来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#10809

学习本章节

  
/10837  
  

10809. 1 Deinde interrogabant quomodo Dominus apparet apud angelos e nostra tellure; dicebam quod appareat in Sole ut Homo, 2 circumdatus ibi 3 igneo solari, ex quo omnis lux est angelis in caelis, et quod calor qui procedit inde, sit Divinum Bonum, et quod lux quae inde sit Divinum Verum, utrumque ex Divino Amore, qui est igneum apparens circum Dominum in illo Sole; sed quod 4 Sol ille modo angelis in caelo appareat et non spiritibus qui infra sunt, quoniam hi remotiores sunt a receptione boni amoris et veri fidei quam angeli qui in 5 caelis. Quod autem solem mundi attinet, is nulli in altera vita apparet, sistitur tamen in idea illorum sicut nigrum 6 non visibile, ex opposito ad Solem caeli, qui est Dominus. 7 Quod quaesiverint de Domino ac de Ipsius apparentia coram angelis e nostra tellure, dabatur illis, quoniam tunc placuit Domino Se praesentem sistere apud illos, ac in ordinem redigere quae ex malis ibi deturbata sunt, de quibus conquesti sunt; ut haec viderem, causa etiam erat quod illuc perductus sim.

脚注:

1. Dein

2. The Manuscript inserts et quod.

3. The Manuscript inserts sit.

4. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

5. coelo

6. prorsus absconditum

7. Respondebant ad haec, quod etiam sciant quod ita sit, sed quod Dominus aliter appareat apud illos; haec dicere illis dabatur, quoniam tunc placuit Domino venire adillos, ac se praesentem sistere, et ibi in ordinem redigeret quae ex malis ibi, et de quibus conquesti

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

圣经文本

 

Psalmi第30章

学习

   

1 In finem. Psalmus David, pro extasi.

2 In te, Domine, speravi ; non confundar in æternum ; in justitia tua libera me.

3 Inclina ad me aurem tuam ; accelera ut eruas me. Esto mihi in Deum protectorem, et in domum refugii, ut salvum me facias :

4 quoniam fortitudo mea et refugium meum es tu ; et propter nomen tuum deduces me et enutries me.

5 Educes me de laqueo hoc quem absconderunt mihi, quoniam tu es protector meus.

6 In manus tuas commendo spiritum meum ; redemisti me, Domine Deus veritatis.

7 Odisti observantes vanitates supervacue ; ego autem in Domino speravi.

8 Exsultabo, et lætabor in misericordia tua, quoniam respexisti humilitatem meam ; salvasti de necessitatibus animam meam.

9 Nec conclusisti me in manibus inimici ; statuisti in loco spatioso pedes meos.

10 Miserere mei, Domine, quoniam tribulor ; conturbatus est in ira oculus meus, anima mea, et venter meus.

11 Quoniam defecit in dolore vita mea, et anni mei in gemitibus. Infirmata est in paupertate virtus mea ; et ossa mea conturbata sunt.

12 Super omnes inimicos meos factus sum opprobrium, et vicinis meis valde, et timor notis meis ; qui videbant me foras fugerunt a me.

13 Oblivioni datus sum, tamquam mortuus a corde. Factus sum tamquam vas perditum ;

14 quoniam audivi vituperationem multorum commorantium in circuitu. In eo dum convenirent simul adversum me, accipere animam meam consiliati sunt.

15 Ego autem in te speravi, Domine ; dixi : Deus meus es tu ;

16 in manibus tuis sortes meæ : eripe me de manu inimicorum meorum, et a persequentibus me.

17 Illustra faciem tuam super servum tuum ; salvum me fac in misericordia tua.

18 Domine, non confundar, quoniam invocavi te. Erubescant impii, et deducantur in infernum ;

19 muta fiant labia dolosa, quæ loquuntur adversus justum iniquitatem, in superbia, et in abusione.

20 Quam magna multitudo dulcedinis tuæ, Domine, quam abscondisti timentibus te ! Perfecisti eis qui sperant in te, in conspectu filiorum hominum.

21 Abscondes eos in abscondito faciei tuæ, a conturbatione hominum ; proteges eos in tabernaculo tuo, a contradictione linguarum.

22 Benedictus Dominus, quoniam mirificavit misericordiam suam mihi in civitate munita.

23 Ego autem dixi in excessu mentis meæ : Projectus sum a facie oculorum tuorum : ideo exaudisti vocem orationis meæ, dum clamarem ad te.

24 Diligite Dominum, omnes sancti ejus, quoniam veritatem requiret Dominus, et retribuet abundanter facientibus superbiam.

25 Viriliter agite, et confortetur cor vestrum, omnes qui speratis in Domino.