Vera Christiana Religio # 364

Napsal(a) Emanuel Swedenborg

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 853  
  

364. I. QUOD DOMINUS CUM OMNI DIVINO SUO AMORE, CUM OMNI DIVINA SUA SAPIENTIA, ITA CUM OMNI DIVINA SUA VITA, INFLUAT APUD OMNEM HOMINEM. In Libro Creationis legitur, quod homo creatus sit Imago Dei, et quod Deus inspiraverit in nares ejus animam vitarum, Genesis 1:27; 2:7, per quae describitur, quod homo sit Organum vitae, et non vita; Deus enim non potuit creare alium sibi similem; si hoc potuisset, forent totidem dii, quot homines; neque potuit creare vitam, sicut nec creari potest lux, sed potuit creare hominem formam vitae, sicut creavit oculum formam lucis; nec potuit neque potest Deus dividere suam essentiam, haec enim est una et individua. Cum itaque Deus Solus est vita, sequitur indubie, quod Deus ex sua Vita vivificet omnem hominem, et quod homo absque illa vivificatione foret quoad Carnem mera spongia, et quoad ossa merum sceleton, cui non plus vitae inesset quam horologio, quod mobile est ex pendulo et simul pondere aut elatere. Cum res talis est, sequitur etiam, quod Deus influat apud quemcunque hominem cum omni Divina sua Vita, hoc est, cum omni suo Divino Amore et Divina sua Sapientia; haec duo faciunt Divinam Ipsius Vitam, videatur supra, 39-40; Divinum enim non potest dividi.

[2] Quomodo autem Deus cum omni sua Divina Vita influit, percipi potest quodammodo simili idea, qua percipitur quod Sol Mundi cum omni sua essentia, quae sunt calor et lux, influat in omnem arborem, inque omnem fruticem et florem, inque omnem lapidem tam vilem quam nobilem, et quod unumquodvis objectum ex communi hoc influxu hauriat suum pensum, et quod Sol non partiatur lucem suam 1 et calorem suum, et dispenset partem ad hoc et partem ad illud. Simile est cum Sole Coeli, ex quo Divinus amor ut calor procedit, et Divina Sapientia ut lux; haec duo in Mentes humanas influunt, sicut calor et lux Solis Mundi in corpora, et vivificat illas secundum qualitatem formae, quarum unaquaevis ex communi influxu desumit suum necessum. His applicabile est hoc, quod Dominus dicit, Pater vester Solem suum exoriri facit super malos et bonos, et pluviam mittit super justos et injustos, Matthaeus 5:45.

[3] Est quoque Dominus omnipraesens, et ubi praesens est, ibi cum tota sua Essentia est, et Ipsi impossibile est aliquid ex illa detrahere, et inde dare uni partem et alteri partem, sed dat illam totam, et homini copiam ut parum aut multum assumat; dicit etiam, quod apud illos, qui praecepta Ipsius faciunt, mansionem habeat, tum quod fideles in Ipso sint, et Ipse in illis: verbo omnia sunt plena Deo, et quisque ex plenitudine illa accipit suam portionem. Simile est cum omni communi, sicut cum Athmosphaeris et Oceanis; Athmosphaera talis est in minimis, qualis in maximis; haec non dispensat partem sui ad respirationem hominis, adque volatum avis, neque ad vela navis, et ad alas molae, sed unumquodvis accipit inde suum demensum, et sibi applicat quantum satis est; simile etiam est sicut cum horreo pleno frumento; ex hoc accipit possessor quotidie suum penu, et horreum non distribuit. 2

Poznámky pod čarou:

1. Prima editio: fuam.
2. Prima editio: destribuit.

  
/ 853