Haggaeus 1

Latin: Vulgata Clementina

Studovat vnitřní smysl

Haggaeus 2 →

1 In anno secundo Darii regis, in mense sexto, in die una mensis, factum est verbum Domini in manu Aggæi prophetæ, ad Zorobabel, filium Salathiel, ducem Juda, et ad Jesum, filium Josedec, sacerdotem magnum, dicens :

2 Hæc ait Dominus exercituum, dicens : Populus iste dicit : Nondum venit tempus domus Domini ædificandæ.

3 Et factum est verbum Domini in manu Aggæi prophetæ, dicens :

4 Numquid tempus vobis est ut habitetis in domibus laqueatis, et domus ista deserta ?

5 Et nunc hæc dicit Dominus exercituum : Ponite corda vestra super vias vestras.

6 Seminastis multum, et intulistis parum ; comedistis, et non estis satiati ; bibistis, et non estis inebriati ; operuistis vos, et non estis calefacti ; et qui mercedes congregavit, misit eas in sacculum pertusum.

7 Hæc dicit Dominus exercituum : Ponite corda vestra super vias vestras ;

8 ascendite in montem, portate ligna, et ædificate domum : et acceptabilis mihi erit, et glorificabor, dicit Dominus.

9 Respexistis ad amplius, et ecce factum est minus ; et intulistis in domum, et exsufflavi illud : quam ob causam ? dicit Dominus exercituum : quia domus mea deserta est, et vos festinatis unusquisque in domum suam.

10 Propter hoc super vos prohibiti sunt cæli ne darent rorem, et terra prohibita est ne daret germen suum :

11 et vocavi siccitatem super terram, et super montes, et super triticum, et super vinum, et super oleum, et quæcumque profert humus, et super homines, et super jumenta, et super omnem laborem manuum.

12 Et audivit Zorobabel, filius Salathiel, et Jesus, filius Josedec, sacerdos magnus, et omnes reliquiæ populi, vocem Domini Dei sui, et verba Aggæi prophetæ, sicut misit eum Dominus Deus eorum ad eos, et timuit populus a facie Domini.

13 Et dixit Aggæus, nuntius Domini de nuntiis Domini, populo dicens : Ego vobiscum sum, dicit Dominus.

14 Et suscitavit Dominus spiritum Zorobabel, filii Salathiel, ducis Juda, et spiritum Jesu, filii Josedec, sacerdotis magni, et spiritum reliquorum de omni populo : et ingressi sunt, et faciebant opus in domo Domini exercituum, Dei sui.

Haggaeus 2 →
Studovat vnitřní smysl

Hlavní vysvětlení ze Swedenborgových prací:

Librorum Propheticorum et Psalmorum Davidis 231

Komentář k této kapitole:

Příběhy:

Další odkazy Swedenborga k této kapitole:

Arcana Coelestia 1488, 2606, 3579, 3580, 10325

Doctrina Novae Hierosolymae de Domino 48

Ukázat odkazy z nepublikovaných děl Swedenborga




Přeložit:
Sdílet: