Apocalypsis Explicata # 1132

Napsal(a) Emanuel Swedenborg

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

1132. VERSUS 10.

"E longinquo stantes propter timorem cruciatus ejus, dicentes, Vae, vae, urbs illa magna Babylon, urbs illa valida, quia in una hora venit judicium tuum."

10. "E longinquo stantes propter timorem cruciatus ejus", significat dum in externis sunt ex formidine poenarum infernalium [n. 1133] ; "dicentes, Vae, vae, urbs illa magna Babylon", significat lamentationem super doctrinam et super religiosum [n. 1134] ; urbs illa valida", significat quae tot nefandis artibus se muniverat [n. 1135] ; "quia in una hora venit judicium tuum", significat exitium eorum totale per ultimum judicium [n. 1136] .

  
/ 1232