Библията

 

Genesis 24:35

Проучване

       

35 et Dominus benedixit domino meo valde, magnificatusque est : et dedit ei oves et boves, argentum et aurum, servos et ancillas, camelos et asinos.

От "Съчиненията на Сведенборг

 

Arcana Coelestia #3189

Проучете този пасаж

  
/ 10837  
  

3189. ‘Et puellae ejus’: quod significet affectiones inservientes, constat ex significatione ‘puellae’, cum ita dicta Rebecca, quod sit affectio in qua innocentia, de qua n. 3067, 3110; at cum ita dicuntur quae Rebeccam sequebantur ut inservirent, significantur affectiones inservientes. Unaquaevis affectio apparet sicut aliquod simplex aut unum, at quod innumerabilia contineat, videatur n. 3078; omnia quae ibi, sunt affectiones, consociatae in forma incomprehensibili; sunt quoque sibi mutuo subordinatae, sunt enim quae ministrant, et quae famulantur; societates caeli in tali forma sunt, immo totum caelum, ordinatae a Domino secundum formam Divinam quae in Ipso; forma regni spiritualis Domini 1 existit secundum ordinationem affectionum in Divino Humano Ipsius, de qua ordinatione in hoc capite et in sequentibus in sensu interno agitur; sed paucissima sunt quae ad captum explicari possunt; sunt adaequata perceptioni angelorum.

Бележки под линия:

1. The Manuscript has exstitit

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

От "Съчиненията на Сведенборг

 

Arcana Coelestia #3111

Проучете този пасаж

  
/ 10837  
  

3111. ‘Indica quaeso mihi, an est domo patris tui locus nobis ad pernoctandum’: quod significet explorationem de bono charitatis, constat ex significatione ‘ 1 indica quaeso mihi, an’ quod sit exploratio; ex significatione ‘domus’ quod sit bonum, de qua n. 2048, 2233, 2331; ex significatione ‘patris’ hic, nempe Bethuelis, quod sit bonum charitatis quale apud gentes probiores, de qua n. 2865; ipsa etiam origo affectionis veri, quam Rebecca repraesentat, fuit ex tali bono; et ex significatione ‘loci ad pernoctandum’ quod sit status manendi, de qua infra n. 3115.

[2] Quod exploratio de origine affectionis veri quoad innocentiam et quoad bonum charitatis in sensu interno describatur, causa est quia verum quod initiandum et conjungendum est bono, non aliunde primam originem ducat, ut constare potest ab omnibus illis 2 apud quos verum recipitur et innubitur bono; intra Ecclesiam, qui non aliquid innocentiae et charitatis erga proximum habent, verum utcumque norunt, et ore profitentur, nusquam tamen corde agnoscunt; extra Ecclesiam, gentiles qui ad verum fidei vocantur, aut de illo in altera vita instruuntur, non alii recipiunt quam qui in innocentia sunt ac inter se in mutua charitate vivunt; innocentia enim et charitas faciunt humum in qua semina veri possint radicem agere et egerminare.

Бележки под линия:

1. The Manuscript has indicare

2. The Manuscript has qui verum recipiunt ac innubunt bono

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.