Psalmi 19

Studie

           |

1 In finem. Psalmus David.

2 Exaudiat te Dominus in die tribulationis ; protegat te nomen Dei Jacob.

3 Mittat tibi auxilium de sancto, et de Sion tueatur te.

4 Memor sit omnis sacrificii tui, et holocaustum tuum pingue fiat.

5 Tribuat tibi secundum cor tuum, et omne consilium tuum confirmet.

6 Lætabimur in salutari tuo ; et in nomine Dei nostri magnificabimur.

7 Impleat Dominus omnes petitiones tuas ; nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus christum suum. Exaudiet illum de cælo sancto suo, in potentatibus salus dexteræ ejus.

8 Hi in curribus, et hi in equis ; nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus.

9 Ipsi obligati sunt, et ceciderunt, nos autem surreximus, et erecti sumus.

10 Domine, salvum fac regem, et exaudi nos in die qua invocaverimus te.

Scroll to see more.