Vera Christiana Religio # 298

Napsal(a) Emanuel Swedenborg

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 853  
  

298. In SENSU SPIRITUALI per Nomen Dei intelligitur omne id, quod Ecclesia ex Verbo docet, et per quod Dominus invocatur et colitur, cuncta illa sunt Nomen Dei in complexu; quare per sumere Nomen Dei in vanum, intelligitur sumere aliquid inde in vaniloquiis, falsiloquiis, mendaciis, exsecrationibus, praestigiis, et incantationibus, nam hoc quoque est conviciari et blasphemare Deum, ita Nomen Ejus. Quod Verbum et quod inde est Ecclesiae, et sic omnis Cultus, sit Nomen Dei, constare potest ex his locis, "Ab ortu solis invocabitur Nomen meum, Esaias 41:25. 1 Ab ortu solis usque ad occasum, magnum Nomen meum inter Gentes: et in omni loco suffitus allatus Nomini meo. Vos profanatis Nomen meum, cum dicitis Mensa Jehovae polluta est: atque exsufflatis Nomen meum, cum adducitis raptum, claudum te aegrotum, Malachias 1:11-12, 13. Omnes Populi ambulant in Nomine Dei sui, et nos ambulabimus in Nomine Jehovae Dei nostri, Micham 4:5. Colent Jehovam in uno loco, ubi ponet Nomen suum, Deuteronomius 12:5, 11, 13-14, 18; 16:2, 6, 11, 15-16, hoc est, ubi Cultum suum: Jesus dixit, ubi sunt duo aut tres congregati in Nomine meo, ibi sum in medio eorum, Matthaeus 18:20. Quotquot Ipsum receperunt, dedit illis potestatem ut filii Dei essent, credentibus in Nomen Ipsius, Johannes 1:12. Qui non credit, jam judicatus est, quia non credidit in Nomen Unigeniti Filii Dei, Johannes 3:18. 2 Credentes vitam habebunt in Nomine Ipsius, Johannes 20:31. 3 Jesus dixit, manifestavi Nomen tuum hominibus, et notum feci illis Nomen tuum, Johannes 17:6, 26. 4 Dominus dixit, habeo 5 pauca Nomina in Sardibus," Apocalypsis 3:4, praeter in pluribus aliis locis, in quibus sicut in praecedentibus per Nomen Dei intelligitur Divinum quod procedit a Deo, et per quod colitur. Per Nomen autem JESU CHRISTI intelligitur omne Redemptionis, et omne Doctrinae Ipsius, et sic omne salvationis; per Jesum omne salvationis per Redemptionem; et per Christum omne salvationis per Doctrinam Ipsius.

Poznámky pod čarou:

1. Prima editio: 26:8, 13.
2. Prima editio: 17.
3. Prima editio: 3.
4. Prima editio: 17:26.
5. Sic prima editio, 300 et 681.

  
/ 853