圣经文本

 

Leviticus第6章

学习

   

1 Locutus est Dominus ad Moysen, dicens :

2 Anima quæ peccaverit, et contempto Domino, negaverit proximo suo depositum quod fidei ejus creditum fuerat, vel vi aliquid extorserit, aut calumniam fecerit,

3 sive rem perditam invenerit, et inficians insuper pejeraverit, et quodlibet aliud ex pluribus fecerit, in quibus solent peccare homines,

4 convicta delicti,

5 reddet omnia, quæ per fraudem voluit obtinere, integra, et quintam insuper partem domino cui damnum intulerat.

6 Pro peccato autem suo offeret arietem immaculatum de grege, et dabit eum sacerdoti, juxta æstimationem mensuramque delicti :

7 qui rogabit pro eo coram Domino, et dimittetur illi pro singulis quæ faciendo peccavit.

8 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

9 Præcipe Aaron et filiis ejus : Hæc est lex holocausti : cremabitur in altari tota nocte usque mane : ignis ex eodem altari erit.

10 Vestietur tunica sacerdos et feminalibus lineis : tolletque cineres, quos vorans ignis exussit, et ponens juxta altare,

11 spoliabitur prioribus vestimentis, indutusque aliis, efferret eos extra castra, et in loco mundissimo usque ad favillam consumi faciet.

12 Ignis autem in altari semper ardebit, quem nutriet sacerdos subjiciens ligna mane per singulos dies, et imposito holocausto, desuper adolebit adipes pacificorum.

13 Ignis est iste perpetuus, qui numquam deficiet in altari.

14 Hæc est lex sacrificii et libamentorum, quæ offerent filii Aaron coram Domino, et coram altari.

15 Tollet sacerdos pugillum similæ, quæ conspersa est oleo, et totum thus, quod super similam positum est : adolebitque illud in altari in monimentum odoris suavissimi Domino :

16 reliquam autem partem similæ comedet Aaron cum filiis suis, absque fermento : et comedet in loco sancto atrii tabernaculi.

17 Ideo autem non fermentabitur, quia pars ejus in Domini offertur incensum. Sanctum sanctorum erit, sicut pro peccato atque delicto.

18 Mares tantum stirpis Aaron comedent illud. Legitimum ac sempiternum erit in generationibus vestris de sacrificiis Domini : omnis qui tetigerit illa, sanctificabitur.

19 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

20 Hæc est oblatio Aaron, et filiorum ejus, quam offerre debent Domino in die unctionis suæ. Decimam partem ephi offerent similæ in sacrificio sempiterno, medium ejus mane, et medium ejus vespere :

21 quæ in sartagine oleo conspersa frigetur. Offeret autem eam calidam in odorem suavissimum Domino

22 sacerdos, qui jure patri successerit, et tota cremabitur in altari.

23 Omne enim sacrificium sacerdotum igne consumetur, nec quisquam comedet ex eo.

24 Locutus est autem Dominus ad Moysen, dicens :

25 Loquere Aaron et filiis ejus : Ista est lex hostiæ pro peccato : in loco ubi offertur holocaustum, immolabitur coram Domino. Sanctum sanctorum est.

26 Sacerdos, qui offert, comedet eam in loco sancto, in atrio tabernaculi.

27 Quidquid tetigerit carnes ejus, sanctificabitur. Si de sanguine illius vestis fuerit aspersa, lavabitur in loco sancto.

28 Vas autem fictile, in quo cocta est, confringetur ; quod si vas æneum fuerit, defricabitur, et lavabitur aqua.

29 Omnis masculus de genere sacerdotali vescetur de carnibus ejus, quia Sanctum sanctorum est.

30 Hostia enim quæ cæditur pro peccato, cujus sanguis infertur in tabernaculum testimonii ad expiandum in sanctuario, non comedetur, sed comburetur igni.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#925

