Библията

 

Genesis 24:35

Проучване

       

35 et Dominus benedixit domino meo valde, magnificatusque est : et dedit ei oves et boves, argentum et aurum, servos et ancillas, camelos et asinos.

От "Съчиненията на Сведенборг

 

Arcana Coelestia #3189

Проучете този пасаж

  
/ 10837  
  

3189. ‘Et puellae ejus’: quod significet affectiones inservientes, constat ex significatione ‘puellae’, cum ita dicta Rebecca, quod sit affectio in qua innocentia, de qua n. 3067, 3110; at cum ita dicuntur quae Rebeccam sequebantur ut inservirent, significantur affectiones inservientes. Unaquaevis affectio apparet sicut aliquod simplex aut unum, at quod innumerabilia contineat, videatur n. 3078; omnia quae ibi, sunt affectiones, consociatae in forma incomprehensibili; sunt quoque sibi mutuo subordinatae, sunt enim quae ministrant, et quae famulantur; societates caeli in tali forma sunt, immo totum caelum, ordinatae a Domino secundum formam Divinam quae in Ipso; forma regni spiritualis Domini 1 existit secundum ordinationem affectionum in Divino Humano Ipsius, de qua ordinatione in hoc capite et in sequentibus in sensu interno agitur; sed paucissima sunt quae ad captum explicari possunt; sunt adaequata perceptioni angelorum.

Бележки под линия:

1. The Manuscript has exstitit

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

От "Съчиненията на Сведенборг

 

Arcana Coelestia #3110

Проучете този пасаж

  
/ 10837  
  

3110. ‘Dixit, Filia cujus tu?’ quod significet explorationem ulteriorem de innocentia, constat ex interrogatione ‘cujus filia’ quod sit exploratio, hic quod ulterior, patet ab illis quae prius n. 3088 et 3101; quod de innocentia, constat ex significatione ‘puellae’ quod sit affectio in qua innocentia, de qua n. 3067; hic quidem non puella nominatur, sed quia supra vers. 14 et 16 Rebecca vocatur puella et ad illam hic interrogatio, non aliud quam puella per ‘tu’ hic significatur. Quod ipsam rem attinet, nempe quod verum exploratum sit qua innocentia esset et mox quoque qua charitate, antequam initiatum bono et conjunctum ei, non potest quin mirabile appareat illis qui nullam ejus rei cognitionem habent; sed usque sciant quod circa initiationem et conjunctionem veri cum bono apud unumquemvis hominem exquisitissima exploratio sit, ac talis ut excedat omnem ejus fidem;

[2] ad ipsissimum bonum nusquam admittitur aliquid nisi ipsissimum verum; cum aliquid non ita verum alluit, non conjungit se cum ipso bono, sed cum aliquo bono quod in se bonum non est, sed apparet sicut bonum; si falsum alluit, recipit se bonum introrsum, et se extrinsecus conjungit cum aliquo malo quod bonum credit; haec dispositio Divina fit a Domino mediis spiritibus et angelis, et est arcanissima in hoc mundo sed notissima in altero; quisque etiam qui sanae rationis est, id potest scire, ad minimum capere; malum enim et falsum est infernum ac influit ab inferno; bonum et verum autem est caelum, etiam per caelum influit a Domino; quia ita est, malum et verum non magis possunt conjungi quam infernum et caelum; quapropter exquisitior trutina in his est quam usquam aliquis credere potest; hoc nunc est quod intelligitur per explorationem.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.