圣经文本

 

Leviticus第3章

学习

   

1 Quod si hostia pacificorum fuerit ejus oblatio, et de bobus voluerit offerre, marem sive feminam, immaculata offeret coram Domino.

2 Ponetque manum super caput victimæ suæ, quæ immolabitur in introitu tabernaculi testimonii, fundentque filii Aaron sacerdotes sanguinem per altaris circuitum.

3 Et offerent de hostia pacificorum in oblationem Domino, adipem qui operit vitalia, et quidquid pinguedinis est intrinsecus :

4 duos renes cum adipe quo teguntur ilia, et reticulum jecoris cum renunculis.

5 Adolebuntque ea super altare in holocaustum, lignis igne supposito, in oblationem suavissimi odoris Domino.

6 Si vero de ovibus fuerit ejus oblatio et pacificorum hostia, sive masculum obtulerit, sive feminam, immaculata erunt.

7 Si agnum obtulerit coram Domino,

8 ponet manum suam super caput victimæ suæ : quæ immolabitur in vestibulo tabernaculi testimonii : fundentque filii Aaron sanguinem ejus per circuitum altaris.

9 Et offerent de pacificorum hostia sacrificium Domino : adipem et caudam totam

10 cum renibus, et pinguedinem quæ operit ventrem atque universa vitalia, et utrumque renunculum cum adipe qui est juxta ilia, reticulumque jecoris cum renunculis.

11 Et adolebit ea sacerdos super altare in pabulum ignis et oblationis Domini.

12 Si capra fuerit ejus oblatio, et obtulerit eam Domino,

13 ponet manum suam super caput ejus : immolabitque eam in introitu tabernaculi testimonii, et fundent filii Aaron sanguinem ejus per altaris circuitum.

14 Tollentque ex ea in pastum ignis dominici, adipem qui operit ventrem, et qui tegit universa vitalia :

15 duos renunculos cum reticulo, quod est super eos juxta ilia, et arvinam jecoris cum renunculis :

16 adolebitque ea super altare sacerdos in alimoniam ignis, et suavissimi odoris. Omnis adeps, Domini erit

17 jure perpetuo in generationibus, et cunctis habitaculis vestris : nec sanguinem nec adipem omnino comedetis.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#10047

学习本章节

  
/10837  
  

10047. ‘Et asperges super altare circumcirca’: quod significet conjunctionem cum Divino Bono, constat ex significatione ‘sanguinis’ qui 1 spargeretur super altare circumcirca, quod sit Divinum Verum, de qua n. 10026, 10033, et ex repraesentatione ‘altaris’ quod sit repraesentativum Domini quoad Divinum Bonum, de qua n. 9388, 9389, 9714, 9964; inde patet quod ‘aspergere sanguinem super altare circumcirca’ sit unire 2 Divinum Verum cum Divino Bono in Domino.

[2] Cum his ita se habet: supra dictum est quod in hoc capite agatur de glorificatione Humani Domini, ac in sensu repraesentativo de regeneratione hominis a Domino; quod glorificationem Humani Domini attinet, facta est illa per unitionem 3 Divini Veri cum Divino Bono; Divinum Bonum, quod est Jehovah, fuit in Domino, sicut anima a patre in homine, nam conceptus fuit a Jehovah, ac Humanum Suum fecit Divinum Verum per Divina media, imprimis per pugnas tentationum, 4 et quantum univit, tantum 5 glorificavit, hoc est, Divinum fecit; haec unitio est quae per sparsionem 6 sanguinis circumcirca altare in supremo sensu significatur; quod Dominus cum in mundo fuit, fecerit Humanum Suum Divinum Verum ac 7 univerit id cum Divino Bono quod in Ipso, et sic glorificaverit Humanum Suum, videantur citata n. 9199 fin. , 9315 fin. , quodque Jehovah 8 Pater Ipsius sit Divinum Bonum quod fuit in Ipso, citata n. 9194.

[3] Sicut Dominus glorificavit Humanum Suum, ita quoque regenerat hominem, Dominus enim apud hominem influit cum bono per animam, quod est per viam internam 9 , et 10 cum vero 11 per auditum et visum, quod est per viam externam 12 , et quantum homo desistit a malis, tantum conjungit Dominus bonum cum vero, ac bonum fit charitatis erga proximum et 13 amoris in Deum, ac verum 14 fit fidei; ita Dominus 15 hominem novum creat seu regenerat, nam regeneratio hominis, ut supra dictum est, fit per purificationem a malis et falsis, per implantationem boni et veri, et per conjunctionem eorum; regeneratio hominis, et in supremo sensu glorificatio Humani Domini, est quae repraesentatae sunt 16 per sacrificia et holocausta, n. 10022.

[4] Sciendum est quod in holocaustis sparsus sit sanguis super altare circumcirca, similiter in sacrificiis eucharisticis, at in sacrificiis pro reatu et pro peccato sparsus est sanguis ad fundamentum altaris; per sparsionem sanguinis super altare circumcirca repraesentabatur unitio 17 Divini Veri et Divini Boni omnimoda, tam in interno quam in externo homine, et 18 per sparsionem sanguinis ad fundamentum altaris repraesentabatur unitio 19 Divini Veri et Divini Boni solum in externo homine;

[5] apud regeneratos 20 fit conjunctio 21 in externo homine, secundum Domini verba apud Johannem, Qui lotus est non opus habet nisi ut quoad pedes lavetur, et mundus est totus, 12:9, 10;

‘lavatio’ significat purificationem et regenerationem, n. 3147, 22 9088, ita 23 ‘lotus’ significat purificatum et regeneratum; ac ‘pedes’ significant naturale seu externum hominis, n. 2162, 3147, 4938-4952, 9406. Quod in holocaustis sanguis sparsus sit super altare circumcirca, Lev. 1:5, 11, etiam in sacrificiis eucharisticis, Lev. 3:2, 8, 13 24 , et quod in sacrificiis pro reatu et peccato sanguis sparsus sit ad fundamentum altaris, Lev. 4:7, 18, 25, 30, 34, 5:9.

脚注:

1. quod

2. conjungere

3. unionem

4. The Manuscript inserts et quoque conjunxit Divinum Verum cum Divino Bono.

5. The Manuscript inserts Humanum suum.

6. The Manuscript inserts omnis.

7. et quod

8. The Manuscript inserts seu.

9. per viam internam altered to per animam quae est via interna

10. The Manuscript inserts influit.

11. quae

12. quae est via externa

13. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

14. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

15. et sic

16. repraesentatur

17. The Manuscript deletes conjunctio, inserts and deletes unitio then restored conjunctio.

18. at

19. conjunctio

20. The Manuscript inserts nec.

21. The Manuscript inserts nisi.

22. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

23. inde

24. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.