学习本章节

  
/10837  
  

925. Quod ‘odoratus Jehovah odorem quietis’ significet quod gratus fuerit Domino cultus inde, nempe cultus ex charitate et fide charitatis, qui per ‘holocaustum’ significatus, dictum est in versu proxime praecedente. Passim in Verbo dicitur quod ‘Jehovah odoratus est odorem quietis’, et quidem praecipue ex holocaustis, et ubivis significat gratum seu acceptum; sicut ex holocaustis quod odoratus odorem quietis, Exod. 29:18, 25, 41; Lev. 1:9, 13, 17; 23:12, 13, 18 Num. 28:6, 8, 13; 29:2, 6, 8, 13, 36; tum ex aliis sacrificiis, Lev. 2:2, 9; 6:8, 14 [KJV Lev. 2:15, 21]: 8:21, 28; Num. 15:3, 7, 13; et vocantur ‘ignitum in odorem quietis Jehovae’, quo significatur quod ex amore e charitate; ‘ignis’ in Verbo et ‘ignitum’, cum praedicatur de Domino et de cultu Ipsius, significat amorem: similiter etiam ‘panis’, quare etiam cultus repraesentativus per holocausta et sacrificia appellatur ‘panis igniti Jehovae in odorem quietis’, Lev. 3:11, 16.

[2] Quod ‘odor’ significet gratum et acceptum, et sic quod odor quoque in Ecclesia Judaica fuerit repraesentativum grati, et tribuatur Jehovae seu Domino, est causa quod bonum charitatis et verum fidei ex charitate correspondeat odoribus jucundis et suavibus; ipsa correspondentia quod sit et qualis sit, constare potest a sphaeris in caelo spirituum et angelorum; sunt ibi sphaerae amoris et fidei, quae manifeste percipiantur; sphaerae tales sunt ut cum spiritus bonus aut angelus, seu societas spirituum bonorum aut angelorum adventat, tunc percipitur ilico quoties Domino beneplacet, qualis est spiritus, angelus, seu societas, quoad amorem et fidem, et quidem e longinquo, et magis cum praesentior fit; quod incredibile, sed usque est verissimum; talis est communicatio in altera vita, et talis perceptio; quare, cum Domino beneplacet, non opus est multis explorare qualis anima seu spiritus est, nam ad primum adventum potest cognosci: his sphaeris correspondent sphaerae odorum in mundo; quod correspondeant, inde constare potest quod sphaerae amoris et fidei, quando Domino beneplacet, manifeste in sphaeras odorum jucundorum et suavium vertantur in mundo spirituum, et manifeste percipiantur.

[3] Ex his nunc constat unde et quare ‘odor quietis’ significat gratum, et quare odor repraesentativum factum in Ecclesia Judaica, et ‘odor quietis’ Jehovae seu Domino tribuatur. ‘Odor quietis’ est pacis seu gratum pacis; pax in uno complexu comprehendit omnia et singula quae sunt regni Domini, nam status regni Domini est status pacis; in statu pacis existunt omnes status felices ex amore et fide in Dominum. Ex his quae nunc dicta sunt, patet non solum quomodo repraesentativa se habent; sed etiam quare in Ecclesia Judaica suffimenta, pro quibus altare ante velum et propitiatorium; quare turis oblationes in sacrificiis; tum quare tot aromata, in suffimento, in ture, ut et in oleo unctionis adhibebantur; ita quid ‘odor quietis’, quid ‘suffitus’, et quid ‘aromata’ significant in Verbo, nempe quod caelestia amoris et inde spiritualia fidei, in genere quicquid gratum inde;

[4] ut apud Ezechielem,

In monte sanctitatis Meae, in morte altitudinis Israelis, ... ibi servient Mihi omnis domus Israelis, tota in terra, ibi acceptos habebo illos; et ibi quaeram sublationes vestras, et primitias munerum vestrorum in omnibus sanctificationibus vestris; per odorem quietis acceptos habebo vos, 20:40, 41;

ubi ‘odor quietis’ praedicatur de holocaustis et muneribus, hoc est, de cultu ex charitate et ejus fide, qui per holocausta et munera significatur, et inde acceptus est, quod est ‘odor’:

apud Amos, Odi, reprobavi festa vestra, et non odorabor cessationes vestras, quia si obtuleritis Mihi holocausta et munera vestra, non accepta erunt, 5:21, 22;

ibi manifeste quod significet gratum aut acceptum. De Isaco benedicente Jacobo pro Esavo, legitur, Cum accederet Jacob, et Isaacus osculatus eum, et odoraretur odorem vestium ejus, et benedixit ei, et dixit, Vide, odor filii mei, sicut odor agri, cui benedixit Jehovah, Gen. 27:26, 27;

‘odor vestium’ significat naturale bonum et verum, quod gratum ex concordantia cum caelesti et spirituali bono et vero; cujus gratitudo describitur per ‘odorem agri’.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.