来自斯威登堡的著作

 

De Coelo et de Inferno#267

学习本章节

  
/603  
  

267. Quod angeli tantam sapientiam recipere possint. est quia aperta sunt interiora eorum, et sapientia sicut omnis perfectio crescit versus interiora, ita secundum aperitionem eorum. 1 Sunt tres gradus vitae, qui correspondent tribus caelis, apud unumquemvis angelum (videatur 29-40); illi, apud quos primus gradus apertus est, in caelo primo seu ultimo sunt illi, apud quos secundus gradus apertus est, in caelo secundo seu medio sunt illi autem apud quos tertius gradus apertus est, in caelo tertio seu intimo sunt: secundum hos gradus est sapientia angelorum in caelis inde sapientia angelorum intimi caeli immensum transcendit sapientiam angelorum medii caeli, et horum sapientia sapientiam angelorum ultimi caeli (videatur supra, 209, 210; et quales gradus sint, 38). Quod talia discrimina sint, est quia illa quae in superiori gradu sunt, singularia sunt, et quae in inferiori communia, et communia sunt continentia singularium se habent singularia ad communia sicut millia aut myriades ad unum, ita sapientia angelorum superioris caeli ad sapientiam angelorum inferioris caeli respective. Sed horum sapientia usque similiter transcendit sapientiam hominis, nam homo in corporeo et ejus sensualibus est, et sensualia corporea hominis sunt in infimo gradu. inde patet. qualis sapientia est illis qui ex sensualibus cogitant, hoc est, illis qui sensuales homines vocantur, quod nempe non sint in aliqua sapientia, sed solum in scientia. 2 Aliter vero illi homines, quorum cogitationes elevatae sunt supra sensualia, et magis quorum interiora aperta sunt usque in lucem caeli.

脚注:

1. [Swedenborg's footnote] Quod quantum homo ab externis elevatur versus interiora, tantum in lucem, ita tantum in intelligentiam veniat (6183, 6313).

Quod actualis sit elevatio (7816, 10330).

Quod elevatio ab externis ad interiora sit sicut a nimbo in lucem (4598).

Quod exteriora remotiora sint a Divino apud hominem, quare obscura respective sunt (6451).

Et quoque inordinata respective (996, 3855).

Quod interiora sint perfectiora quia propiora Divino (5146, 5147).

Quod in interno millia et millia sint, quae in externo apparent ut commune unum (5707).

Quod inde cogitatio et perceptio quo interior eo clarior (5920).

2. [Swedenborg's footnote] Quod sensuale sit ultimum vitae hominis adhaerens et inhaerens corporeo ejus (5077, 5767, 9212, 9216, 9331, 9730). Quod is sensualis homo dicatur, qui omnia judicat et concludit ex sensibus corporis, et qui nihil credit nisi quod oculis videt et manibus tangit (5094, 7693).

Quod talis homo cogitet in externis et non interius in se (5089, 5094, 6564, 7693).

Quod interiora ejus clausa sint, ut ibi nihil veri spiritualis videat (6564, 6844, 6845).

Verbo, qui in crasso lumine naturali est, et sic nihil percipit quod e luce caeli (6201, 6310, 6564, 6598, 6612, 6614, 6622, 6624, 6844, 6845).

Quod interius sit contra illa quae caeli et ecclesiae sunt (6201, 6316, 6844, 6845, 6948, 6949).

Quod tales fiant eruditi qui se confirmaverunt contra vera ecclesiae (6316).

Quod sensuales homines astuti sint et malitiosi prae reliquis (7693, 10236).

Quod ratiocinentur acriter et solerter, sed ex memoria corporea, in qua ponunt omnem intelligentiam (195, 196, 5700, 10236).

Sed quod ex fallaciis sensuum (5084, 6948, 6949, 7693).

  
/603  
  

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#29

学习本章节

  
/10837  
  

29. Vers. 11, 12. Et dixit Deus, Progerminare faciat terra herbam teneram, herbam seminificantem semen, arborem fructui facientem fructum, secundum speciem suam, in quo semen ejus, super terra; et factum ita. Et produxit terra herbam teneram, herbam seminificantem semen, secundum speciem suam, et arborem facientem fructum, in quo semen ejus, secundum speciem suam; et vidit Deus quod bonum. Cum terra sic praeparata est, seu homo, ut a Domino recipere possit semina caelestia et producere aliquid boni et veri, tunc Dominus primum progerminare facit teneram quoddam, quod vocatur ‘herba tenera’; tum aliquid utilius, quod rursus se proseminat, et vocatur ‘herba seminificans semen’; tandem aliquod bonum quod se fructificat, et vocatur ‘arbor faciens fructum, in quo semen ejus’, quodlibet secundum speciem suam. Homo qui regeneratur, primum talis est ut putet bonum quod facit, esse ex semet, et verum quod dicit, esse ex semet, cum tamen ita se res habet quod omne bonum et omne verum sit a Domino, quare qui putat esse a semet, is nondum habet vitam verae fidei, quam tamen postmodum recipere potest; nondum enim credere potest quod a Domino, quia in statu praeparationis ad recipiendam vitam fidei est; status iste repraesentatur hic per inanimata; et status vitae fidei postmodum per animata.

[2] Quod Dominus sit ‘seminans’, ‘semen’ sit Verbum Ipsius, et quod ‘terra’ homo, Ipse dignatus est dicere, Matth. 13:19-24, 37-39; Marcus 4:14-21; Lucas 8:11-16.

