Bible

 

Amos 4

Studie

   

1 Audite verbum hoc, vaccæ pingues, quæ estis in monte Samariæ, quæ calumniam facitis egenis et confringitis pauperes ; quæ dicitis dominis vestris : Afferte, et bibemus.

2 Juravit Dominus Deus in sancto suo, quia ecce dies venient super vos, et levabunt vos in contis, et reliquias vestras in ollis ferventibus.

3 Et per aperturas exibitis altera contra alteram, et projiciemini in Armon, dicit Dominus.

4 Venite ad Bethel, et impie agite ; ad Galgalam, et multiplicate prævaricationem : et afferte mane victimas vestras, tribus diebus decimas vestras.

5 Et sacrificate de fermentato laudem, et vocate voluntarias oblationes, et annuntiate ; sic enim voluistis, filii Israël, dicit Dominus Deus.

6 Unde et ego dedi vobis stuporem dentium in cunctis urbibus vestris, et indigentiam panum in omnibus locis vestris ; et non estis reversi ad me, dicit Dominus.

7 Ego quoque prohibui a vobis imbrem, cum adhuc tres menses superessent usque ad messem : et plui super unam civitatem, et super alteram civitatem non plui ; pars una compluta est, et pars super quam non plui, aruit.

8 Et venerunt duæ et tres civitates ad unam civitatem ut biberent aquam, et non sunt satiatæ ; et non redistis ad me, dicit Dominus.

9 Percussi vos in vento urente, et in aurugine : multitudinem hortorum vestrorum et vinearum vestrarum, oliveta vestra et ficeta vestra comedit eruca : et non redistis ad me, dicit Dominus.

10 Misi in vos mortem in via Ægypti ; percussi in gladio juvenes vestros, usque ad captivitatem equorum vestrorum, et ascendere feci putredinem castrorum vestrorum in nares vestras : et non redistis ad me, dicit Dominus.

11 Subverti vos sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorrham, et facti estis quasi torris raptus ab incendio : et non redistis ad me, dicit Dominus.

12 Quapropter hæc faciam tibi, Israël : postquam autem hæc fecero tibi, præparare in occursum Dei tui, Israël.

13 Quia ecce formans montes, et creans ventum, et annuntians homini eloquium suum, faciens matutinam nebulam, et gradiens super excelsa terræ : Dominus Deus exercituum nomen ejus.

   

Bible

 

Hoschea 11

Studie

   

1 Sicut mane transiit, pertransiit rex Israël. Quia puer Israël, et dilexi eum ; et ex Ægypto vocavi filium meum.

2 Vocaverunt eos, sic abierunt a facie eorum ; Baalim immolabant, et simulacris sacrificabant.

3 Et ego quasi nutritius Ephraim : portabam eos in brachiis meis, et nescierunt quod curarem eos.

4 In funiculis Adam traham eos, in vinculis caritatis ; et ero eis quasi exaltans jugum super maxillas eorum, et declinavi ad eum ut vesceretur.

5 Non revertetur in terram Ægypti, et Assur ipse rex ejus, quoniam noluerunt converti.

6 Cœpit gladius in civitatibus ejus, et consumet electos ejus, et comedet capita eorum.

7 Et populus meus pendebit ad reditum meum ; jugum autem imponetur eis simul, quod non auferetur.

8 Quomodo dabo te, Ephraim ? protegam te, Israël ? Quomodo dabo te sicut Adama, ponam te ut Seboim ? Conversum est in me cor meum, pariter conturbata est pœnitudo mea.

9 Non faciam furorem iræ meæ ; non convertar ut disperdam Ephraim, quoniam Deus ego, et non homo ; in medio tui sanctus, et non ingrediar civitatem.

10 Post Dominum ambulabunt ; quasi leo rugiet, quia ipse rugiet, et formidabunt filii maris.

11 Et avolabunt quasi avis ex Ægypto, et quasi columba de terra Assyriorum : et collocabo eos in domibus suis, dicit Dominus.

12 Circumdedit me in negatione Ephraim, et in dolo domus Israël ; Judas autem testis descendit cum Deo, et cum sanctis fidelis.