Apocalypsis Revelata # 52

Napsal(a) Emanuel Swedenborg

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

52. "Et ex ore Ipsius romphaea anceps acuta exiens," significat dispersionem falsorum per Verbum et per doctrinam inde a Domino. - In Verbo saepius dicitur "gladius," "machaera," et "romphaea," et per illa non aliud significatur quam verum pugnans contra falsa et destruens illa, et quoque in opposito sensu falsum pugnans contra vera: per "bella" enim in Verbo significantur bella spiritualia, quae sunt veri contra falsum, ac falsi contra verum; quare per "arma belli" significantur talia, per quae in his bellis pugnatur. Quod dispersio falsorum a Domino per "romphaeam" intelligatur, patet, quia visa est "exire ex ore Ipsius," exire ex ore Domini est ex Verbo, hoc enim ore locutus Dominus: et quia Verbum per Doctrinam inde intelligatur, etiam haec significatur: dicitur "romphaea anceps acuta," quia penetrat cor et animam. Ut sciatur, quod per romphaeam" hic intelligatur dispersio falsorum per Verbum a Domino, adducentur aliqua loca, ubi Gladius nominatur ex quibus hoc videri potest; quae sunt,

"Gladie contra Babelem, principes et sapientes ejus: Gladie contra mendaces ut stultescant: Gladie contra fortes ut consternentur: Gladie contra equos ejus et currus ejus: Gladie contra thesauros ejus ut diripiantur; siccitas super aquis ejus ut exarescant," (Jeremias 50:35-38);

haec de Babele, per quam intelliguntur qui falsificant et adulterant Verbum, inde per "mendaces" qui stultescent, per "equos et currus" super quos gladius, et per "thesauros" qui diripientur, significantur falsa doctrinae eorum; quod ~quae," super quibus siccitas ut exarescant, significent 1 vera, videatur mox supra (50).

"Propheta, et dic, Gladius exacutus, etiamque expolitus, ut mactet mactationem exacutus; iteretur Gladius tertio; Gladius confossorum; Gladius confossionis magnae, penetralia penetrans, ut multiplicentur offendicula," (Ezechiel 21:14-20, 24, 25 (B.A. 9-15, 19-20)); 2

per "Gladium" etiam hic intelligitur devastatio veri in Ecclesia.

"Jehovah disceptabit in Gladio Suo super omni carne, et multiplicabuntur confossi Jehovae," (Esaias 66:16);

"confossi Jehovae" hic et alibi in Verbo dicuntur qui pereunt per falsa.

"Super omnes colles in deserto venerunt vastatores; Gladius Jehovae devorans a fine terrae usque ad finem terrae," (Jeremias 12:12);

"Cum periculo animarum nostrarum adducimus panem nostrum propter Gladium deserti," (Threni 5:9);

"Vae pastori nihili deserenti gregem, Gladius super brachio ejus, et super oculo dextro ejus," (Sacharias 11:17);

"Gladius super oculo dextro pastoris" est falsum intellectus ejus.

"Inflammantur filii hominis, lingua eorum Gladius acutus," (Psalm. 57:5 (B.A. 4));

"Ecce eructant ore suo, Gladius in labiis eorum," (Psalm. 59:8 (B.A. 7));

"Operantes iniquitatem acuunt sicut Gladium linguam suam," (Psalm. 64:4 (B.A. 3)).

(Similia per "Gladium" significantur alibi, ut Esaias 13:13, 15; 21:14-15; 27:1; 3 31:7-8; (37:7, 38;) Jeremias 2:30; 5:12; 11:22; 14:13-18; Ezechiel 7:15; 32:10-12).

Ex his constare potest, quid per "Gladium" a Domino intellectum est in his locis:

Jesus dixit, Se non venisse "mittere pacem super terram, sed Gladium," (Matthaeus 10:34);

Jesus dixit, Qui non habet crumenam et peram, vendat vestimenta sua, et emat Gladium: discipuli dixerunt, "Domine, ecce Gladii duo; et Ipse dixit, Sufficit," (Luca 22:36, 38);

"Omnes accipientes Gladium, per Gladium peribunt," (Matthaeus 26:51-52);

Jesus de consummatione saeculi dicit, "Cadent ore Gladii, et captivabuntur inter omnes gentes, et tandem Hierosolyma erit conculcata," (Luca 21:24);

"consummatio saeculi" est ultimum tempus Ecclesiae, "Gladius" est falsum destruens verum, "gentes" sunt mala, "Hierosolyma" quae erit conculcata est Ecclesia. Ex his nunc patet, quod per "machaeram acutam ex ore Filii Hominis exeuntem," significetur dispersio falsorum per Verbum a Domino. Similiter in sequentibus in Apocalypsi:

Data est Machaera magna Sedenti super Equo rufo, (6:4);

Ex ore Sedentis super Equo albo, exibat "Romphaea acuta, ut per eam percutiat gentes: reliqui occisi sunt Romphaea Sedentis super Equo," (19:15, 21); 4

per "Sedentem super Equo albo," intelligitur Dominus quoad Verbum, quod aperte ibi dicitur (vers. 13, 16). Simile intelligitur apud Davidem:

"Accinge Gladium super femur Tuum, Potens; equita super verbo veritatis; tela Tua acuta sunt," (Psalm. 45:4-6 (B.A. 3-5));

haec de Domino: et alibi,

"Exultabunt sancti, et Gladius Orium in manu eorum," (Psalm. 149:5-6);

et apud Esajam.

"Jehovah posuit Os Meum Gladium acutum," (49:2).

Poznámky pod čarou:

1. significent pro "significentur"

2. 14-20, 24, 25 pro "14 ad 20, 23"

3. 1 pro "6, 7, 38" (7, 38 cum cap. xxxvii. cohaerent.)"

4. 15, 21 pro "15, 22"

  
/ 962