Apocalypsis Revelata # 167

Napsal(a) Emanuel Swedenborg

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

167. "Et ambulabunt Mecum in albis (, quia digni sunt)," significat quod victuri sint cum Domino in Regno Ipsius spirituali, quia in veris sunt ad ipso. - Quod hic sensus illorum verborum sit, est quia "ambulare" in Verbo significat vivere, et "ambulare cum Deo" significat vivere ab Ipso; et quia in "albis" significat in veris; "album" enim in Verbo praedicatur de veris, quia trahit originem a luce solis, et "rubrum" praedicatur de bonis, quia trahit originem ab igne solis, ac "nigrum" praedicatur de falsis, quia trahit originem a tenebris inferni: illi qui in veris a Domino sunt, quia Ipsi conjuncti sunt, vocantur "digni," omnis enim dignitas in mundo spirituali est ex conjunctione cum Domino. Ex his patet, quod per "ambulabunt Mecum in albis quia digni sunt," significetur quod victuri sint cum Domino, quia in veris ab Ipso. Dicitur quod victuri sint cum Domino in Regno spirituali, quia universum Caelum in duo Regna distinctum est, caeleste et spirituale, et in Regno caelesti sunt qui in bono amoris a Domino sunt, et in Regno spirituali qui in veris sapientiae a Domino sunt; et hi dicuntur "ambulare cum Domino in albis;" sunt quoque induti vestimentis albis. Quod "ambulare" significet vivere, et "ambulare cum Deo" vivere cum Ipso quia ab Ipso, constat a sequentibus his locis:

"In pace et rectitudine ambulavit 1 Mecum," (Malachias 2:6); 2

"Liberasti pedes meos ab impulsione, ad ambulandum coram Deo in luce viventium," (Psalm. 56:14 (B.A. 13));

"David servavit praecepta Mea, et ambulavit post Me toto corde," (1 Regnum 14:8);

"Jehovah recordare, quod ambulaverim 3 coram Te in veritate," (Esaias 38:3);

"Si ambulaveritis Mecum in adversum, nec obediveritis voci Meae, ambulabo etiam Ego vobiscum in adversum," (Leviticus 26:23-24, 27, (28));

"Non voluerunt Ambulare in viis Jehovae," (Esaias 42:24; Deuteronomius 11:22; 19:9; 26:17);

"Omnes populi Ambulans in nomine de sui, et nos Ambulabimus in Nomine Jehovae," (Micham 4:5);

"Adhuc parum Lux vobiscum; Ambulate dum Lucem habetis; credite in Lucem," (Johannes 12:35-36; 8:12);

Interrogaverunt Scribae, "Quare non Discipuli Ambulant secundum traditionem Seniorum," (Luca 7:5) 4 ,

Dicitur etiam "ambulare" de Jehovah, quod "ambulet inter illos," hoc est, vivat in illis et cum illis:

"Dabo habitaculum Meum in medio vestri, 5 et Ambulabo in medio vestri, et ero vobis in Deum," (Leviticus 26:11-12).

Ex his patet, quid intelligitur supra per "Haec dicit Ambulans in medio septem candelabrorum aureorum," (Apocalypsis 2:1).

Poznámky pod čarou:

1. ambulavit pro "ambulant"

2. Malach. pro "Esaj."

3. ambulaverim pro "ambulavero"

4. 5 pro "1"

5. vestri pro "illorum"

  
/ 962