Describit etiam similiter, Ita est regnum Dei, ut homo, dum jacit 1 semen in terram, et dormit et surgit nocte et die; et semen germinat et assurgit, quomodo is nescit, sponte enim terra fructum fert, primum herbam, dein spicam, deinde plenum frumentum in spica, Marcus 4:26-28.

Per ‘regnum Dei’ in universali sensu intelligitur universum caelum; in minus universali Ecclesia vera Domini; in particulari unusquisque qui est verae fidei, seu per fidei vitam regeneratus, quare is quoque vocatur ‘caelum’ quia in illo est caelum, tum regnum Dei quia in illo est regnum Dei, quod Ipse Dominus docet per Lucam, Jesus interrogatus a Pharisaeis, Quando venit regnum Dei? respondit iis, et dixit, Non venit regnum Dei cum observatione, neque dicent, Ecce hic, aut, Ecce illic; ecce enim regnum Dei intra vos est, 17:20, 21.

Hoc tertium successivum est regenerationis hominis, et status ejus paenitentiae, similiter ab umbra procedens ad lucem, seu a vespera ad mane, quare dicitur, vers. 13, Et fuit vespera, et fuit mane, dies tertius.

脚注:

1. jacet in the First Latin Edition

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#6948

学习本章节

  
/10837  
  

6948. ‘Et dixit, Projice illum terram; et projecit illum terram’: quod significet potentiae Divini Naturalis Domini influxum in sensuale, constat ex significatione ‘baculi’ quod sit potentia in naturali, et cum dicitur de Domino, quod sit potentia procedens a Divino Naturali Ipsius, de qua mox supra n. 6947; ex significatione ‘projicere’, seu emittere, quod sit procedens, ita influxus; et ex significatione ‘terrae’ quod sit externum hominis, de qua n. 82, 913, 1411, 1733, hic sensuale et corporeum ejus, quae sunt extrema, quia baculus factus est in serpentem, et per ‘serpentem’ homo sensualis et corporeus significatur.

[2] Per potentiam Divinam Domini hic intelligitur Divinum Verum procedens a Domino, nam Divino Vero inest potentia adeo ut sit ipsa potentia, n. 3091, 4931, 6344, 1 6423; Divinum Verum procedens a Domino influit in omnem hominem per interiora ejus in exteriora usque in sensuale externum et in corporeum, et excitat ubivis correspondentia in suo ordine, in sensuali correspondentia qualia apparent in mundo et super tellure; sed quia illa quae in mundo et super tellure, apparent aliter quam sunt, ideo sunt plena 2 fallaciis; quare sensuale 3 cum in illis solis 4 malis, non potest non contra 5 bona et vera fidei cogitare quia ex fallaciis cogitat, et 6 cum influit Divinum Verum, illud in falsum vertere; quod homo qui non elevatus est a sensuali, sed in illo et cogitat ex illo, ex fallaciis cogitet, illustrari potest ab exemplis:

[3] sicut fallaciae de vita hominis, quod sit corporis, cum tamen est spiritus in corpore; de visu, quod sit oculi, de auditu, quod sit auris, de loquela, quod sit linguae et oris, cum tamen spiritus est qui videt, qui audit, qui loquitur, per organa illa corporis; fallaciae de vita, quod ea sit in homine 7 permanens, cum tamen influit; fallaciae de anima, quod non possit esse in humana forma, et in humanis 8 sensibus, et affectionibus; fallaciae de caelo et de inferno, quod illud sit supra hominem et hoc infra illum, cum tamen 9 sunt in illo; fallaciae, quod objecta influant in interiora, cum tamen externum non influit in internum, sed internum in externum; fallaciae de vita post mortem, quod non dari queat nisi simul sit cum corpore; praeter fallacias in naturalibus, unde conjecturae tam plurium inter se collidentes.

[4] Quis non videre potest quod fallaciae et inde falsa 10 prae veris dominentur, solum ex lite quae diu exstiterat de circulatione sanguinis, quae tametsi tot suffulta fuit documentis experientiae, usque tamen in ambiguo diu permansit? et quoque ex lite de sole, quod quotidie circumferretur circum hanc tellurem? et non modo sol, sed etiam luna, omnes planetae, et universum caelum stelliferum, semel quovis die? et quoque ex lite quae adhuc perstat de anima, ejus conjunctione cum corpore, et de sede ibi? cum fallaciae sensus in talibus dominantur, quae tamen patent qualia sunt ex tam multis phaenomenis et effectibus, quid non in talibus quae sunt caeli, quae quia sunt spiritualia, non patent nisi per correspondentias?

[5] Ex his nunc constare potest quale est sensuale hominis in se spectatum, 11 et sibi relictum, quod nempe sit in fallaciis et inde in falsis, ita contra vera et bona fidei; inde est quod 12 cum homo in sensuali est et in ejus lumine, in caligine sit quoad illa quae 13 sunt spiritualis mundi, hoc est, quoad illa quae 14 sunt in luce a Divino; et quod lumen sensuale vertatur in meram caliginem cum incidit in illud lux e caelo; causa est quia vera quae sunt lucis Divinae non possunt una esse cum fallacibus et inde falsis, 15 sed exstinguunt illa et sic inducunt caliginem.

脚注:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. fallaciis sunt, idcirco

3. The Manuscript inserts illud.

4. manet

5. vera et bona

6. sic

7. et quod non influat

8. facultatibus

9. est

10. pro, in the First Latin Edition.

11. aut

12. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

13. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

14. The Manuscript places this after Divino.

15. quare

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.