217. MICHAH CAPUT III.
Versus | Res
DE ECCLESIA PERVERSA.
Michah 3:1-3; Quod omnia vera et bona usque ad ultima ejus destruxerint. {3}
Michah 3:4; Quod tunc a Domino non audiantur. {3}
Michah 3:5-7; Quod quia perverterunt omnia Verbi et doctrinae, non amplius aliquid veri et boni possint videre et recipere. {3}
Michah 3:8; De Domino quoad Verbum quod indicaturus illis. {1}
Michah 3:9-11; Quod omnia vera et bona Verbi falsificent, et tamen dicant, quod Deus apud illos sit. {3}
Michah 3:12; Quod ideo tota Ecclesia destruetur. {3}