse colendus est, et per quod homo ab Ipso salvatur: causa, quod id per "nomen Ipsius" significetur, est quia non alia nomina dantur personis in mundo spirituali, quam secundum quale affectionis et vitae eorum; unde quisque cognoscitur, qualis est, ex solo nomine ejus; inde cum nomen ejus enuntiatur, ac amatur id quale quod intelligitur per nomen, tunc sistitur ille praesens, et conjunguntur sicut socii aut fratres: quale autem Domini est omne fidei et amoris per quod homo ab Ipso salvatur, nam id quale est essentia procedens ab Ipso; quare cum cogitatur id quale, tunc sistitur Dominus praesens apud illum, et cum amatur id quale, tunc conjungitur ei Dominus; inde est, quod qui credunt in nomen Ipsius vitam aeternam habeant. Inde patet quam necessarium sit homini scire quale fidei et amoris, quod est "nomen Domini", tum amare illud quale, quod fit per facere illa quae a Domino praecepta sunt. Etiam nomina "Jesus" et "Christus" involvunt id quale, nam Jesus significat salvationem, et Christus seu Messias significat Divinum Verum, quod est omne fidei et amoris quoad cognitiones, doctrinam et vitam; inde cum nominantur illa nomina, quale eorum cogitandum est, et secundum id vivendum. Hoc intelligitur per verba Domini apud Matthaeum,

Jesus dixit, "Si duo ex vobis consenserint in nomine meo super terra de omni re, quamcunque petierint, fiet illis a Patre meo qui in caelis est; ubi enim sunt duo aut tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum" (18:19, 20).

Est quidem praesentia Domini apud omnes, et quoque amor erga omnes; sed usque non potest homo duci et salvari a Domino quam secundum receptionem Domini in homine per fidem et amorem in Ipsum.

[13] Ex his patet quam necessarium est homini scire quale fidei et amoris, quod est nomen Domini; tum amare illud quale, nam Dominus non amatur nisi quam per quale suum. Quod Dominus adeundus sit, et secundum quale fidei et amoris, quod praescribitur in Verbo, colendus sit, et non Pater, Ipse Dominus docet, dicens,

Quod nemo Patrem viderit unquam, sed quod Filius exponat [ (Johannes 1:18)] ;

Tum quod nemo veniat ad Patrem, nisi per Ipsum [ (Johannes 14:6)] ;

Ut et quia Pater et Ipse unum sunt [ (Johannes 10:30)] :

quare "adire Patrem", et non Ipsum, est ex uno duos facere, et sic colere illud Divinum extra Dominum quod in Ipso est; per quod etiam perit homini idea Divinitatis de Domino: ex his iterum patet veritas,

Quod qui credit in Filium, vitam aeternam habeat [ (Johannes 3:36)] .

[14] Quod credere in Dominum sit credere in Patrem, etiam docet Ipse Dominus apud Johannem,

"Qui credit in Me, non credit in Me, sed in Ipsum qui misit Me; et qui videt Me, videt Ipsum qui misit Me" (12:44, 45):

per haec intelligitur, quod qui credit in Dominum non credat in Ipsum separatum a Patre, sed etiam in Patrem; quare adjicitur, "Qui videt Me, videt Ipsum qui misit Me." Tum alibi apud Johannem,

"Credite in Deum, ..credite in Me" ( 4 14:1);

apud eundem,

Philippe, "nonne credis quod Ego in Patre, et Pater in Me?.... Credite Mihi quod Ego in Patre et Pater in Me:.... amen. .dico vobis, qui credit in Me, opera quae Ego facio, ille etiam faciet, .... quia Ego ad Patrem meum abeo" (14:10-12);

apud eundem,

"In ista die in nomine meo petetis; et non dico vobis quod Ego petiturus sim Patrem pro vobis; Ipse..Pater amat vos, quod vos Me amaveritis et credideritis quod Ego a Deo exiverim; exivi a Patre, et veni in mundum, ...et vado ad Patrem: dicunt..discipuli, .... In hoc credimus quod a Deo exiveris" (16:26-28, [29,] 30):

"exire a Patre" significat conceptum ab Ipso; et "vadere ad Patrem" significat plenarie uniri Ipsi;

quod "exire a Patre" sit quod conceptus sit ab Ipso, constat manifeste a conceptione Ipsius (Apud Matthaeum, cap. 1:18-25; et apud Lucam cap. 1:34, 35);

et quod "vadere ad Patrem" sit plenarie uniri Ipsi, patet a glorificatione Ipsius Humani per passionem crucis (de qua prius); quare dicit, quod "In ista die in nomine meo petetis", et non amplius in nomine Patris.

[15] Apud eundem,

Jesus dixit ad Thomam, "Quia vidisti Me, ..credidisti; beati qui non vident et credunt:".... "et dixit Thomas.., Domine mi, et Deus mi" (Johannes 20:29, 28):

quia Dominus nunc plene unitus fuit Ipso Divino quod "Pater" vocatur, ideo Thomas vocat Ipsum suum Dominum, et suum Deum. Similiter alibi apud eundem,

"Quem Pater sanctificavit, et misit in mundum, vosne dicitis, quod blasphemes, quia dixi, Filius Dei sum? Si non facio opera Patris mei, ne credite Mihi; [si vero facio,] si utique Mihi non credatis, operibus credite, ut cognoscatis et credatis quod Pater in Me, et Ego in Patre" (10:36-38).

Quod Judaei non crediderint, patet Apud Johannem, cap. 5:14-47; 10:24-26; 12:37-49; Matthaeus 21:31, 32:

causa incredulitatis eorum fuit, quia voluerunt Messiam qui evecturus esset illos in gloriam super omnes gentes in mundo; et quia prorsus naturales fuerunt, et non spirituales; et quia Verbum, imprimis ubi agitur de Domino et quoque de ipsis, falsificaverunt: quod ideo non crediderint, patet a fide Judaeorum etiam hodie; qui prorsus naturales sunt, illi vix aliquid sciunt ac volunt scire de regno Domini in caelis. Quod nec hodie in Christiano orbe credituri sint quod Dominus sit unus cum Patre, et inde Deus caeli et Deus terrae, intelligitur per Domini verba apud Lucam,

"Filius hominis veniens, num inveniet fidem super terra?" (18:8):

sed de hac re, volente Domino, alibi plura.

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232